Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 28
CONSPIRATIOVE posita Iudaeorum ad CHRISTVM occi dendum: Hic exequitur de suae conspirationis executione ad suum flagitium efficaciter ad implendum. Ordinant aut quod mors CHRISTI duas habet circustantias poenalitatis uidelicet, quod sit summe mo lesta per amaritudinem acerbitatis: & summe inhonesta per turpitudinem uili tatis, ibi: Morte. Circa primum sciendum, quod omnis poena homini infligenda in duobus consistit, scilicet in uerbis & in factis: per uerba conuiciatiua homo de honestatur: & per facta cruciatiua homo debilitatur. Et ideo istas duas poenas dicunt se uelle inferre CHRISTO. Vnde dicunt: Contumelia & tormentis. Com tumelia quantum ad uerborum dehonestationem. Tormentis quantum ad sensibilem passionem. Quantum ad primum, sciendum quod septem sunt ui tia loquendi, quibus homo proximo suo iniuriatur, uidelicet conuitium, con tumelia, improperium, detractio, susurratio, derisio, contentio. Sunt enim quatuor bona in homine, quae alius homo iniuriose nititur diminuere uel au ferre, uidelicet ueritas, honor, fama & amicitia. Contra ueritatem est con tentio, quae est quaedam inordinata contrarietas in uerbis, per quam ho mo intendit ostendere proximum suum dicere falsum. Contra honorem sunt quatuor, conuitium, contumelia, improperium, & derisio. Conuitium est uerbo quomodolibet hominem dehonestare, siue exprimatur uitium culpae uel poenae. Sed contumelia nunquam est nisi quando homo iniuriose dehone statur uerbo exprimente culpam. Vndesi dicam te scabiosum uel caecum, com uitium est: uel si dicam quod fures uel latro, contumelia: & omnis contumelia est conuitium, sed non econtra. Improperium est iniuriose recitare hominis in digentiam praecedentem, sicut quando aliquis iniuriose & contra charitatem reducit alicui ad memoriam auxilium sibi factum tempore suae indigentiae, & hoc coram multis: & hoc cedit in diminutionem sui honoris. Derisio autem est uitium Iudendi, & intendit erubescentiam pro fine. Vnde derisor sub spe cie Iudi proponit id, per quod facit hominem timere dehonestationem, & potest in casu esse peccatum mortale. Contra famam hominis est detractio, quae nihil aliud est nisi dicere uerba iniuriosa & latenter de aliquo, cum intentione dimi nuendi famam suam. Vnde contumeliosus se habet ad famam & honorem, si cut raptor ad bona exteriora. Sed detractor est fur famae: quia de ratione de tractionis est quod occulte dicatur. Contra amicitiam autem est susurratio cuius finis est separare amicitiam, occulte, & seminare discordiam: & haec est pessima locutio. Cuius ratio est, quia amicitia est de bonis exterioribus optimum: est enim melior quam fama, uel honor, uel scientia, quae est in ueritate iudican di de rebus, in quibus sine culpa homo potest decipi, & ideo susurratio est pe ior detractione & contumelia. Similiter sicut rapina peior est quam furtum: sic detractio peior est quam conuitium, quae non est contumelia: & peior derisione & improperio, & etiam contentione, quantum est ex genere peccatorum iu dicando. Rixa uero non consistit proprie in uerbis, sed in factis. Vnde rixa est priuatum bellum inter personas priuatas sine publica autoritate: & sic patet quid sit contumelia, uidelicet publice imponere homini peccatum ad diminu tionem sui honoris & hoc iniuste. Per contumeliam autem probatur hominis humilitas. Et per tormenta hominis patientia. Et ideo ut probaret CHRISTI humilitatem, uolebant ei inferre contumelias, & ut probarent eius patientiam, uoluerunt sibi inferre tormentorum molestias: dicunt ergo sic: contumelia & tormentis interrogemus eum, vt sciamus reuerentiam eius: id est, humiitatem & probemus patientiam illius per tormenta. Consequenter ibi: Morte turpissima Ordinant quod mors sua sit inhonesta & hoc per turpitudinem uilitatis, un de dicunt: Morte turpissima condemnemus eum: id est, mortem crucis cum circum stantijs turpissimis. Erit enim respectus, &c. id est, defensionem & excusationem habebimus ex sermonibus illius, quibus dixit loh. 2. Soluite templum hoc, & in tribus diebus excitabo illud, quasi dicerent: Videbimus si post mortem resurgat.
