On this page
3
3
Scientiae quae
Sed qua scientia contemplandum sit, Philosophi contendunt, rati satis esse doctrinarum, si sint illae, quas ipsi commenti sunt duce natura. Philosophi na in quam peripatetici, alii enim non tantum sibi arrogantes, pedibus in sententiam veniunt dicuntque oraculorum fidem necessariam, ut in Timeo Plato: ex quatuor defendi id potest, Primo ex fine, quem cognosci oportet, ut scopon a sagittante: sed is naturae vires excedit, ergo cognitione opus est, longe eminentiore quam naturae: Secundo ex convenientia & proportione: cognitio de diuinis est duplex, per effectus, & per essentiam, illa habet Phylosophiam, ergo haec aliam habeat scientiam necesse est sibi convenientem: Tertio ex pluribus, quae haec scientia docet, ad quae nulla alia doctrina pertingit: ut ergo obiectum dat speciem scientiae, ita etiam dat necessitatem: Quarto ex iis ipsis, quae natura intelliguntur, ut communius a particularibus, ut citius non per totam aetatem, ut certius non cum Philosophorum concertationibus, quae summam arguunt incertitudinem: Hinc Plato in Timeo a Deo credendum inuentis ait, quatenus fuerint ab oraculo confirmata. Plato in Epistola scientiam diuinam nunc ponit, nunc aufert, ponit ex oraculo, absque oraculo tollit. Possunt dari rationes quinque pro Philosophia, prima ob foelicitatem, contemplatio, secundo habitu bene operari, & potentia intueri omnia, cum uult perfecte, Tertio rerum possessione meliore quam aurum, Quarto cognitione, quae est propria homini. Quinto perfecta cognitione, per causas, Egyptii, Graeci, Sirenes: Latini. "felix qui potuit", bene vivere primo. Secundo bene agere habitu. Tertio bene possidere Quarto cognoscene cognoscere. Quinto, causis. Contra tamen pro Theologia haec eadem.