Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

⁋ Distinctionis Vigesimaesecundae Quaestio Secunda. Ecundo circa hanc distinctionem quaero. An in labente in nortale peccatum post gratiam redeant priora peccata. Respondetur negatiue / & quo ad substantiam actus: & quo ad reatum Iculpae vel poenae. Haec conclu isio negatiua ex dictis in quaestio ne praecedente sequitur. Auctoritas etiam Ezechielis xviii. ad hoc est sufficiens. Si impius egerit poeni tentiam &c. omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor / id est non amplius imputabuntur ad culpam: quia omnium praeteritorum sicut praesentium habent memoriam.

⁋ Cotra hoc arguitur. Secundo peccans postquam culpa praecedens erat ei dimissa est ingratior quam erat ante & post illam culpam dimissam tertio peccans est magis igra tus. & sic quarto peccans post gratiam, quemadmodum sioffenderem regem vel alium pluries qui pepercit offensis meis: vltimo offendens esse magis igratus, & grauius delinquarem ratione ingratitudinis quam prius: ergo peccata redeunt quo ad ingratitudinem. Pro solutione huius argumenti notabis: quod sicut argumentum bene colorat: quotienscumque quis peccat / totiens efficitur ingratior. Sunt enim aliquae circumstantiae quae peccata augent. vt christianus in eodem genere peccati plus peccat quam Paganus. xxxii. q. iiii. In eo. nam peccata scientium peccatis ignorantium praeponuntur. vi. qui. i. Quaetro. Sic in proposito. Item is contrauenit pluribus bonis propositis: ergo caeteris paribus plus peccat. consequentia est nota. & antecedens probatur: quia mentaliter proponit quando resurgit non velle amplius peccare: si digne egit poenitentiam. Potest tamen quis dicere quod non intendit se ad hoc obligare & sic haec ratio non viceret. Sed forte tunc dicis. si dimissiones primorum peccatorum sunt circumstantiae peccatum augentes: tales circumstantiae sunt confitendae. consequens est falsum. Cum enim peccata sint semel rite confessa: non sunt amplius confiteda, probo consequentiam. quia mutant peccata, & non venialiter: ergo mortaliter. modo de quolibet mortali facienda est confessio. nam de aliquo facienda est confessio: & aequa est ratio de omnibus. igitur. Et vt res fiat lucidior / sit iste casus Sortes fecit a. mortale quod detestatur. rursus fecit bi circa idem obiectum in simili intensione graduali cum a. & foret cum a. aequalis malitiae hoc solo dempto quod ingratitudo facit b. peius a. & per idem c. est peius quam b. d. peius quam c. & sic sine statu. ergo si essent infinita peccata / dabitur vnum infinitae malitiae. Non enim disconvenit inter extrema finita da ri infinitam multitudinem creatam: nec datur certum creatum immediate ante vltimum. vt si in qualibet parte proportionali vnius horae & in instanti horam terminante crearetur vnus angelus: iam in ter illum & primum sunt infiniti. Si autem b. est peius quam a. & non venialiter: ergo mortaliter: igitur ipsum est confitendum. Praeterea. ponatur plato qui nullum mortale fecit toto hoc anno vel duobus: et nunc faciat actum similem a. ita vt caetera sint paria noc dempto quod vni peccata sunt crebro dimissa. se sorti: & plato non peccauit hoc anno. peccatum platonis est adeo malum vt a. sortis vel b. nam quanto gradus altior, tanto casus grauior. ergo cadens a statu innocentiae tantum peccat quantum recidens seu recidiuans, & cadere ab innocentia est circumstantia aggrauans: ergo quanto magis acceditur ad innocentia tanto peccatum est grauius: sed primum peccatum est vicinius innocentiae qui secundum, & secundum quam tertium: & sic consequenter: ergo caeteris paribus primum est maius secundo: & secundum tertio. & sic sine fine. Deus item tantam gratiam fecit beatae virgini quantam Ma gdalenae: vnam praeseruando: & alteri parcendo. licet plus remiserit beatae Magdalenae quam beatae virgini: cui proprie nihil dimisit. Analogia est, do sorti centum liberaliter. platoni mutuo centum: quorum remitto vnam dimidietatem: plus platoni remitto quam sorti. sed sortes est mihi magis deuinctus. Sed istud aegrae argumento satisfacit. na quaestio semper est de a. & be per ordinem. Et pro illo ponam proponnes: quarum prima est. Protoplastus a statu innocentiae cadens plus peccauit quam alius vel ipsemet in simili actu: illo statu a misso. Rato est, quia casus eius erat altus: & multis tenebris tam se quam humanum genus implicuit. Secunda propon. Aliquam est circumstantia quaere a. debet excedere b. i malitia: & aliqua quaere econtrario quae facit b esse peius a. & simpliciter b. est peius a. & c. peius bet & sic consequenter. duae primae partes inter arguendum tanguntur. vltima probatur sic. vel a. est peius b. vel contra: vel sunt aequalis malitiae. si tertium, non est peccatorum aggrauatio: cuius oppositum asseuerant omnes: nec mirabere quod vna circunstantia actum augeat quo ad malitiam, & etiam illius oppositum. sicut ratione vnius circumstantiae peccatum Euae erat minus quam peccatum Adae: quia minus rationis habuit. ratione autem alterius erat maius: quia Adam ad peccandum alliciebat. hic tamen non est omnino similis analogia. sed sat est quod nullam repugnantiam inuoluit a. habere vnam circumstantiam quare est peius be. & b. habere aliam quare est peius a. sicut vno respectu platoni in beneficio sortes est praeferendus alio econtrario.

