Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
NVMERATIS quinque dotibus, uel quinque dotis parti bus, quas Spiritus sanctus sponte largitur cuilibet virtuoso: In hac parte sexta subiungitur, quae est maxima, uidelicet immortalis perpetuitas bonae uitae, quae solis sapientibus: id est, DEVM co lentibus est promissa. Et quia ista immortalitas potest dupli citer percipi: uidelicet, realiter, uel singulariter, in aeterna gloria, & tempora liter in hominum memoria. Ideo de utroque sufficienter subiungens, dicit sic: Prate rea habebo per hanc immortalitatem, uerem uidelicet & tealiter: qia Sap. 1. Iusticia perpe tua est imortalis. De ista imortalitate loquit beatus Aug. 13. de Ciui. DEI. ca 20. ubi dicit sic: "Cum beati omnes esse uolunt, profecto esse & immortales uolunt. Ali ter enim beati esse non possent": hoc probat Aug. sic, de immortalitate interro ganti: sicut de beatitudine omnes eam se uelle. Respondet similiter. Quomo do possunt beatem uiuere, nisi uiuerent: Cum ergo omnes appetunt beate uiuere, & beate uiuere non possent nisi immortaliter uiuant: constat omns appetere immorta litatem. Et cum naturalis appetitus non sit frustra: constat que immortalitas est homini possibilis, licet eam habere non ualeat a seipso. Sed quia per sapientiam eam habere po terimus, hoc est, per DEI cultum sincerum, quae a bona uoluntate dependet. Ideo di cit Salo. praeterea habebo. i. praeter emolimenta superius enumerata habebo per hanc immortalitatem, s. per sapientiam. In huius figuram apud poëtas, dea sapientiae dice batur Minerua. i. non mortalis: Min, idem quid non, erua mortalis interpretat. Inde Minerua quasi immortalis. Ista dea pingebatur quasi uirgo decora, triplicem ha bens uestem, & in pectore caput Gorgonis portabat depictum, sicut dicit Alexan der Nequam in scintillario poetarum, capitulo de Pallade: dicit etiam nata de louis uertice, & sine matre: & dicitur Tritonia Pallas & Minerua, cui septenarius nu merus consecratur: & est dea sapientiae, & omnium artium, & bellorum. Ideo uirgo pin gitur dea sapientiae: quia nullum recipit uitiorum corruptionem, sed perpetua morum gaudet integritate. Triplice habet uestem propter tres scientias sermocionales, qi bus ipsa uestitur & ornatur: quae sunt, gramatica, rhetorica, & dialectica. In pe ctore portat caput Gorgonis. i. Medusae, qui aspicientes in lapidem conuertebat, cu: ius caput Perseus abscidit. Gorgon interpretatur terror: quia ergo omnis sapiens terribilis uitiosis & fatuis esse debet. Ergo pingitur dea sapientiae caput Gorgo nis portare in pectore. Ista dicitur nata de uertice louis & sine matre: quia sapien tia fidei & bonorum morum est a dono DEI. Eccl. 24. Ego ex ore altissimi prodij, primogenita ante omnem creaturam. Huic septenarius numerus consecratur, qui est uniuersitatis: eo quo uniuersum tempus per septem decurrat dies, uniuersus mundus per septem planetas dirigit. Omnis homo ex septem quodammodo componitur, s. ex tri bus potentijs animae, & quatuor elementis. Iuxta modum quorundam loquendi uoca tur Tritonia. i. trina notitia secundum remigium: quia philosophi in tribus cognoscen dis maxime laborabant, uidelicet creatore, creatura & anima. Vocatur etiam Pal las. i. nova: quia sapientia nullum senium nullam sentit uetustatem. Haec est dea bello rum: quia bellis magis confert sapientia quam corporis fortitudo: Sap. 5. Melior est sa pientia quam uires, uir prudens magis quam fortis. Dicit ergo Salo. Habebo per hanc immo, talitatem & non solu noc, sed & memoriam aeternam his, qui post me futuri sunt relin quam: sicut dicit Sene. Ad pauca natus est, qui tantum de suo tempore cogitat. Omnis enim uirtuosus & ad bonam uitam tenetur: & ad bonam famam, ut per uitam ipse saluet & per famam proximus aedificet: pximus inquam non solum qui est, sed qui futurus est. Vnde bonum copiose est sui comunicatiuum. Vnus enim bonus homo quasi infinitis futuris prdesse potest per bonum exemplum. Vnde ille uenerabilis Eleaxarus ludaeus nobilissimus cum interficeret, quia contra legem carnes suillas nollet comedere, nobi lem mortem magis quam odibilem uitam amplexans, dicit: Fortiter uitam excedendo, se nectute quidem dignus apparebo, adolescentibus autem forte exemplum relinquam Et ideo dicit Psal. In memoria aeterna erunt iusti. Et Proverb. 10. Memoria iusti cum laudibus. In Scripturae nanque locis uarijs inuenitur triplex memoria.
