Text List

On this page

2

Prev

How to Cite

Next

2

2

Amor necessarius

Amor necessarius 2

Contemplatio summi boni, solo intellectu, nisi etiam voluntate ametur, non est satis. primo ex nobis qui perfecti non sumus per potentiam intellectus tantum, nisi etiam uoluntas perficiatur. Amor igitur est necessarius: Deinceps summum bonum non respicit intellectum cuius obiectum est uerum, sed respicit uoluntatem: summum itaque bonum per uoluntatem assequamur, oportet ut id assequuti esse uideamur: Tertio intellectus habet simulitudinem rei, uoluntas ad rem ipsam contendit: ut res itaque similitudinem praestat, ita amor excellit intelligentiam; aut intelligentia sine amore non beat, cum id quod est prestantius relinquat: hoc Plato sensit late in Symposio, de amore a quo homines foelices fieri docet, felices etiam ab eo Deos fieri: Denique colligit amorem esse optimum, qui nos Deo faciat amicos. Hinc Paulus charitatem facit optimam, & Christus hoc unum praeceptum statuit, unde et ipsa lex pendet, & Prophetae: qui charitatem habet, partem habet foelicitatis, quia etiam contemplationes habet, is totam habet, quae hic haberi potest; qui autem solam intelligentiam sequitur, is foelicitatem non habet, umbram potius, sine luce quam lucem sequitur.

PrevBack to TopNext