Quaestio 2
Quaestio 2
An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
⁋ Distinctionis Decimaeoctauae Quaestio Secunda. SEcundo circa hanc de cimanoctauam distinctionem quaeritur. An excommunicatio ex scommunicatum & alios excludat a communione mutua IPro solutione quaestionis nota ltriplicem esse inter homines communionem. Quaedam est mere spiritualis & in terior quantum ad charitatem & dilectionem, quae debet esse omnium viatorum ad se inuicem: secundum quam praeceptum est vnicuique diligere proximum sicut seipsum: in qua virtualiter est tota legis adimpletio. secundum illud Apostoli ad Romanos. xiii. Qui proximum diligit / legem adimpleuit. Secunda est communio mere corporalis / in actibus scilicet legitimis quibus priuantur excommunicati / qui ponuntur in hoc carmine. Os / orare / vale / communio / mensa negatur. Os id est osculum. nam moris est plerisque nationibus vt congredientes sese osculentur, qui mos est creberrimus in vtroque Britannorum regno. & fortasse erat mos Christi & apostolorum. alioquinnon videtur quomodo ludas post vltimam coenam attentasset Christum osculari. Vel per os, oris locutio intelligitur ne salutetur. vnde btuns Ioannes in secunda canonica. Si quis venit ad vos & hanc doctrinam non affert: nolite recipere eum in domum: nec aue ei dixeritis. Qui enim dicit illi aue / communicat operibus eius malignis. Ex quo patet quod non prohibetur assurgere excommunicato vel ei reuerentiam nutu exhibere. Orare, ne cum excommunicato orein Communio, in sacramentis. Mensa / ne cum ipso comedatur aut bibatur. iuxta Apostolum primae ad Corin. v. loquentem de idololatris & huiusmodi vetandis Aliquae tamen personae excipiuntur quae licite cum excommunicato loquuntur: vt patet. xi. q. iii. cap. Quoniam multos. & in hoc carmine communi comprehenduntur. Vtile / lex / humile / res ignorata, necesse. Vtile, cum quis debitum petit: nam excommunicatum in iudicio convenire possum alioquin sua contumacia ei patrocinaretur. etiam ob vtilitatem animae excommunicati: eum ad poenitudi nem reducendo. & etiam praemittendo alia tanquam viam munientia: vt beniuolentia captetur. Sic enim efficacius concluditur propositum. sicut cum oculatus quis piam aliquem conuenit: post colloquium quasi in ipertinentibus in omnium calce materiam quae est sibi cordi attingit: vbi primum in intentione est vltimum in exequutione. et si vnica vice vel bina hoc efficere nequeat, pluries potest hoc attentare, si posse ie suadere existimat. Lex scilicet matrimonium, quaere vxor marito excommunicato communicando & ptra: naon peccat. Haec ei lex humana de excommunicato vitando anaoe pot priuare quem piam a iure diuino seruando. Vir autem tenetur vxori reddere debitum & contra. Si etiam maritus vxori non loquaere tur redderetur ei contemptibilis. Humile per hoc famuli filii / & vasalli excusantur per ius fortius eos ad colloquendum & ad seruiendum obligans. Res ignorata hoc est, si non constet de excommunicato. Quomodo autem constare debeat: postea elucescet. Necesse. Legi, n necessitas non est subiecta. vt si sim in regione vel ci uitate siue consortio excommunicatorum, & cibum / potum / hospitium / & caetera necessaria habie nequao: eis loquendo non pecco. Tertia est communio quaesi media inter has duas. Primam autem cmunionem non excludit excommunicatio. nec vllus viator ab illa communione excludendus est: cum quilibet sit nobis proximus. Secundam vero communionem in sacramentis cum aliis / excommunicatio minor excludit. simiter secundam communionem excommunicatio maior tollit. Et diciter excommunicatio quasi extra communem coetum hominium positio vel seperatio. Excommunicatio autem sine addito pro maiori ex communicatione accipitur: & analogice minoren significat. vt habetur de senten. excommuni. capitulo vltimo. de quam vbique loquimur sine addito. & sic describitur.
