Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
⁋ Distinctionis Decimaeoctauae Quaestio Quarta. QVaeritur quarto. vtrum communio cum excommunicato sit de lege diuina, an huma na prohibita. Respondeo. Probabilior videtur pars illa quod communicare cum excommunicato in diuinis sit contra ius diuinum: quia excommunicatus eo quod ecclesiam audire contemnit est ab ecclesia separatus. & intelligo de excommunicatione ab homine lata iustissime inflicta: in qua est proprie contumacia. si autem aliquis ecclesiam audire noluerit: tamquam ethnicus ha- bendus est: ergo fugiendus in diuinis: nisi pro baptismo qui in casu paruulo esset necessarius. puta qui statim esset moriturus, & nemo occurrit ad eum baptizandum nisi excommunicatus. sed fidelium & in fidelium idololatrarum nulla potest esse communio in diuinis. ii. ad Corith. vi. Quae autem conventio Christi ad Belialu?s aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus temploicum idolis? Infideles enim indigne tractant diuina, & contra deum. quia Matthaei. xii. scribitur. Qui non est mecum contra me est. ergo cum igant contra legem diuinam: & eis excommunicati cooperentur: hi de iure diuino sunt euitandi. In super suscipiens Eucharistiam ab haeretico letalem habet effectum: hoc est peccat cum ipso in sacramento Eucharistiae sumendo. vt dicitur. xxiiii. q. i. c. Subdiaconus. in fine. versiculo. Alia vero sacramenta, vt sacri corporis & sanguinis domini excommunicationis vel recociliationis si ab haeretico vel catholico non sacerdote ministrentur: vel nullum vel letalem habebunt effectum. Secus est de baptismo, vt Augustinus di cit in libro de vnico baptismo. lstud idem continei eadem causa & quaestione. ca. Si quis. & in vltimo capulo eiusdem. qui. & causae, laudatur Armigildus rex a beato Gregorio quinoluit Eucharistiam ab Arriand episcopo accipere: non obstante quod sciret se indignationem paternam incursurum: ob quam in infirmitate a patre iussus est occidi. Praeterea metus non excusat participantem in diuinis cum excommunicato maio re excommunicatione a mortali. vt patet in cap. Sacris. de his quae vi met. ve cau. fi. vbi Romanus pontifex dicit quod metus non excludit prorsus culpam sed attenuat: rationem assignans: quia pro nullo metu debet quis peccatum mortale incurrere. igitur illa decretalis praesupponit quod communicans excommunicato peccet mortaliter: quod communiter exponitur de communicante in diuinis. Sed si esset lex humana, non ligaret in necessitate, quod patet. xi. q. iii. cap. Quonidam. ex Gregorio septimo casus excipiente in quibus cum excommunicato colloquens non peccat: inter quos de timore & necessitate loquitur. Et si propter necessitatem famis euadendae possit homo emere vel dono petere si opus sit, cibum ab excommunicato: quato fortius licebit cum eo loqui gratia mortis imminentis euadendae: quia ad opera multum difficilia superogationis neminem ecclesia sine culpa praeuia cogere potest: veluti ad votum castitatis perpetue, vel ingressum Carthusiae, quia diceretur de eis illud Matthaei. xxiii. Alligant onera grauia & importabilia & iponunt in humeros hominium: digito autem suo nolunt ea mouere. sed non participare cum excommunicato in casu quo homo vitam amitteret vel magnam partem rerum suarum, vel enormiter laederetur: est multum difficile: ergo ad hoc ecclesia obligare non potest. secus est de iure diuino obligante hominem crebro ad martyrium. Sed dices, & ita dicendum reor, hoc esse propter contemptum legis. sicut boni illi Machabaei nolebant comedere carnes suillas non obstantibus omnibus minis Antiochi, & morte crudelissima intentata. secundi Machabaeorum. vi. quia fuit in legis contemptum: & vt lege Mosaica relicta ad idololatriam se conuerterent. & tamen si fuissent in extrema necessitate famis, & fuissent in occulto nihil habentes nisi carnes suillas, eas comedendo interpretati fuissent legem: quemadmodum Matathias & filii eius restiterunt in sabbato. Sic potest contingere de contemptu legis humanae. vt si quis excommunicatus minetur viro nisi secu loquatur: se eum occisurum: is potest pati mortem potius qui communicet cum excommunicato: quia hoc est in contemptum clauis ecclesiae: ipse tamen ne moriatur potest sumere cibum ab excommunicato licite, & ei dare: quia istic non agitur directe in contemptum clauis. Quicquid tamen sit: ecclesiam suspicor non intendere in sua ege prohibitoria excommunicationis obligare quaenm pia ad haec onera difficillima, vt pro morte euadenda quis non possit excommunicatu alloqui: si non agatur directe in contemptum clauis ecclesiae.