Est enim memoria beneficiorum, memoria exemplorum, & memoria damno rum. Prima est continue possidenda. Secunda est alijs exhibenda: Et tertia est relin quenda. Primo enim memoriam habere debemus beneficiorum diuinorum, Esa. 43. Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me, & peccatorum tuorum non recorda bor. Reduc me in memoriam, & iudicemur simul. Reduc me in memoriam. i. bo na, qui tibi feci secundum glos. creando, redimendo, & pparando beatitudinem. Sed istam memoriam tria impediunt: prosperitas, curiositas, & uoluptas. Prosperitas fa cit ingratos, obliuisci amicorum, qui eos in angustijs adiuuerunt. Vnde Gen 40. legimus quod praepositus pincernarum Pharaonis, qui prius fuerat incar ceratus cum loseph, & per ipsum de sua liberatione prophetice informatus, suc cedentibus: prosperis oblitus est interpretis sui: lsto modo est de multis, qui cum tri bulantur afflictionibus, persecutionibus uel infirmitatibus DEVM habent in memo ria: sed cum sint in sanitate, traquillitate, & prosperitate, tradunt DEVM obliuioni. Deut. 32. DEVM qui te genuit dereliquisti, & oblitus es DEI creatoris tui. Nar rat Vincentius in speculo historiali, quod semel in Aethiopia tanta contigit pesti lentia, qui ad memoria hominum, quod homines obliuiscebantur nomina patrum suorum, nomina filiorum, & etiam nomina propria. Et oriebatur ista pestilentia secundum eum ex foetore & putrefactione quorundam cadauerum, interfectorum in bello. Mora liter tanta his diebus est in hominibus in parte memorantia peestilentia, quo nec recor dant nominis DEI Patris omnium, nec grati sunt amicis, nec animabus desun ctorum: nec prudentes ad se ipsos. Eccl. 9. Obliuioni tradita est memoria eorum. Sene. 2. de beneficijs, comparat legem gratitudinis & beneficentiae mutuae ludo pilae: quando enim homines ludunt cum pila, & eam alternatim recipiunt in se: tam diu durat & continuatur ludus inter eos, quandiu conuenienter recipitur & iacta tur. Si uero unus recipiat & retineat, uel inconuenienter repercutiat, desinit lu dus, qui desinere non potest: sicut dicit Seneca, nisi uel mittentis uel recipientis defectu. Isto modo imaginatur Sene quod debet esse de beneficentia mutua inter amicos. Si enim a te beneficium recipio, & postea pro uiribus illud tibi propor tionabiliter retribuo, iuxta leges gratitudinis, apte ludo: si uero beneficium rece ptum obliuioni commendo, nec tibi ubi possem in aliquo recompenso, ludendi finem facio, & beneficentiae ludum soluo. Et ideo signanter dicitur Hebr. 13. Beneficentiae autem & comunionis nolite obliuisci. Si sic nos habere debemus ad homines, multo magis erga DiEVM nos gratos esse conuenit. Hugo de clau stro animae. Sicut nullum est momentum quo homo non utatur uel fruatur DEI bonitate & misericordia: Ita nullum debet esse momentum quo eum praesen tem non habeatur in memoriam, Thren.3. Memoria memor ero, & tabescet in me anima mea. Sed istam memoriam secundo impedit curiositas, & solicitudo nimia circa mundum: sicut dicitur communiter: Pluribus intentus minor est ad singul: sensus.