⁋ Excommunicatio est censura ecclesiastica ratione mortalis contumaciae hominem priuans a societate humana & suffragiis generalibus sub debita forma quatenus ad cor redeat. Censura ecclesiastica est genus descripti. Reliquae particulae loco differentiae ponuntur. Dicitur (ecclesiasticae) purus enim laicus non excommunicat. Deinde excommunicationis quatuor ponuntur causae. Per ecclesiasticum enim causa efficiens intelligitur. per mortalem contumaciam causa materialis, & obiectum ex communicationis. vt ad cor redeat, causa finalis per certam formam tangitur causa formalis: quae debet esse in scripto: vt patet. xi. q. iii. Audi. & in cap. Cum medicinalis. eodem tit. lib. vi. vbi dicitur. Quisquis igitur excommunicat: excommunicationem in scriptis pr ferat: & causam excommunicationis expresse conscribat: propter quam excommunicatio proferatur. Exemplum vel ro huiusmodi scripturae teneatur excommunicato tradere intra mensem si fuerit requisitus. Et licet non sit aliqua forma determinata & praecisa verborum: tamen oportet quod forma exprimat consensum iudicis de praesenti excommunicantis: non autem de praeterito vel de futuro. Nec sola intentio iudicis sufficit: sed requiritur expressio verborum: alioquin est nulla. quan obrem non est temere ferenda. In definitione autem minoris excommunicationis ponatur (est separatio hominis a sacramentis) sed haec excommunicatio minor non arcet alios ne communicent etiam in sacramentis, cum excommunicato minore excommunicatione: sed ipsum excommunicatum prohibet a perceptione sacramentorum seu communione: & ipse peccat sacramenta suscipiens: vel etiam aliis ministrans. vt dicitur de cle. exco. vel inter. mi. cap. Si celebrat. Tamen reuera sacramenta dat / & absolutionem confert. Propter vinculum enim excommunicationis minoris non expirat ptans absoluendi. de sen. excom. c. Duobus. Quapropter excommunicatus minor excommunicatione debet suscipere absolutionem anter sacramenta det vel recipiat. Notanter sacramenta quia non peccat minore excommunicatione inno datus: absoluens a maiore excommunicatione vi minore. Ratio est: quia in hoc non attrectat sacramenta aliqua: cum exoomicatio non sit sacramentum. Poi ro sic dicit Innocentius Tertius. Si celebrat mino ri excommunicatione ligatus: licet grauiter peccet: nullius tamen notam irregularitatis incurrit: nec elige re prohibetur: vel ea quae ratione iurisdictionis sibi competunt exercere. Si tamen scienter talis electus fuerit: eius electio est irritanda: eo quod ad susceptionem eorum eligitur, a quorum perceptione a sanctis patribus est priuatus. Peccat autem conferendo ecclesiastica sacramenta: sed abeo collata virtutis non carent effectu: cum non videatur a collatione: sed peri ticipatione sacramentorum / quam in sola consistit perceptione, remotus. Ista autem excommunicationi abs tractiue potissimum conveniunt: quae est oratio ipsa ex communicatoria. Excommunicatio vero actiue accepta est homo excommunicans: sicut passiue sumpta excommunicatus. Et licet ita sit meta physice loquendo: ad hoc oculum non flectas: sed ad illa quae requiruntur ad hoc vt homo sit iuste excommunicatus: & ad intentionem loquentium: & non verba te conuertas.
⁋ Ex praelibatis titulo quaestionis pono conclusiones responsiuas: quarum Prima est Praelatis ecclesiae collata est auctoritas excommunicandi & hominem priuandi ab aliorum societate.
⁋ Tertia conclusio. Sicut alii excommunicatum euitare tenentur: ita excommunicatus tenetur euitare alios.
⁋ Prima conclusio probatur sic. data est facultas ecclesiae coercere incorrigibiles vt ad corredeant: hoc autem fit per iustam excommunicationem. Probatur etiam haec conclusio Matth. xviii. vbi dicit Christus. Si peccauerit in te frater tuus &c. & paulopost. Si te non audierit, dic ecclesiae: quam si no audierit: sit tibi sicut ethnicus & publicanus. In super apo stolus & patres sancti hac in primitiua ecclesia vst sunt: & non fecissent hoc sine ptante sibi tradita. igitur. Maior patet primae ad Corin. v. vbi apostolus fornicatorem manifestissimum tradidit Sathanae. & primae ad Timo. i. Ex quibus est Hymeneus: & Alexander: quos tradidi Sathanae. Excommunicatos enim tunc torquabat daemodo: quia opus erat miraculis quae nunc non sunt necessaria pro ecclesiae plantatione. sicut teneras haerbas nouo solo insertas, quoad coalescere incipiant: peritus hortorum cultor noctu aqua madefacit ad tempus: quas post ea humori caelesti & naturali relinquit.
