Quaestio 3
Quaestio 3
An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Distinctionis Decimaeoctauae Quaestio Tertia. sErtio circa hanc distinctionem quaeritur / An omnis participans cum excommunica: lto mortaliter peccet.
⁋ Pro solutione quaestionis ponuntur conclusiones. quarum Prima a est. Participans in crimine cum excommunicato pro quo lata est excommunicatio: consentiendo crimini tali, consulendo / suppetias ferendo vel instigando ad hoc faciendum: mortaliter peccat. probatur: quia consentit in peccatum mortale: vel ad ipsum perpetrandum cooperatur: ergo mortaliter peccat. patet antecedens: quia maiore exconmunicatione mulctatur. per ca. Nuper. de sentem excommunica. vbi dicitur: quod communicans scienter nominatim excommunicato in crimine, ei consilium impendendo, auxilium, vel fauorem: quia ratione damnati criminis delinquere videtur in eum qui damnauit: a b eo vel superiore, merito delicti erit absoluendus: cum facientem & consentientem par poena constringat. & in cap. Si cocubinae. eiusdem titu. dicitur. Non est dubium sententia maioris excommunicationis inuolui qui post latam sententiam communicant in eodem crimine criminosis. & potissimum si sine tali ope vel suggestione tale crimen non committeretur aut continuaretur.
⁋ Secunda conclusio, communicans cum excommunicato maiore excommunicatione in diuinis vel in alio mortali quam illo pro quo lata est excommunicatio, peccat mortaliter: & hoc si deliberate communicet. circa praecepta enim decalogi vt communiter tenetur: sunt actus venia les: ergo hic a fortiori. Quia nullus talis sit excommunicatus, patet: quia nullo iure est cautum. Signanter dicitur (excommunicato maiore excommunicatione) quia colloquens cum excommunicato minore exco municatione non excommunicatur: & excommunicatio non transit in tertiam personam. Et quia haec conclusio ab omnibus conceditur: non eget extemo testimonio.
⁋ Tertia conclusio, communicans cum excommunicato maiore excommunicatione in aliis actibus legitimis, vt salutando, colloquem do, solum venialiter peccat: nisi communicet contra praeceptum superioris expressum: secundum illud vulgare, mitius agitur cum lege quam cum ministro legis. litut. de arbi. l. Celsus. vel in contemptum clauium vel iudicis: puta est ei verisimile quod ex suo colloquio contemnentur claues: quo non obstante non abstinet. Excipio semper casus in quibus praecepto alio fortius ligante homo licite loquitur: puta praecepto diuino vel naturae: quae obligant hominem ad colloquendum cum excommunicato. quorum aliqui in quaestione praecedente notati suntProbatur haec conclusio. Non est verisimile quod pro vnius culpa ecclessa vellet ferre sententiam mortalis peccati in multitudinem innocentem ad colloquendum praecipitem, quemadmodum distin. xxxviiihuius dicetur de transgressione statutorum religionis. Praeterea scribitur de senten. excom. cap. Quod in dubiis. quod illi qui nominatim excommunicatis praesumptuose participant praeter personas exceptas nisi ab eorum participatione commoniti forte destiterint: sunt excommunicandi. ergo antemonitionem non peccarunt mortaliter. Alioquin possent excommunicari propter communione habitam ante monitionem. Et habetur etiam alibi quod communicans in humanis cum excommunicato non possit excommunicari nisi prius fuerit ter monitus. videlicet in ca. Statuimus. & in cap. Constitutionem. eo. titu. libro. vi. ergo ante monitionem participando in casibus non permissis non est peccatum mortale. Si vero post trinam monitionem qua specialiter nominatim prohibetur, in huiusmodi participet: peccat mortaliter propter inobedientiam & contumaciam mandati sibi specialiter significati: & tunc poterit excommunicari. Sed Raemundus & Gofridus tenent oppositum: dicentes hanc positio nem blandiri peccatoribus. Sed licet hoc dicat, nihil probant. & tamen magna requiritur probatio pro opinione non verisimili: qualis est haec quam afferut. Etiam haec conclusio quam posuimus, apud Canonistas & theologos multo communior est contraria.