⁋ Sed nic dubitatur. quomodo non licebit mihi loqui cum excomunicato dioecesis Meldensis, cum ego Pari siensis non sim domino Meldensi subditus? Respondetur. hoc est per legem superioris scilicet Romani pontificis prohibentis colloquium cum excommunicato, vt patet in cap. Si quis presbyter. vii. qu. i. &. iiii. qu. v. Quisquis:
⁋ Ex omnibus quaestionibus huius materiae colligitur quid sit excommunicatio maior & quid minor: & quod pro sola contumacia mortali est inferenda ab homine: nam si quis audit ecclesiam: qua re erit sicut ethnicus & publicanus (Interdum etiam excommunicatus non plus peccat quae non excommunicatus: quod patet de duobus, quorum vnus solum habet actum interiorem & alter interiorem cum exteriore lsti enim aequaliter peccant: & tamen vnus est excommunicatus & non alter. Praeterea diximus quod aliqua est excomunicatio iniusta & nulla: & illa non est timenda coram deo nec coram hominibus qui hoc nouerunt: nisi accidat scandalum assistentium, putantium hominem contemnere ecclesiam. Excommunicatio tamen iniusta ha omnes essentialia excommunicationis: hoc est non irrirata a iure, est timenda per cap. Si celebrat. de cle. ex. mi. Excommunicatus autem minore excommunicatione est ineligibilis ad quodcumque beneficium ecclesiasticum consequendum. & ratio est secundum pontificem in litera: quod ad susceptionem eorum eligitur a quorum perceptione a sanctis patribus est priuatus. Et hoc etiam habetur. xi. q. iii. Excommunicatos. &. c. Cum excommunicato. &. iii. q. iiii. Engeltrudam, nec potest ministrare sacramenta. Non credo tamen verum quod dominus Innocentius dicit in dic. cap. quod existens in peccato non potest eligi in praelatum, nec valet argumentum quod est eadem ratio legis in istis positiuis. sic enim confunderetur status hierarchicus. & contra hoc est. c. Sicut. de iureiu ran. & ca. Archidiaconum Florentinum. lxxxv. dist. Nec vllo pacto placet distinctio Panor. quod hoc est verum in peccato graui vel leui. in leu (dicit) homo facile resurgit. Hoc inquam non valet. nam etiam in graui homo potest facile resurgere. & confunderetur status hierarchicus ob incertitudinem praelati. vbi autem pontifex non irritat contractum in positiuis, non est extensio,-
⁋ Vlterius dictum est quod aliquae personae colloquentes animo deliberato cum excommunicato / nullo modo peccant. excusantur enim ab obligatione excommunicationis: puta admittuntur ad colloquia & conuictum humanum, extra diuina, per ali quod ius fortius ad oppositum trahens. vt vxor te netur reddere debitum marito: & filius obedientiam patri: quia hoc est de iure naturae & diuino. Similiter si ego debeam Sorti pecuniam in a. termino: de beo ei soluere in a. termino, non obstante quod sit excommunicatus. & ita in innumeris casibus occurre tibus, quos prudentis epicaia / materia occurrente interprtari habet. Item dictum est quod crebro peccatur in excommunicatione lata ab homine: vbi triplex monitio non praecedit cum interuallo dierum: sed vnico edicto & contextu triplici, peremptorie viro honesto non fugitiuo excommunicatio infligitur. In super crebro excommunicantur agricolae & alii artifices quos oportet vendere boues & sua instrumenta pro pecunia habenda cum magna calamitate & penuria: cum ratio naturalis pro istis pauperibus suggerat diuersum. hanc sane excommunicationem non intelligo: quomodo enim pauper teneatur vendere sua instrumenta: immo cogatur dispergere familiam ad soluendum debitum opulento viro: non obstante quacumque excommunicatione? Etiam diximus non excusatos participantes in diuinis cum excommunica: to, a peccato mortali: in aliis autem actibus legitimis solum venialiter delinquitur.