⁋ Secunda conclusio probatur. xi. qui. iii. Nemo episcoporum. Ille autem es contumax qui non paret vbi tenetur. Et probatur per locum a contrario sensu, ex verbo Christi Matthaei. xviii. Si enim ecclesiam audierit non debet esse sicut ethnicus & publicanus. Item praelatus ecclesiae debet more periti praeceptoris in docendis iuuenibus, rem aggredi: primo leniter & mansue te eos monendo: & si proficiant, non sunt castigandi. Alioquin non erit peritus pastor: sed inhumanus carnifex: qui statim intentat saeua verbera & ma ximam poenam. Excommunicatio enim est maxima poena ecclesiae. Vnde dicitur mucro episcopi. xvi. ui. ii. Visis. xxiiii. qui. iii. Corripiantur. Praeterea praelatus ecclesiasticus qui est medicus spiritualis: debet procedere more medici corporalis. sed imperitus esset ille medicus: qui cum per diaetam & cirupum, lentam tertianam febriculam posset curare: daret medicinas vehementes patientis alteratiuas in naturae grauamen. sic imperitus foret medicus spiritualis si pro alio crimine quam pro contumacia excommunicaret. Et perinde ac si quis muscas a fronte calui in aestate simulans abigere frangeret ei frontem: sic facit praelatus quantum in se est inferendo per excommunicationem damna quae excommunicato cotingere solent: pro musca spirituali abigenda. Praeterea Christus fummo sacerdoti Petro instante passione dix it Conuerte gladium tuum in vaginam. quod moraliter ex poni potest de excommunicatione: quae est gladius spiritualis. Omnis enim qui gladio percutit, gladio per: ibit. hoc est qui temere excommunicat, delin quit. In super crebra excommunicatio se / subditis conteptibilem reddit: nam secundum sapientem, Qui nimis emum git elicit sanguinem. Alia pars quod scilicet pro contumacia mortali excommunicatio sit inferenda, Probatur sic. Dyscoli & incorrigibilis maxillas oportet fraeno constringere: quia clauum clauo retundere oportet: vt tandem edometur & rationi obtemperet. sicut scholasticus dulci monitione non emendatus, verberibus est afficiendus: & si inemendatus perseueret: eius poena erit aliis in metum peccandi sicut enim membrum tabificum & veneficum reliquorum membrorum infectiuum in corpore vero peritus chirurgus tollit, ne pars syncera trahatur: sic in corpore mystico chirurgus spiritualis facere debebit: ne reliquum gregem inficiat: quia vnica praua pecus inficit omne pecus. xxiiii. q. iii. Resecandae sunt carnes putridae: & scabiosa ouis a caulis repellenda: ne tota domus, massa, corpus, & pecora ardeant, corrumpantur, putrescant, intereant. Arrius in Alexandria vna scintilla fuit: sed quoniam non statim oppressus est: totum orbem eius flamma populata est. Quamuis autem id sit malum huic personae, vtile tamen est toti multitudini: cuius iste est pars.
⁋ Tertia conclusio patet: quia contraueniens statuto praeceptorio ecclesiae peccat. Insuper peccat eneruans aut tollens gladium spirima lem & vltimum mucronem ecclesiae de medio: contemnens excommunicationem est huiusmodi. igitur In super alloquens excommunicatum peccat. & maior est causa in ipsomet excommunicato. igitur. Et si non fieret hic relatio aequipantiae: parum prodesset si alius prohiberetur loqui cu excommunicato: & non econ uerso: sed ipse tibi loqueretur tota die. & sic esset irrisio excommunicationis.
⁋ Ex istis patet quod male agunt excommunicantes pro leui causa, vt pro solu- tione pecuniaria vbi aegre homo potest satisfacere.
⁋ Secundo patet quod male faciunt citantes peremtorie vnico contextu tripliciter virum honestum: de cuius fuga nequaquam est timendum. Interdum enim hoc faciunt ad petitionem partis & pro leuibus causis Trina autem monitio debet praecedere. di. xxii. Si quis episcopus. Nec debet ferri cum impetu: sed cum del beratione & causae cognitione. xi. q. iii. Si episcopus. & cap. Seruetur.
⁋ Tertio patet quod nullus est excommunicandus ab ecclesia maiori excommunicatione nisi qui seipsum prius minore excommunicatione excommunicauerit: hoc est, nisi mortaliter peccauerit: & sic contumax sibi ipsi damnum infert & non ecclesia: sed eum damnificatum auctoritatiue ostendit.