⁋ Sed contra tertiam conclusionem arguitur sic. ex ea eneruatur rigor excommunicationis. nam homines venialem noxam incurrere non formidant. Praeterea haec participatio est contra legem diuinam a Christo institutam: ergo est peccatum mortale antecedens patet Matthaei. xviii. dicente Christo. Si ecclesiam non audierit: sit tibi sicut ethnicus & publi canus. cum quibus communicandum non est. ldcirco namqui Pharisaei Christum reprehenderunt cum publicanis ma ducantem: licet imperite: quia pro eorum salute cum eis versatus est.
⁋ Ad primu negatur antecedens. timo rati enim viri formidant deum offendere venialiter: quia veniale non est committendum ab aliquo, etiam pro quocumque bono temporali, vel pro mortali in alio euitando, non timorati vero non retrahuntur ob morta le nec veniale. Ad secundum dicitur quod illic prohibetur participatio cum infidelibus in diuinis: non autem in humanis. vt patet. i. ad Corinth. x. vbi Apostolus ait Si quis infidelium vocat vos ad coenam & vultis ire: omne quod vobis apponitur manducate: nihil interrogantes propter conscientiam. vbi Apostolus non prohibet conmunicare cum gentilibus in cibo: sed dicit cauendum esse a scandalo pusillorum. Similes auctoritates si inueniantur intelliguntur de communicatione in diuinis vl in crimine: vel de communicatione cum excommunicato in actibus legitimis: per quam verisimiliter enei uatur excommunicatio & mucro ecclesiae,
⁋ Dubitatur: quae certitudo excommunicationis requiratur ad fugiendum excommunicatum. Respondeo ex conclusis in concilio Constantiensis cuius tenor ad verbum sequitur. Ad euitandum scandala & multa pericula quae conscientiis timoratis contingere possunt: Christifidelibus tenore praesentium misericorditer indulgemus: quod nemo deinceps a conmunione alicuius, sacramentorum administratione vel receptione, aut aliis quibuscumque diuinis intus & extra praetextu cuiuscumque censurae aut sententiae ecclesiastice, a iure vel ab homine generaliter promulgatae teneatur abstinere, vel alique vitare, aut interdictum ecclesiasticum obseruare: nisi sententia vel censura huiusmodi fuerit illata contra personam, collegium, vni uersitatem, ecclesiam, communitatem, vel locum certum, a iu dice publicata vel denunciata specialiter & expresses constitutionibus apostolicis & iliis in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque: saluo si quem pro sacrilega manuum iniectione in clericum sententiam latam a canone adeo notorie constiterit incidisse, vt factum non possit aliqua tergiuersatione celari: nec aliquo suffragio excusari. nam a communione illius licet denunciatus non fuerit: volumus abstinere iuxta canonicas sanctiones. Quod vide in pragmatica sanctione Gallica. ca. de excommunicatis non vitandis: addente etiam de interdicto & aliis poenis canonicis. Vbi solum habes duo gene ra hominum vitanda. Primum, quando aliquis est in iundice publicatus & denunciatus expresse: hoc est publicatio est in ciuitate de poena canonica, loco seu parochia excommunicati, in publica missa populosa, sermone, vel in alio actu frequentato per populum: aut per affixionem sententiae in locis publicis denunciata. Denunciationem autem potest facere ordinatius, licet non excommunicauerit: quia suum officum est excommunicatos denunciare. xi. q. iii. Curae. Expresse, nomine scilicet proprio expresso, vel nominatim, non enim dicitur quis nominatim & expresse nominari nisi eius proprium nomen explicetur. Et in istis odiosis non est recedendum a propria significatione vocabuli nisi de mente constet. vt in ca. Statutum. de elec. lib. vi. nisi circunstantiae sint ita expressae & strictae: vt ex toto impoi tent vices proprii nominis. facit pro hoc. l. ii. it. de lib. et posthu. Secundum est: quando licet quis non sit publicatus & denunciatus poenae canonicae subiectus: tamen ita notorie in excommunicationis sententiam cognoscitur incidisse percutiendo cleri cum: vt nulla possit tergiuersatione celari. Si autem scias aliquem excommunicatum: & probabiliter tibi constiterit de eius absolutione: non amplius est tali iudicio probabili durante fugiendus. Ratio est: quia tu es positus inter duo praecepta. quorum alterum scilicet excommunicatio est poena lis. ad alterum itaque declines.
On this page