⁋ His praenotatis ad argumenti formam deueniendum est: vbi quaeritur an scilicet istae circumstantiae ingratudinis confitendae sint. & dico quod non nam licet possint hoc modo confiteri: non est non uum peccatum aliuda factis post vltimam confessionem confiteri. Hoc sic declaro exemplariter. ego in vltimo pascha confessus: iam in pentecoste confessorem adeo: quatuor mortalia scilicet a. b. c. & d. ei confitendo: & quia deum mihi de confessis in pascha dedisse veniam reor: sed mea culpa lapsus sum & sum in eum ingratus. modo ingratitudo est cir- cumstantia quare a. est maius peccatum quam fuisset si non fi isset haec igratitudo: & forte est circumstantia mortalis & ita de tribus aliis peccatis meis. tunc in pentecoste curato meo dicam post ista quaetuor peccata ei detecta. ecce pater, quaetuor peccata tibi confessa: quae ratione ingratitudinis iudico esse maiora: quia alias deus (vt existimomihi veniam de multis peccatis a me perpetratis impertiuit: de quibus tamen ante confessus sum: propterea no teneor ea amplius in particulari confiteri. Ecce quamuis ingratitudinem confitear: per eam confessor si me prius in confesi one non audiuerit: nihil noui cognoscet. nam quod ita sit sicut ei natro bene existimasset sine mea relatio ne. De infinitate autem peccatorum loqui non oportet: cum de lege infinitos actus faciat nullus / nisi de actus partibus inaequalibus loquaeris, qua ad propositum nihil faciunt.

⁋ Et pro clariore intelligentia nonul las propones adhuc inferam: mixtim ex hac quaestione & praecedente cum qua affinitatem habent ista. Prima propotes siue corollarium. Multum prodest diu viuere: si ho plerum quod viuat bona vita, etiam si crebro in mortalem noxa labatur dummodo in gratia tandem decedat. Haec propon probatur: quia ad maiorem gratiam & gloriam resurgit qui erat illa a qua cecidit. quapropter si Enoch & Helias ad paradisum terrestrem transsati viatores sin quod non credo) magnam profecto gratiam habebunt & habent. Aliqui aut quaerunt diu viuere in vita morta li vt mereantur. Alii vero cupiunt dissolui & esse cun Christo. vtrique autem bene volunt.