⁋ Quarto sequitur. Si quis sit obligatus sub poena solum ad satisfaciendum pro debito in atermino: & superueniat casus quod soluere nequeat: is coram deo non debet excomunicari: siue excommunicatio figatur in valuis ecclesiae sancti Petri Romae, siue alibi. Et si ab hominibus excommunicatus reputetur: hoc non nocet ei ad vitam aeternam nec ecclesia talem priuare intendit suffragiis suis. & ita semper quando ecclesia fallitur iudicando aliquem contumacem, quando non est.
⁋ Quinto sequitur quod ecclesia in excommunicatione non infligit poenam excommunicationis, vltimate sistendo in poena illa: sed pro bono animae: vt scilicet contumacem reducat ad viam salutis. sicut demonstratot ad impossibile, manifestum impossibile ab occulto euellit, vt ex euulsione consequentis manifesti imposi sibilis, occultum quod in antecedente latuit detegat. sicut deus superbum in scelera exprobrabilia sinit incidere, quatenus sua fragilitate cognita humilietur. & Apostolus primae ad Corinth. v. ludicaui eum qui sic operatus est (yxorem scilicet patris sui polluendo / tradere sathanae in interitu carnis: vt spi ritus saluus sit in die domini. i. iudicii.
⁋ Contra praedicta arguitur. crebro homo est excommunicatus sine contumacia, vt patet si quis percutiat clericum. xvii. q. iiii. Si quis suadente diabolo manus violentas iniecerit in clericum. talis enim est excommunicatus: & tamen non est contumax.
⁋ Praeterea. stat percutientem clericum non peccare mortaliter qui tamen erit excommunicatus: ergo citra mortale quis est excommunicandus.
⁋ Respondetur quod haec contumacia potissimum requiritur in excomunicatione ab homine lata nec proprie requiritur contumacia ad hoc, vt quis excommunicetur a iure vel canone: licet laxato vocabulo quis possit dici contumax, quia canonum violator.
⁋ Ad aliud argumentum dicitur quod nullus percutiens clericum est excommunicatus, nisi clericum verberet vel in carcerem detrudat: vel ei nocumentum in quo mortaliter peccet inferat etiam in effectu Nam volens occidere sacerdotem, licet tantum peccet quantum eum occidens: pro solo tamen actu interiori non est excommunicatus. Ex quo patet quod si quis ex motu subito veniali percutiat clericum in natibus ad sanguinis effusionem: non est propterea excommunicatus Secundo sequitur quod si quis parum transgrediatur moderamen inculpatae tutelae percutiendo vel occidendo clericum inuadentem se: non est excommunicatus, quod patet quia solum venialiter peccat: & si esset moderamen inculpatae tutelae, non peccaret. De his autem qui laudabiliter clericos percutiunt, loqui non oportet: quem admodum sunt clericorum praeceptores & religiosorum parentes vel superiores. De quibus sunt carmina. Officium / scelusque / pater / doctorque / propinquus: Affectus / dominus / vis / & correctio ludus, Quisquis expertus / si sit moderamine rectus. Officium. praelati & superiorum ad quos spectat inferiores castigare. & licet per laicos faciant eos includi carcere: nulli tamen illorum peccant. de sen. excon.c. Si clericus. libro fexto. Scelus. Clericus si perturbet rem diuinam licet eum violenter eijcere. Reliqua sunt clara. ratio omnium istorum est, quia in his casibus & multis aliis non peccatur mortaliter clericum percutiendo vel carcere includendo. Et proportionabiliter dicatur in omnibus.
