Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Deus sit omnipotens.

DISTINCTIONIS SLII. QUAESTIO VNICA Vtrum Deus sit omnipotens

ARGVITVR PRO PARTE negatiua SI Deus esset omnipotens haberet potentiam infinitam, sed non videtur pos sibile dari infinitam potentiam in Deo, quia ista esset potentia actiua & per consequens oporteret dare passiuam sibi cor: espondente.

2 Illud, quod agit ex necessitate naturae, non habet rationem infinitam, Deus est huiusmodi, ergo, &c Maior videtur nota, quia si agens ex necessitate naturae haberet poter tiam infinitam ageret necessario effectum in finitum. Minorem probo, quia quicquid conpetit Deo per suam naturam, competit ei ex necessitate naturae, sed Deo combetit agere per suam naturam, & non per aliquod additum, quia tunc illud faceret in eo compositionem, ergo.

3 Illud, quod agit ex necessitate iustitiae. non videtur esse omnipotens, nec habere potentiam infinitam, Deus est huiusmodi, ergo &c. Maior videtur nota, quia de ratione omnipotentiae est, quod nec arctetur ad agendum, nec ad determinatum modum agendi; Minorem probo per illud 2 ad Thimo. 2. vbi dicit Apostolus, quod Deus seipsum negare non potest, negaret autem se psum, si non ageret secundum iustitiam, cum ipse sit sua iustitia; ergo agit ex necessitate iustitiae.

ARGVITVR PRO PARTE affirmatiua. I1 IAbetur in svmbolo, Credo Patrem omnipotentem, ergo est omnipotens.

2 D. Augustinus in de fide ad Petrum dicit firmissime tene, & nullatenus dubites Deum immensum esse virtute, non mole¬

RESPONDEO: In ista quaestione tria sunt videnda 1 An Deus sit Omnipotens 2 An Deus agat ex necessitate naturae. 3 An agat ex necessitate lustitiae.

ARTICVLVS PRIMVS. Vtrum Deus sit omnipotens

D hunc articulum dico, quod eius di se ssio magis pertinet ad secundum librum, quam ad primum, & ideo ad illum differatur, qua propter praetermisso, vtrum ex arte creationis possit demonstrari ipsum es se infinitae virtutis in vigore, & vtrum demonstratio Arist. in 8. phys: hoc concludat necessario, ad praesens breuiter probo, quod Deus habeat virtutem infinitam, & per consequens, quod sit omnipotens, hoc autem probo deducendo ad tria inconuenientia.

Primum est quia sua virtus erit limitata ad aliquod genus, quod est falsum, quia tune Deus esset in genere, cuius oppositum fuit ostensum in 8. dist. huius libri. Consequena tiam probo, nam quodlibet genus, vel predi camentum, non est aliud, quam quidam gradus limitatus in natura entis: omne ergo, quod importat aliquem gradum limitatum in natu ra entis, necessario est in allquo genere, & prae dicamento.

Secundum inconueniens est, quia posito diuinam virtutem esse finitam, sequitur, quod possit recipere additionem, saltem secundum nostrum intellectum, Consequentia est nota; Falsitas autem probatur, quia ibi non est possibilis additio secundum nostrum intellectum, vbi intellectus non potest attribuere aliquem gradum potentialitatis in eo cui fit, nunc autem intellectus noster non potest at tribuere aliquem gradum potentialitatis sine repugnantia, cum inueniat ipsum purum actum, ergo non potest ei aliquid addere.

Tertium inconueniens est, quia si virtui esset motor appropriatus alicui orbi, cuius diuina esset finita, non repugnaret ei, quod oppositum fuit probatum superius in 8. dist. & est contra Com. 12. Metaph. c. 15. Consequentia etiam apparet, quia omni virtuti finitae, eo ipso quod finita est, non repugnat habere proportionem determinatam ad aliquem orbeni, & ex hoc poterit ei appropria ri. Et ita concludo, quod si volumus vitare ista inconuenientia, oportet nos concedere Deum habere virtutem infinitam, & per consequens esset omnipotentem, & haec de praesenti articulo.

ARTICVLVS SECVNDVS Vtrum Deus agat ex necessitate naturae.

AD hoc simpliciter respondeo, quod non, nam si ageret aliquid extra se ex necessitate naturae, vel hoc esset quia ageret ad modum agentis naturalis non praeuia ali qua cognitione, & volitione, vel hoc esset, quia ageret ad modum agentis intellectualis intelligentis, & volentis necessario aliquid extra se, sed neuter istorum modorum ess possibilis poni, ergo. Maior videtur esse nota, quia non potest intelligi, quod agat ex necessitate naturae, nisi, vel illa necessitas proueniat ex parte naturae diuinae, vt natu ra est non praeuia aliqua cognitione, & voli tione, & sic est primus modus, vel quia illa necessitas prouenit ex parte diuinae voluntatis necessario volentis aliquid extra se, & sic st secundus modus

Probo minorem quantum ad ambas partes, & primo quod non agat ex necessitate naturae suae, vt natura est ad modum agentis naturalis non praeuia aliqua cognitione, & volitione nam si ageret isto modo, sequerentur duo inconuenientia.