In Psal. Obliti sunt beneficiorum eius, & mirabilium eius quai ostendit eis. Tertio istam memoriam impedit & tollit uoluptas carnis, Boët. 3. de Conso, metro 10. uocat corpus secundum imaginationem Platonicorum molem obliuiosam: Fuit enim opi nio Platonis, sicut tagit Arist. 1. posteri. quod anima habet notitiam omnium rerum a principio sibi concreatam, & species omnium rerum sibi inditas a DEO: sed statim quando infunditur corpori terreno tradit obliuioni illam noticiam sibi datam nec ea potestuti donec per sensus excitetur. Et ideo posuit Plato, quod addi scere non est, nisi recordari. Vnde concludit Boët. metro praeallegato: quod si Platonis musa personat uerum quod quisque discit immemor recordatur. Mo raliter: corpus est moles obliuiosa: id est, obliuionem DEI inducens. Vnde a nima immersa uoluptatibus, & delicijs carnis perdit memoriam DEI sui, quo contra dicit Psalm. Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. Haec est memoria continue possidenda. Alia est memoria proximis exhiben da per odorem bonae famae, & honestae conuersationis. Opera enim strenuita tis & uictoriae solent haberi in memoria, & ideo uincentes mundum per pau pertatem, carnem per castitatem, sensum proprium per humilitatem, memo ria dignos faciunt seipsos, Eccles. 45. Dilectus DEO & hominibus cuius me moria in benedictione est. Narrat Magister in historijs super Exo. qui Moyses duxerat in uxorem filiam regis Aethiopiae, & cum in patriam suam redire uoluisset impedire eum nitebatur uxor sua. Moyses ergo tanquam uir peritus astro rum sculpsit in gemmas duas imagines huius efficaciae, ut altera memoriam, altera obliuionem conferret: Cumque paribus. i. similibus annulis eas inseruisset, annulum uxori praebuit & memoriae annulum secum tulit: ut sicut pari amore, sic paribus annulis insignirentur: Coepit ergo mulier obliuisci uiri sui, & sic Moy ses in patriam suam libere est ingressus. Moraliter: Animus humanus natione coelestis cum carne terrena (quae per Ethiopyssam designatur) coniugium contra hit, quando corpori infunditur. Animus uero rationalis naturaliter desiderat beatitudinem, & uult in coelum reuerti. Sed ista uxor eum impedit, & ideo u tendum est cautela Moysi, ut duos annulos cum gemmis faciamus, & annulum obliuionis carni tradams. Annulus obliuionis est recogitatio mortis: quia mors obliuioni tradit hominem. In Psal. Obliuioni datus sum tanquam mortuus a corde. Annulus memoriae est recogitatio uitae aeternaem. Vnde memoria aeterna erit iustus, & sic libere in coelestem patriam reuertamur. Tertia memoria est pe nitus relinquenda. Et haec est memoria damnorum & iniuriarum nobis illatarum a proximis, Leui. 19. Non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae ciuium tuo rum. Sicut dicit Basilius in hexameron: Camelus habet mirabiliter bonam me moriam de uerberibus. Vnde si aliquis eum percusserit dissimulat percussionem ad tempus, sed indubitanter cum opportunitatem habuerit, expetit ultionem. Sic sunt nonnulli qui iniurias dissimulant, non remittunt, abscondunt, non obliuiscun tur: quanuis dicatSene, memoria beneficiorum tuorum debet esse tenax, & iniu riarum facilis. Et in Proverbijs fuis dicit: Iniuriae remedium est obliuio. Et talis qui uirtuose iniurias obliuiscitur, dicere potest DEO confidenter illud Tob. 3. Nunc Domine memor esto mei, neque uindicta sumas de peccatis meis: Et ipse Dominus iustis respondebit per illud Esa. 65. Non erunt in memoria priora ne que ascendent super cor, sed gaudebitis, & exultabitis usque in sempiternum.
On this page