⁋ Secundo arguitur. aliqua est excommunicatio iniusta: & tamen illa est timenda & tenenda: vt dicit Gregorius. Et recitatur. xi. q. iiii. cap. i
⁋ Respondetur. dupliciter sententia dicitur esse iniusta. Vno modo sic est iniusta vt sit nulla. & hoc ponst contingere vel ex parte iudicis non habentis iurisdictionem in excommunicatum, vtpote non est de suo foro. vel praelatus est excommunicatus. Vnde excommunicati / interdicti / suspensi a iurisdictione non possunt excommunicare. xxiiii. qui. i. Audiuimus. & de conces, praeben. ca. Quia. & hoc siue praelatus sit occu te excomunicatus siue publice. na ad excommunicandum requiritur potestas libera & non ligata. modo licet excomunicatus habeat potestate iurisdictionis in aliquos: habet tamen eam ligatam. Fodem modo de suspenso, quod intelligendum est de suspensione a iurisdictione. Est enim quadam suspensio ab officio & non ab exequutione iurisdictionis. & est quaedam suspensio ab executione iurisdictionis, & non ab officio. & est suspensio ab vtroque. Primo modo suspensus non potest celebrare: potest tamen excommunicare. Secundo modo suspensus non potest excommunicare: potest tamen celebrare. Tertio modo suspensus neutrum potest facere. Vel ex parte ipsius subditi post appellationem legitimam excommunicati. Vel quia in excommunicatione cotinetur intolerabilis error. vt in ca. Per tuas. & in. c. Solet. titu. in quo sumus. Intolerabilis error est quando aliquid sub vi praecepti continetur in sententia quod communiter vel in suo genere est peccatum. vt quando Sortem excommunicat quia eleemosynam dedit: aut quia non fecit illicitum. aut etiam excommunicat me vt librum restituam quem dicit falso me furto abstulisse. aut excommunicat me quia non do ei capitium meum quod possum ei dare sine peccato: sed tamen non teneor. Si excommunicatio sit iniusta his modis, vel aliquo eorum sic vt sit nulla: nullo pacto est timenda: siue coram deo, siue coram hominibus. & hoc apud sapientes & eos qui excommunicationem nouerunt esse nullam: & coram solis talibus fugiendum non est ab eis. Signanterssolis) quia si fuerint aliqui suspicantes me excommunicatum, vel dubitantes: seruabo sententiam coram eis quoad eis persuasum fuerit me non esse excommunicatum: ne videar ecclesiae contemptor: & ad cautelam absolutionem petam. Vnde dico quod sicut superiorum oppressiones no sunt leges obligatoriae, sic nec eorum excommunicationes.
⁋ Alio modo potest excommunicatio esse iniusta, quae tamen tenebit. hoc est: omnia essentialia excommunicationis manent: sed aliqua solennitas accidentatia praetermittitur: vel mala circumstantia inuoluitur. puta fit ex ira vel inuidia vnius partis vel nimia affectione alterius partis. Ad hoc aut vt actus sit iustus: multa requirutur. In proposito requiritur quod causa sit posita: scilicet quia homo est contumax. quod inferatur excommunicatio propter finem debitum, puta pro emendatione huius contumacis: & vt ad cor redeat actualiter vel virtua liter: & quod non inuoluatur aliqua mala circumstantia cadens in ratione obiecti. nam circumstantia circunstans non vitiat actum bonum a bonitate morali, etiam si circunstantia sit moralis. Excommunicatio autem primo modo non est excommunicatio. & nego quod illa teneat vel sit timenda: quemadmodum homo pictus non est homo. Excommunicatio vero secundo modo est excommunicatio: sicut malus homo simpliciter est homoIn prima acceptione est diuisio vocis in sua signi ficata. In secunda: superioris in sua inferiora. Primo modo iniuste excommunicatus non priuatur orationibus ecclesiae. Ratio est: quia reuera non est excommunica tus: ergo nec ecclesia triumphans nec militans intendit ipsum priuare orationibus suis: vt in corollariis diximus. immo quando quis est iuste excommunicatus, & poenitet de suo facto: & quaerit absolutionem mediis sufficientibus, non priuatur suffragiis eeclesiae: licet teneatur euitare aliorum societatem quo usque absoluatur.
⁋ Tertio argumentor. Petat Titius a Sempronio a. summam pecuniae coram officiali sancti Andreae: quam dicit se mutuo tradidisse Sempre nio. & ponatur quod nihil dederit, adducat tamen viros Belial Sortem & Platonem habitos in exteriore homine bonos, qui testantur pro Titio. tunc dominus Hugo officialis excommunicabit Sempronium soluere recusantem: Sempronius in isto casu non tenetur vitare societatem fidelium: cum constet sibi quod iniuste sit excommunicatus.
