On this page
4
4
Hic quarta sententia ponenda est, quod maxime detestanda est Philosophia, primo quia uerae scientiae repugnat, secundo quia falsa docet de creatura, & creatore. Tertio, quia est ruina hominis, et generis humani, quia tollit foelicitatem, quae aeterna esse vult, & ideo in caelo tantum, ubi semper vita: hic humi, ubi mors, et ideo Mezentius. Quarto quia humanam corrumpit uitam, et mores, qui sunt media ad finem quia sine aeternitate, nemo movetur ad bene agendum recte, cum ne illa quidem sat sit. Quinto tollit religionem, & pietatem, unde auxilium ad finem et media, & ideo Egypti in hos et Trismegistus: Romani Numae libri, Graeci Sirenes