⁋ Sed vt intelligas: quando participans cu excommunicato est excommunicatus: animaduerte: quod aut excommunicatus cum quo quis participat, est excommunicatus cum dam tibus opem / consilium / vel fauorem. & sic si participet in eodem delicto, siue antequam sit excommunicatus siue post ad ipsum faciendum vel continuandum: ligatur eadem sententia excommunicationis cum principali factore, & ab eodem iudice potest absolui. Aut talis non est excommunicatus cum dantibus consilium, auxilium, vel fauorem, & sic si quis cum excommunicato participet in consulendo, vel opem dando, antequam ille crimen committat propter quod est excommunicatus, mortaliter peccat instigans ad mortale: sed non exconmunicatur. si autem communicauerit cum excommunicato post crimen damnatum, dando ei auxilium vel fauorem: ligatur eadem excommunicatione cum excommunicato: & ab eodem potest absolui. per caNuper. & ca. Concubinae. de sentem. excommuni. Item si sciam alterum istorum (demonstrando duos) esse excommunicatum: neutrum sciendo esse excommunicatum (quod est possibile) neutrum eorum euitabo separatim cu de neutrius excommunicatione mihi costet. tamen eos coniunctos, hoc est eorum binarium, euitabo: quia scio alterum istorum esse excommunicatum: licet neutrum sciam excommunicatum.
⁋ Praeterea nullus non peccans per actum, excommunicationem probabiliter ignorans, est excommunicatus: siue feratur a papa / siue ab inferiore: & a fortiore hoc ignorans cum illo loquens, nec faciens scienter opus malum: probabiliter ignorans excommunicationem esse latam ab inferiore a papa, est excommunicatus. cap. Vt animarum. de consti. lib. vi. Secus est de Romano pontifice vt llic dicit glossa. Propterea percutiens scienter clericum / licet nesciat se esse excommunicatum: est excommunicatus. Si vero abutatur alter vestibus & to sura: ita vt probabiliter ignoretur clericus: percutiendo eum quamuis contra ius diuinum agam: non sum exconmunicatus. Rursus si quis cogat inuitum aliquem alloqui excommunicatum, sub poena carceris vel sub poena mortis, non est excusatus a culpa: quia tyrannus hoc facit in contemptum ecclesiae: potius aut est toleranda mors, nec tunc est praeceptum seruare suam vitam illa via. vt liquet ex ca. Sacris. superius inducto. si vero non fiat in contemptum legis: tenetur homo suam vitam seruare, loquendo cum excomunica to, petendo se trahi extra puteum: vel quaerendo open ab eo vt liberetur a tyranno.
⁋ Insuper aliquis a iu re potest excommunicari / & a iudice pro eodem crimine: vel ab vno de a. crimine, & ab alio de b. crimine: vel a pluribus hominibus. & requiritur omnium illarum excommunicationum absolutio vera vel proba bilis ad hoc vt homo innocenter cum illo loquatur. Per secundam tamen excommunicationem homo fortius alligatur extra ecclesiam quam per primam. sed quo ad suffragia ecclesiae aequaliter per quatuor, vel vnam excommunicationem eijcitur. sicut eiectus ab ecclesia materiali per vnum vel quatuor passus, aequalitei est extra ecclesiam. sed si quatuor funibus innodatus sit quos omnes oporteat dissoluere antequam templum materiale ingrediatur: quo ad illud est peius. Omnes enim illos nodos retexere oportebit antequam templum ingrediatur. Potest quis etiam absolui inuitus: hoc est poena canonis potest ab excommunicato tolli ipso nolente: licet non culpa. Ratio est: quia sicut illa poena fuit inuito inflicta: ita potest ab inuito tolli, quemadmodum rex poenam vltimi supplicii inuito pro homicidio potest remittere: non autem culpam pro qua, vel per quam homicidium est perpetratum.
⁋ Cu autem ad hominum arbitrium / excommunicationes sine numero augeantur: de his theologum loqui non oportet. refert namque Ioannes Gerson ir de vita spirituali animae: lectione quinta: se audiuisse quod Vrbanus quintus gloriabatur se in Romanum pontificem electum ob eam praecipue causam / quod nullis censuris ecclesiasticis esset amplius innodam dus. ex quo pulchre infert cancellarius. Si hic Vrbanus quin tus proximos vt seipsum dilexisset, & aduertisset: relaxasset fortasse tot laqueos, tot onera, tot pericula ab eorum ceruicibus: vt aliquali etsi non pari libertate gratulari potuissent. Postremo patet multos decedere excommunicatos & praedestinatos: si fecerint ad sui absolutionem quod in se est.
On this page