⁋ Respondetur per propositiones. Prima est. Maior est fides habenda testibus quam Sempronio: & Hugo iuste excommunicat: quia facit aliis quod facere tenetur, & conformat se conclusioni huius syllogismi practici. In quemlibet contumacem ferenda est sententia excommunicationis: Sempronius est huiusmodi. igitur Assentitur licite antecedenti & bonitati consequentiae: ergo & consequenti licite assentitur. Secunda propositio Sepronius es iuste excommunicatus. patet ab actis ua ad passiuam. Tertia propositio. Sempronius debet se separare ab aliis, & alii ab eo: ac si ex omni parte esset iuste excommunicatus. de aliis non est difficultas cum credant eum esse iuste excommunicatum & iuste accusatum. quod ipse ab aliis se debeat separe / patet: alioquin reputabitur contemptor ecclesiae & eos scandalizabit, nec debent ei soli credere dicenti oppositum vbi testes sunt omi exceptione maiores. Quarta propositio. Si Sempronius fuerit in solo loco in quo sunt testes & actor: non tenetur ab eis se elongare. patet: quia ipsis constat quod coram deo non est ex communicatus. Sed subdubitabit Sempronius quid facturus sit. quare ponitur Quinta propositio. cu sit inter Scyllam & Charybdim, elonget se a Scylla, appropinquando Charybdi. nam e duobus malis min est eligendum. Consideret nocumentum quod posset pati ex solutione pecuniae, & iacturam qua patitur interim ex parte excommunicationis: & minus poenale acci piat. vt si pecunia sit parua: vel ipse multum diues soluat. si econtrario, non est opus soluere. si aequaliter ponderet, erit ei optio.
⁋ Quarto argumentor. Titius excommunicatus insequitur Platonem: & Plato per te tenetur eius societatem vitare: semper igitur insequente Titio in campis necesse erit Platonem currere per terram inuiam: quia in recto itinere opponit se Titius excommunicatus. In super est aliqua distantia intra quam homo peccat manendo cum excommunicato: & aliqua in qua non est peccatum propter longitudinem: vel dai minima distantia prope excommunicatum in qua non peccatur. & tunc sedens in extremo illius distantiae non peccaret: sed mouens digitum, excommunicatum versus, erit excommunicatus: vel articulum pedis parum mouens: quia iam habebit aliquod menbrum infra punctum in quo peccatur. Si des maximam distantiam in qua peccatur: idem erit mouendo pedem per granum milii, quod non erit peccatum. & pone vnum punctu extra illud pum ctum: & aliud infra: quid erit? Item videtur: quod quanto homo magis accedit tanto peccatum erit maius. & sic volens appropinquare: magis & magis peccat & successiue elongans, minus & minus peccat.
⁋ Respondetur. sufficit viro facere quod in se est ad fugiendum ab excommunicato, & roget eum vt abeat: & si alius proteruus noluerit, non peccat. Non enim est intentio ecclesiae in illo casu ipsum obligare. Ad aliud. transeat quod est status, & da minimam propinquitatem in qua non peccatur: vel maximam in qua peccat Sed status debet iudicari consilio prudentum: sicut frequenter in proposito contingit dubium. vt si Sortes in uitet excommunicatum ad prandium, te inscio: te existe te in principio prandii & excommunicato superueniente & assidente in extremo, vel in aliam mensa vicina: vel ipso successiue tibi appropinquante in eadem mensa prudentum est interprtari intentionem ecclesiae quando sit ligamen: quando vero non. Quando autem quis est in latitudine propinquitatis in qua peccatur: non oportet quod quanto magis accedit: tanto plus peccet. vt si sit tibi veti tum mihi appropinquare ad duos pedes: quando intra latitudinem venis, peccas. sed non augetur peccatum com tinuo appropinquando. Si quis autem fingat se alloqui excommunicatum vt eum corrigat: sed de hoc parum curat: vel est ipsi vero simile quod nihil proficiet exmunicatus suis monitis: is se illudit & non ecclesiam. secus est vbi homo possit alium corrigere: & hoc sit ei vero simile.
⁋ Quinto argumentor. ducat Sortes Bertam ficte in facie ecclesiae: & postea vere Tebergam. ecclesia Sortem excommunicabit: vt Teberga relicta Bertae adhaereat: & tamen non peccat mortaliter manendo cum Teberga: immo ad hoc tenetur. ergo aliquis est iuste excommunicandus sine peccato. Ad hoc argumentum respondebitur infra in de matrimonio.
⁋ Sexto argumentor. aliquis facit vnum actum alioquin licitum nisi esset prohibitio sub poena excommunica: tionis: & ignorat probabiliter illam poenam latam: & tamen est excommunicatus. ergo male dictum est.