Quod non patet quia fuit uoluntarie occisus: Ergo non uiolenter. Antecedens patet Esa. 53. Oblatus est: quia ipse uoluit: Ergo uoluntarie. Et August. 4: de Trinit. cap. 28. de paruis, & 11 de magnis: "Spiritus, inquit, CHRISTI non deseruit carnem inuitus, sed quia uoluit: & quando uoluit, & quomodo uoluit". Consequentia patet, quia uiolenter factum homini denotat, quod fiat contra eius uoluntatem.
Praeterea Ioh. 10. dixit CHRISTVS: Nemo tollat a me animam meam, sed ego pono eam a me ipso: sed ille dicitur aliquem occidere, qui tollit animam suam: Er go CHRISTVS non fuit ab alio occisus, sed a seipso.
Praeterea CHRISTVS fuit optime complexionatus, & tamen citius fuit mortuus quam latrones, qui in consimili poena fuerunt. Vnde Pllatus mirabatur si iam obijsset, Mar. 15. sed non fuisset sibi mirum si per poenae uiolentiam fuisset occisus: Ergo mor tuus est uoluntarie tantum.
Praeterea in morientibus per uiolentiam natura debilitatur paulatim, & tunc deficit: sed in CHRISTO natura fuit fortis quan do moriebatur, sicut patet Matth. 17. Clamans uoce magna emisit spiritum.
Praeterea mors sua fuicoblatio DEO Patri pro nobis, sed CHRISTVS obtulit semetipsum, sicut dicit Apostolus ad Hebr. 9. Per Spiritum sanctum ob tulit semetipsum pro nobis immaculatum DEO. Ergo sibiipsi mortem intulit.
Praeterea Samson in morte sua occidendo semetipsum cum Philistaeis praefi gurauit passionem CHRISTI, Iudic. 16. Sed ipse mortem intulit sibiipsi: Ergo &CHRISTVS, ut ueritas sic correspondeat figurae.
Ad oppositum est Spiritus sanctus in litera ista quod tormentis & morte turpissima condemnauerunt eum & Luc. 18. Postquam flagellauerant, occiderunt eum. Ergo occisus fuit ab il lis, & non a semetipso.
Ad quaestionem dicendum quod CHRISTVS fuit uio lenter occisus, & uoluntarie moriebatur. Violenter pro tanto: quia persecuto res CHRISTI intulerunt causam sufficientem mortis ab extrinseco. Vnde mors CHRISTI quantum fuit ex parte Iudaeorum, fuit maliciose uiolenta. Ipsi enim credebant, quod nullo modo uoluntarie acceptasset. Voluntarie tamen dicitur occisus: quia permisit naturam succubere illi nocumento, cum posset si uoluis set, eidem nocumento restitisse. Vnde quia anima CHRISTI ex unione ad uerbum habuit uim conseruandi naturam suam, a quacumque laesione & non praeseruauit, sed permisit naturam pati, quantum potuit, & ideo dicitur & uoluntarie mortus & uio lenter occisus. Vnde voluntas CHRISTI causa fuit mortis suae indirecte, sed lae sione ab extrinseco per se & directe.
Ad primum dicendum quoe Arist. 3. Ethi. c. 1 dicit: Violentum est illud, cuius principium est extra, in quo nihil confert operans passo, & quia principium effectiuum suae mortis fuit ab extra nec passum corpus suum aliquid cooperabatur, ideo fuit uiolentum per se: quia tamen CHRISTVS non impediuit, cum potuit: ideo dicitur mortuus uoluntarie.
Ad secundum nemo tollit, &c. subin telligitur me inuito: quia illud proprie dicitur tolli quod aufertur ab inuito qui resi stere non potest: sed pono eam a meipso permissiue.
Ad tertium dicit beatus Tho mas de CHRISTO, qi.17art. 1. quod illud fuit miraculosum: quia uidelicet citius alijs mortuus est uoluntate permittente, quod subito natura corporis ce deret nocumento illato.
Ad quartum similiter quod fuit miraculosum quod naturam suam conseruauit fortem usque ad ultimum, & tunc subito permisit naturam corporis cedere nocumento. Ad quintum dicendum, quod obtulit semetipsum sustinendo & non agendo, acceptando non cooperando. Ad sex tum dicendum quod figura debet intelligi non in omnibus correspondere, sicut nec similitudo. Figura autem est in hoc quod Samson moriendo inimicos suos destruxit, & ita fecit CHRISTVS: non autem in hoc quod mortem sibiipsi intulit effectiue.