Primum est, quia non contineret omnia entia per modum artis, quod non solum ess contra Sacram Scripturam, sed etiam contra intentionem Philolophorum, & maxime Auer. qui voluit, quod Deus esset prima forma exemplaris continens omnia entia per modum artis, & ideo dicit in 12. Metaphquod omnes formae, quae, sunt potentia in pri ma materia, sunt actu in primo motore, & assimilatur esse eius aliquo modo ei, quod est in animo attificis. Consequentia apparet, quia artifex nunquam producit aliquid, nisi praeuia cognitione, & volitione.

Secundum inconueniens est, quia Deus non esset primum agens, quod est falsum. Probo consequentiam, quia semper agens per naturam non praeuia cognitione,, & volitione reducitur ad agens per intellectum, alioquin non ageret ordinate, nisi a casu, & sic patet Deum non agere ex necessitate naturae, non praeuia cognitione, & volitione.

Vlterius dico, quod non agit ex necessitate naturae proueniente ex parte diuinae volum tatis necessario volentis aliquid extta se, quia tunc bonitas diuina non esset sufficiens sine creaturis, quod non solum est contra Sacram Scripturam, sed etiam contra philosophiam, nam in primo Celi, & mundi vult Aristo. quod vita primae causae sit sufficientissima, & nullo indigens: Et haec satis.

ARTICVLVS TERTIVS Vtrum Deus agat ex necessitate iustitiae.

ggsiti sien. fr,i test accipi dupliciter: Vquan tum ad illud, quod ponit in Dec.modo quantum ad illud, quod, ponit in ipia creatu ra. Si loquamur de iustitia primo modo, non est, dubium, quod ipsa est quid necessarium quia totum, quod est in Deo, est necessarium, & ideo isto modo verum est dicere Deum agere ex necessitate iustitiae, quia agir secundum suam iustitiam, quae est quid necessarium, Si vero loquamur de iustitia, quantum ad illud, quod ponit in creatura, sic ipsa non est quid necessarium quia totum, quod in ereatura est, est quid contingens. Quapropter nihil est in creatura ita iustum, quod necessi tet eum ita ad hoc agendum, quin non possit : gere oppositum, nam totum, quod est in crtatura ideo emt iustum, quia a Deo volitum, & non e ocuerso; si. n ideo aliquid esset a Deo volitum qua emt iustu, tunc rectitudo diuinae voluntatis dependeret ab ipsa creatura, quod est absurdum, & ideo sicut faciendo id, quod modo facit iuste; ita etiam, si aliud faceret, & isturi omitteret, faceret etiam iuste. Quapropter apparet immediate, quod non arctatur. ex necessitate iustitiae ad faciendum hoc, ita vt non possit facere aliud.

Ex quibus omnibus apparet, quod tribus modis potest intelligi Deum agere ex necessitate iustitiae. Quorum duo videntur esse veri, & tertius falsus.

Nam vno modo potest intelligi, quod Deus agat ex necessitate iustitiae, quia agit secundum suam iustitiam, quae est quid necessarium, & iste sensus est verus: alio modo vt agat ex necessitate iustitiae, quia omne quod agit, eo modo quo ipsum agit, necessario est iustum, & iste sensus etiam est verus, quia non potest racere aliquid, quod non sit iustum, eo ipso, quod ab eo est factum; Tertio modo potest intelligi, quod agat ex necessitate iustitiae, quia necessitatur sic ad hoc agendum, vt non possit agere aliud, nec alio modo, & iste sensus est falsus (vt patuit) & sic patet de isto articiilo, & tota quaestione.

AD RATIONES PRINCIPALES. AD primam dicendum, quod non oportet dare aliquam potentiam talem passiuam correspondentem, quia potentia actiua Dei nullam talem potentiam praesupponit, vt patet in praecedenti distinctione.

Ad secundam dicendum, quod quamuis voluntas sit idem, quod ipsa natura in Deo, tamen differt ab ea secundum rationem, quae quidem distinctio rationis aequipollet distinctioni reali, quia non est similis ratio de intellectu, & volututate, & alijs attributis (vt patuit in 1s dist. huius libri.

Ad tertiam vero patet quid sit dicendum per illud, quod no o dictum est in hoc articulo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1