⁋ Respondeo. si ita sit vt argumentum assumit: nego quod vllo modo sit excommunicatus: cum nullo modo peccet vbi actus non est iure diuino vel naturae malus, sed pure lici tus. Faciens enim ignoranter illum actum non peccat: & per consequens non est excommunicatus. Vlterius dico quod licet homo peccet in actu peccati vbi est sententia excommunicationis ab inferiori quam papa: nemo tamen incurrit sententiam excommunicationis qui habet probabilem ei rorem illius sententiae. hoc patet expresse in. c. Vt ani marum. de consti. li. sexto. Nam erat illic mentio de furto, quod etiam lege diuina prohibetur: & tamen ignorantes & furantes non erant excomunicati. vt dicit pontifex Si vero factum sit prohibitum iure diuino: ipsum faciens contra prohibitionem papae: licet poenam nesciat, est excommunicatus. lIrca hanc materiam proponam aequalaliquot quaestiunculas. Primo quaeritur quis isit effectus excommunicationis. Respondetur. duo sunt effectus eius. Primus est separatio a diuinis. Secundus est segregatio a consortio fidelium in humanis actibus. Per primum membrum excommunicatus / ab ingressu ecclesiae ad diuina officia audienda secluditur: excepta sola praedicationi quam audire potest: qua finita tenetur statim exire. Excludit ista excommunicatio a generalibus ecclesiae suffragiis: ita vt ex intentione ecclesiae generalia suffragia quae fiunt generaliter pro omnibus fidelibus, ad eos non exrendantur. potest tamen quis in priuato deum orare vt excommunicatus ad cor redeat. Suspendit ab officio & beneficio: & reddit hominem in idoneum ad electionem tam actiuam quam passiuam. In super priuat ecclesiastica sepultura: quod patet de atrociter percutiente clericum in veste clericali incedentem. sed si barbam nutriens aliter incedat: ignorans non est exconmunicatus. de sentem. excommu.c. Si vero. licet faciat quod iure diuino prohibitum est. Dico tamen quod iste non magis peccat quam si no esset excommunicatio, quod probo: quia est ei ignorantia inuincibilis more theologorum loquendo: vel probabilis error more canonista rum: sed talis ignorantia excusat a toto: peccat tamen contraueniendo legi diuinae. & cum rem a deo prohibitam fecerit: non est excusatus a poena lata a canone quam nescit. Si autem sciuit hanc ecclesiae prohibitionem: vel ex ignorantia culpabili nesciuit: magis peccat. Et quandocumque excusatur quis ne excommunicetur vel grauius peccet: a fortiori excusatur colloquens. & noc patet per primum membrum, nemo enim excomunicatur expers peccati, non peccat ergo vetula loquens cum percutiente clericum: nesciens excommunicationem propterea latam. ipsa enim illd ius nescit, nec scire tenetur. Si vero quis fuerit dubius an talis sit excommunicatus, non oportet ab eo fugere coram aliis quousque vlterius doceatur. alioquin virum infamiae de qua no constat, notabit. Quo ad aliud membrum: tenetur se ab aliorum consortio segregare, nisi in casibus permissis.
⁋ Secundo quaeritur: an vniuersitas possit excommunicari. Respondet Innocentius Quartus, quod non. ca. Romana ecclesia. de sententia excommunicationis. lib. vi. tamen licet excommunicare omnes committentes culpam. Ratio non est, quia ecclesia non est suppositum: quia hoc non requiritur ad censuram ecclesiasticam, vt patet de interdicto, nec valet ratio aliorum quod talis excommunicatio includat oppositum in idiecto: quia (vt dicunt) excommunicatio est separatio a communione omnium hominium: non autem sui. si autem excommunicetur vniuersitas: separatur a communione hominum, & non separatur a communione sui. Haec inquam ratio nihil valet. quia licet si iudex dicat, excomunico vniuersitatem Parisiensem: excommunicatio sit nulla: si tamen dicat, excommunico omnes de vniiersitate Parisiensi qui fecerunt a: crimen: secunda excommunicatio tenet: & est licita. & si de facto quia libet illorum sit excommunicatus: quilibet tenetur vita re alium: & quilibet separatur ab alio: quemadmodum vnus excommunicatus tenetur fugere alium. Licet enim communitatem aliquis possit iuste excommunicare: tamen non licet excommunicare sub forma communitatis: quia tunc innocentes includerentur. & hoc nisi constaret de vna parua communitate quod omnes esseni nocentes. Alia pars patet: quia istos iudex potest: excommunicare: & hi sunt vel possunt esse communitas: ergo communitatem iudex potest excommunicare. minor est nota. Et licet possit defendi quod totum per se sit tertia entitas ab omnibus suis partibus distincta: nulla tamen est apparentia de toto per aggregationem.