Morte turpissima condemnemus eum. Ista uerba a Iudaeis maliciose prolata CHRISTI passionem specialiter descri bunt quo ad tria. Fuit enim poenalis & dolorosa. lncurialis & ignominiosa, praeiudicialis & iniuriosa. Fuit primo poenalis & dolorosa, tum quia illa passio eius fuit per totum corpus extensa: tum quia fuit ad mortem terminata: unde praemittunt, Morte, &c. ad Phil. 2. Humiliauit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Fuit autem istud genus mortis lon gum & dolorosum nimis. Vnde Augustinus de Trinit. "Longa morte cruciabantur ligno suspensi". De istius doloris magnitudine exclamat CHRI STVS per prophetam, Thren.1. O uos omnes qui transitis per uiam, attendi te & uidete si est dolor similis sicut dolor meus. Narrat Augustinus 18. de Ci uit. cap. 19. & Valerius lib. 5. ca. 4. de Codro rege Atheniensi, quo d cum regio sua & eiuitas ingenti hostium bello debilitata esset, humani auxilij diffidentia ad oraculum Apollinis confugit, ac per legatos suscitatus est quomodo tam gra ue bellum discuti posset. Respodit illa ei, ita finem sortitur, si ipse hostili manu ceci disset. Quod cum ad castra hostium peruenisset, ordinauerunt quod nullo mo do regem Atheniensem interficerent. Videns ergo Codrus quod nullo modo ciui tas sua posset pace habere, nisi ipse ab hostibus interficeretur, deponit regis insi gnia, habitumque pauperis induit, & castra hostium ingressus ab eis interfectus est, post cuius mortem pars sua & patria triumphauit. Spiritualiter illo modo fuit de CHRISTO: prophetatum enim fuit, DEO praeordinante, quod ciuitas hu mani generis nunquam triumpharet, donec rex eius DEI Filius ab hostibus fo ret occisus: & ideo cum CHRISTVM DEI Filium nullus alius uellet aut pos set occidere, idem DEI Filius amore humani generis liberandi formam serui accepit, & sponte se occidi permisit: habitu inuentus ut homo, ad Philip. 2. De hac morte Bernhard, in quodam sermone: O bone IESV quid tibi & morti. Nos debuimus, & tu soluisti: nos peccauimus, & tu Iuisti, opus sine exemplo, gratia sine merito, charitas sine modo.
Secundo fuit passio CHRISTI incurialis & ignominosa mirabiliter: unde subiungunt, turpissima, scilicet ex genere, ex tempore, ex socio, ex loco. Ex ge nere: nam nullum genus supplicij magis ignominiosum fuit quam crucis. Vn de Bernh. O bone IESV quam dura, quam aspera pro hominibus passus es, dura uerba, duriora uerbera, durissima & horrenda crucis supplicia. Idem in quodam sermone dicit sic: Caput angelicis tremebundum spiritibus densitate spinarum compungitur: facies pulchra prae filijs hominum sputis Iudaeorum deturpatur. Oculi lucidiores sole, caligant in morte. Aures quae audierunt angelicos cantus, audiunt peccatorum insultus. Os quod docet angelos, fel le & aceto potatur. Pedes quorum scabellum odoratur, cruci clauo affiguntur. Manus quae formauerunt coelos, sunt in cruce extensae & affixae. Corpus uul neratur, latus lancea perforatur, & quid plura. Non remansit in eo nisi lingua, ut pro peccatoribus exoraret & matrem discipulo commendaret. Haec Bern Item Augustinus de quatuor uirtutibus cardinalibus. Filius, inquit, DEI ad crucem ducitur, expalmatur, qui est uera palma uictoriae. Spinis coronatur qui peccatorum spinas uenit confringere. Ligatur quij soluit compeditos: suspenditur ligno qui erigit elisos. Aceto potatur, fons uitae: disciplina ce ditur, salus uulneratur, uita moritur: occidit ad tempus uitam mors, ut a uita in perpetuum occideretur mors. Haec ille. Fuit etiam mors CHRISTI ignominiosa ex tempore: Nam tunc temporis celebrauerunt ludaei Pascha su um, & fuit folennissimum festum totius anni & maioris sanctitatis. Et ideo maximus populus confluxerat ad ciuitatem de Iudaeis. Grauius est autem affligi tempore quo alij gaudent & laetantur communiter, quam quando est tempus poenitentiae, quo alij communiter affliguntur. Iterum quantum ad tempus: Illo tempore a Iudaeis patitur quo eos ex Aegypto liberauit: il lo die expirauit, quo animam homini inspirauit. Ex parte loci fuit altus in monte, qui uideri poterat a longe. Abominabilis, propter cadauera mortuorum, prope ciuitatem, ut ab omnibus uideri posset. Ex parte socie tatis: quia inter latrones inter cognatos, & in presentia matris: & ideo morte tur pissima, ut de eo exponatur illud 2. Mach. 11. Ipse Lysias turpiter fugiens euasit. Lysias interpretatur genitus, & significat CHRISTVM a Patre genitum aeter naliter & a matre temporaliter.
On this page