Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Praeambulum
Distinctio quinta de necessitate utriusque uie predicte. Continuatio intensionis. Videtur autem non solum quod quid est cognoscere esse ad cognoscendum causas accidentium in subiectis et cetera. Cum iam mouerit Philosophus questiones incidentes circa ordinem illorum a quibus debet incipere actor huius scientie, utrum, scilicet a substantia anime procedendo ad potentias an e conuerso, an ab operibus ad potentias, an e conuerso, an ab obiectis ad opera aut e conuerso. Intendit ergo in hac parte ostendere quod uia utraque communis et utilis est in hac scientia et illa que ab accidentibus ad substantias procedit et illa que e conuerso modo procedit, et ostendit quod quamuis illa que per priora procedit uerior sit, tamen illa que per posteriora progreditur aliquando est utilis, et hec pars spectat ad presentem lectionem et sic patet uniuersalis intensio in hac parte.
Diuisio. Recipit autem hec pars diuisionem in partes duas, in quarum prima ostendit quod uia procedens per accidentia posteriora ad priora principia substantie est utilis in scientia. In secunda, scilicet in hac, cum enim habeamus tradere fantasiam de accidentibus et cetera, ostendit in quibus accidentibus est necessaria hec uia et in quo statu cognoscendi, quia iste modus est necessarius circa accidentia que cognoscimus per uiam ymaginationis sensibilis et sunt nobis nota. In tercia, scilicet in hac, omnis enim demonstrationis principium est quod quid est et cetera, ostendit quod post cognitionem factam per accidentia posteriora deuenimus ad cognitionem substantie et tunc uia diffinitiua procedemus que est uia necessaria.
Diuisionis recollectio. Sunt igitur in presenti lectione tres partes, in quarum prima ostendit quod uia precedens per accidentia posteriora ad priora principia substantie est utilis in scientia. In secunda ostendit in quibus accidentibus est necessaria hec uia et in quo statu cognoscendi. In tercia ostendit quod post cognitionem factam per accidentia posteriora deueniemus ad cognitionem substantie.
Sententia prime partis de utilitate processus ab accidentibus ad substantiam. Circa primam partem procedit Philosophus hoc modo dicens quod cognoscere substantiam rei et principia ipsius non solum est utile in scientia ad cognoscendum causas passionum inherentium subiecto, et secundo ponit exemplum cum dicit, sicut in mathematicis quid rectum et quid oblicum et quid linea et cetera, sicut et in scientiis mathematicis ad cognoscendum quod triangulo inest hec passio que est habere tres angulos equales, duobus rectis non solum est cognoscere necessarium quid est linea et quid est superficies et quid figura que cadunt in diffinitione trianguli et similiter est in aliis scientiis. Set etiam accidentia magnam conferunt cognitionem ad cognoscendum substantiam et principia ipsius.
Sententia secunde partis de ostensione accidentium quibus hec uia competit et in quo statu, consequenter accedit ad secundam partem dicens quod cum habuerimus cognitionem accidentium de quibus inuestigationem habemus secundum uiam imaginationis et fantasie que est uirtus proxima sensui media inter sensum et intellectum cognoscens formas accidentales et eas intellectui representans, que accidentia sunt manifesta sensui nostro et sunt manifesta secundum quod accidunt rei determinate loco et tempore que cognoscitur secundum uiam ymaginationis que accidentia sunt nobis manifesta. Propinqua autem omnia quedam secundum suam cognitionem. Accidentibus igitur primo cognitis tunc secundum uiam determinabimus de substantia et principiis ipsius et de ipsius diffinitione. Et tunc erit certa cognitio rerum in scientia que cognitio est per causas primas et per principia prima.
Sententia tercie partis de necessitate uie diffinitiue. Consequenter accedit ad illam partem in qua ostendit quod cognitio per principia substantie que est cognitio diffinitiua est necessaria ad cognitionem accidentium. Supposuit enim quod non est perfecta cognitio nisi per priora substantie principia. Et primo hoc ostendit dicens quod diffinitio substantie est principium cuiuslibet demonstrationis et innuit talem rationem: omnis certa cognitio accidentium est per demonstrationis principium, set demonstrationis principium est diffinitio, ergo omnis certa cognitio accidentium est per diffinitionem substantie. Et sic ostensum est ex predictis quod cum sit duplex uia in scientia, scilicet una procedens ab accidentibus ad substantiam et principia ipsius quedam e conuerso. Illa autem que est ab accidentibus ad substantiam non est completa set illa que est a substantia et a principiis ipsius incipiens ostendens accidentia de subiectis necessaria est et perfecta, deinde secundo cum dicit, quare secundum quascumque diffinitiones non contingit accidentia cognoscere et cetera, ostendit quod non quodlibet genus diffinitionis est principium demonstrationis accidentium de subiectis, quod diffinitiones per quas habetur cognitio accidentium per causas communes remotas et accidentales et transcendentes non sunt certe ad cognitionem et demonstrationem accidentium de substantia, sicut sunt diffinitiones logice, immo sunt huiusmodi diffinitiones uane. Et causa huius est quia non demonstrant rem intentam cum procedant per communia principia intenta et transcendentia et non per causas proprias rei neque per causas per quas inherent enim passiones proprie subiecti. Et sic declaratur intentio philosophi circa hanc partem.
Hic restant adhuc tres questiones inquerende que sunt communes presenti lectioni et precedenti. Prima [lec5 q1] questio est utrum eadem communis diffinitio competat omnibus differentiis anime uel non. Secunda [lec5 q2] questio est cum sint multe potentie anime utrum sit ponere unam potentiam immediate egredientem ab anima mediante qua alie ab anima egrediantur. Tercia [lec5 q3] est utrum anima sit eadem cum suis potentiis ut dicatur quod quelibet potentia anime sit anima.
On this page