⁋ Tertio dubitatur: quis possit excommunicare, & soluere. Ad priorem partem dubitationis dicitur: quod omnis ecclesiasticus non excommunica tus nec suspesus: habens iutisdictionem coerciuam (sic enim appellant) potest in suos subditos ferre excommunicationis sententiam, etiam inuitos. Probatur. aliquis talis potest excommunicare: & aequa est ratio in omnibus: ergo quilibet talis potest excommunicare. Multifaria autem quis consequitur iurisdictionem in alium. quandoque ex communi iuris dispositione, vt ordinarii in sibi subditos. quandoque ex speciali commissione, vt legati & commissarii, nonnum quam ex consuetudine, vt sacerdotes parochiales in furto & rapinis excommunicant. Consuetudo enim dat iuris dictionem ex delicto, vt ordinarius habet iurisdictionem in alienum peccantem in dioecesi sua: qualitercumque enim quis habeat iurisdictionem in illum: in hoc est eius superior. Ex isto sequitur quod laicus non potest excommunicare in sensu composito: nec superior potest excommunicari ab inferiori inquantum huiusmodi: nec par a pari: nec idem a seipso: quia non est superior seipso.
⁋ Ad secundam partem dubii respondetur: quod quilibet sacerdos potest excommunicatum minore excommunicatione absoluere: siue sit proprius, siue commissarius, siue sit excommunicatus participando cum excommunicato excommunicatione maiore: qua interdum est venialis: interdum mortalis, si sit in mortali. Sed maiore excommunicatione innodati a iu re & non a iudice, interdum conditor canonis absolutionem sibi vel alteri reseruat: & tunc alius absoluere nequit: vt est de percutiente clericum. xvii. q. iiii. Si quis, quod intelligo quando mortaliter peccauit: & nisi fuerit puer / mulier / religiosus / senex / in causa mortis / delicatus qui infirmo comparatur / pauper / quando non potest ire tempore belli sine periculo vitae, quando est dubium de excommunicatione, famulus vel filiusfamilias viuens cum alio in sodalitio, qui crebro post ludum ncidunt in pugnam: vt habetur de sententia excommunica. ca. Ex tenore. omnino in fine. Nonnum quam conditor canonis non reseruat sibi absolutione. & tunc vvt existimo) potest absoluere sacerdos proprius, piscopus, vel curatus qui potest absoluere a peccato pro quo lata est sententia excommunicationis a iu re: secundum Innocentium Quartum in ca. Nuper. & com muniorem opinionem. cui alludit cap. Nuper. quam etiam sequitur Hostiensis. & placet mihi illa sola quae quemadmodum est communior: ita & rationabilior: cum excommunicationes sint multum rigorosae. & hoc nisi episcopus sibi vel alteri absolutionem specialiter reseruasset pro rationabili causa. Si vero fuerit excommunicatio lata ab homine: potest ab olui ab eo qui eam tulit: quia qui potest soluere, potest & ligare, & econtrario. xxiiii. q. i. c. Si Petrus. lti dem potest superior in hoc, vel eius successor: vt Innocentius Octauus absoluit Venetos a se & Sixto Quarto excommunicatos. & ab Alexandro Sexto dominus Ioannes Picus absolutus est: qui ab eodem Innocentio excommunicatus erat. Archiepiscopus tamen non potest absoluere a sententia excommunicationis episcopi / suffraganei / aut aliorum inferiorum: quia quamuis sint de sua prouincia: tamen non sunt de sua dioecesi. ca. Romana. & ca. Venerabilibus. de sen. excommunica. li. vi. nisi consuetudo sit in contrarium: vel ad eum appellatum fuerit. Et licet episcopus non debeat absoluere excommunicatum ab archidiacono vel inferiori eius: quia iurisdictionem non seruat suis subditis. de ex. praela. c. ii. tamen si attentet absoluere: absoluit de facto, quia ordinatius est totius dioecesis. de offi. or. ca. primo ltem tales officiales dicuntur vicarii episcoporum de offi. archici. cap. i. & hoc nisi ex consuetudinem habeat archidiaconus vt a se excommunicatus non possit ab episcopo absolui. de officio archi. c. Di lecto. Si quis autem in a. dioecesi excommunicationem a iurae incurrat: & se ad b. dioecesim transferat: potest absolui ab episcopo vel curato b. dioecesis, non autem absolui potest ab excommunicatione ab homine lata. In istis enim humanis iuribus praeminentiam seu superio ritatem dantibus, multum consuetudo facit: quam leges humanas interprtatur: & nunc solidat, nunc eneruat.
On this page