Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in Deo sit potentia.

DISTINCTIONIS XLII. QV.AESTIO VNICA Vtrum in Deo sit potentia

ARGVITVR PRO PARTE negatiua SEcundum Com. 10. Metaphy. com. 5. Deus est purus actus, cui nihil admiscetur de potentia, ergo &c

ARGVITVR PRO IPARTE affirmatiua. Inon esset in eo potentia, non esset prin cipium alicuius operationis, quod est falsum, ergo &c.

RESPONDEO breuiter ad istam quaestionem, quod de potentia possumus loqui dupliciter. Vno modo prout est differentia entis condiuisa contra ipsum actum, quo modo loquitur Aristot. de Potentia in sexto Metaphy cum diuidit ens per potentiam, & actum. Alio modo, prout est ratio potentiae & ratio principij transmutationis, cuiuscunquae operationis secundum quod loquitur de otentia Arist. 5. Metaphy cum diuidit potentiam in actiuam, & passiuam. Si loquamur de potentia primo modo, dicendum est potentiam non esse in Deo propter tria¬

Primo, quia talis potentia est differentia entis, & per consequens pars entis, Deo autem repugnat habere rationem partis, ergo &c.

Secundo, quia talis potentia est ens incompletum, & diminutum, immo, nec deno minatur ens, nisi secundum quid, Deus autem est ens perfectissimum

Tertio, quia talis potentia expectat com¬ pleri, & deduci ad actum per aliquodens in actu, & ideo posterior est tali ente in actu; per quod deducitur ad actum. Deus autem simplex est, & simpliciter primum ens, & ideo non potest expectare aliquid ab aliquo alio.od

Si autem loquamur de potentia secundo modo, prout potentia est idem, quod principium transmutationis, uvel operationis, sic est distinguendum de ea quia vel accipitur potentia, prout est principium passiuum, vel prout est principium actiuum. Si primo modo, sic est dicendum, quod in Deo proprie loquendo, non est talis potentia: quod patet ex quatuor.

1 Quia talis potentia passiua, expectat recipere aliquid a potentia actiua, Deus autem, cum sit infinitus, & illimitatus, & per consequens nulio modo indigens, non expectat alicuius additionem, vel receptionem.

2 Quia eo ipso, quod potentia passiua ex pectat aliquid recipere, oportet necessario concedere, vel quod sit sub priuatione illi annexa, vel quod saltem non repugnet sibi esse sub ea, omnis autem talis priuatio, quae importat carentiam alicuius possibilis inesse defectus est, & per consequens non potest Deus esse sub aliqua tali priuatione.

3 Quia eo ipso, quod talis potentia passiua potest ire de priuatione ad habitum, potest esse subiectum mutationis, quia talis processus non potest esse sine mutatione; Deus autem nullius mutationis potest esse subiectum, vt patet 8. Physic. & 12. Metaph vbi dicitur quod ens primum omnino est immutabile

4 Quia eo ipso, quod potentia passiua recipit ab actiua, dependet ab ea, Deo autem omni no rerugnat dependere ab aliquo, cum sit primum ens independens

Si vero accipiatur potentia secundo modo, scilicet prout est principium actiuum, sic dicendum est simpliciter, quod in Deo est potentia, quod probatur tripliciter. 1 Omnis causa agens habet in se potentiam actiuam, quae est principium actionis Deus autem est huiusmodi, ergo Maior patet; Minorem suppono ad praesens, quia eius probatio in secundo libro habebit locum. 2 Id quod est ratio formae exemplaris non exemplatae, habet in se potentiam actiuam, Deus est huiusmodi, esgo &c. Maiorem probo, quia de ratione formae exemplaris, & maxime non exemplatae est, quod habeat rationem potentiae actiuae per modum artis; nam semper ars habet rationem principij actiui. Minor autem apparet ex dictis in 25. & 20. distinctione.

3 Illud est ponendum in Deo, quod simpliciter dicit perfectionem, ratio potentiae actiuae est huiusmodi, ergo &c Maior patet. Minorem probo, quia ratio potentiae actiuae prouenit ex actualitate, cum omne, quod agit, agat vt est in actu, & ideo illud, quod maxime est in actu, debet in se habere potentiam actiuam.

Oecurrit tamen hic dubitatio, quia potentiae actiuae deberet respondere aliqua potentia passiua, & per consequens supponeret aliquid in agendo, quod est falsum.

Ad hoc dicendum, quod potentiam actiuam dici relatiue ad pasfiuam, potest intelligi dupliciter, vel ad passiuam quam supponit, siue coexigit, vel ad passiuam quam pro ducit, potentia actiua in Deo dicitur relatiue ad passiuam quam producit, non autem ad passiuam, quam coexigit, vel supponit, patet ergo quid sit dicendum de ista questione.

AD Rationem autem in contrarium dice dum, quod potentia actiua non repugnat puro actui, sed bene repugnat ei potentia passiua quae est differentia entis diuisa contra actum, & ita intelligit Comment.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1