Text List

On this page

5

Prev

How to Cite

Next

5

5

Scientia est

Scientia est 5

Verum opinionem, & fidem hanc esse quidam putant, non scientiam: quod principia non habet sensu nota, sed scientia procul dubio est, Primo quoniam est de causa rerum omnium: scire autem, & scientia est omnis intelligentia, quae per causam facta est. Deinde est de uno genere, partes proprietatesque contemplans non quidem causae, quae partes non habet, sed effectuum, & eorum quae in causa sunt, quae intelligi a nobis, nisi distinctis cognitionum & nominum partibus non possunt, Tertio divinum lumen non est humano imbecillius; non itaque hoc scientiam facit, quam id non faciet, Quarto habet principia, unde conclusiones necessaria connexione trahit: non igitur opinio, non fides sola est, sed etiam scientia. Quod uero dicitur in principio de principiis non notis, imo et illa notissima sunt & in natura, & iis, qui fine potiti sunt, ubi principia per essentiam dignoscunt. Hinc Plato in Alcibiade 2o non solum hanc optime scientiam uocat, sed quicumque sine hac sciant, male scire testatur: ut de Margete Homerus qui, cum multa nosset, male norat omnia.

PrevBack to TopNext