⁋ Secunda propon. Maius bonum est bene viuentibus diu viuere quam sit male di cedentibus in mortali, supposito quod aeque diu viuant probatur, quia ad omnia merita bonus resurgit: & in pristina demerita alter non incidit. Stant enim quod male viuem in paucis peccatis mortalibus decedat si habeat contritionem paulo ante mortem / & postea recidiuet: & sic cum paucis peccatis decedat. Nec illud lacobi. ii. Qui in vno offendit / factus est omnium reus. obstat. Nam id ita intelligendum est: quod tantum extensiue punietur ac si cum omnibus decederet: remissius tamen in acerbitate punietur. vel sic: ad propositum huius quaestionis. remissiones omnium peccatorum ante perpetratorum / huc actum ratione ingratitudinis magis reum faciunt.

⁋ Tertia propositio plerique sunt damnati qui maiorem gratiam habuerunt quam multi existentes in caelo. hoc pats de multis reprobis vt de luda: de quo est verisimillimum quod erat non solum in gratia circuncisionis, sed etiam in personali-

⁋ Ex qua tertia propositione sequitur quarta: quod deus non semper assumit hominem in optimo statu suae vitae. contradictorium autem huius est error Parisiis & merito damnatus.

⁋ Quito sequitur quod melius est v uere tota vita male & in vltimo die ad cor redire vt fortasse bonus latro fecit: quam sanctissime viuere ab vnguiculis & teneris annis: & tandem mali mori, non tamen est malum a crepundiis sancte viuere: immo illud est splendidissimum & optimum quoniam iuxta Horatii sententiam, Quo semel est imbuta recens seruabit odorem Testa diu & per consequens sententia huius carminis est iniqua Angelicus iuuenis senibus sathanizat in annis.

⁋ Sexto sequitur quod licet peccans cui priora peccata dimissa sint, posterius ratione ingratitudinis qui an tea caeteris semper paribus grauius peccet: tamen maximam vtilitatem consequitur crebro resurgens per contritionem: quia tunc peccata praeterita cribrantur / ad culpam nunquam reditura.

⁋ Septima propositio. deus confert multo maiorem gratiam Sort quid est in decuplo platone peior quam platoni / supposito quod ambo resurgant, & sortes sit nunc multo peior platone: prius tamen erat multo melior: sed diu per mansit in peccato mortali.

⁋ Contra tertiam propositionem arguitur probando quod nullus damnatur qui aliquando habuit gratiam: & quod nullus talis meritus est vnquam gratiam vel glo tiam. & capio ludam de quo habita est mentio in illa propositione. Et sic argumentor. ludas habuit actus meritorios vitae aeternae: & tamen nunquam habuit vitam aeternam, nec aliquid aequalens: ergo non meri tus est vitam aeternam categorice, sed solu conditiona liter, supposito quod decessisset in meritis. Praeterea capio sortem reprobum & Platonem praedestinatum: si sortes categorice meruit: potest esse quod aequaliter meruit cum platone praedestinato: ergo si sortes aequaliter meruit: aequaliter merentes deus inaequaliter praemiat, quod concedi non solet. Si dicas propter ista & similia, quod sortes vel ludas non meruit categorice, si conditionaliter. Contra hoc arguitur. Petrus categorice de meruit: simiter Magdalena: & categorice merueruni poenam in infemo: quam tamen non habuerunt nec habebunt: ergo pari ratione stat aliquem mereri vitam aeternam qui eam nuquam habebit. Respondetur concedendo quod aliquis meruit vitam aeternam categorice quam tamen non habebit Oppositum autem tenet Dionysius Cistertien. in. viii. dist. ii quod reuocauit frater Guido ordis Fremitarum. vt cospici potest in articulis Parisiensibus. & patuit ratione per Petrum & Magdalenam quos omnes concedunt categorice mortaliter peccasse. Et tunc respondei ad illas duas obiectiunculas: quarum prior erat. ludas habuit actus meritorios &c. cocesso toto antecedente, negato consequente: & ex consequenti consequentia. Nam categorice viator meretur sed non habebit btitudinem nisi conditionaliter: supr posito quod decedat in gratia. nam peccatum obstat, & impedit ius quod habet ad beatitudinem. Ad secundum conceditur quod aequaliter merentes non semper habebunt aequalia praemia nisi decedant in gratia.

⁋ Sed contra principalem solutionem arguitur sic. ludas meruit beatitudinem: ergo hanc vel illam: supposita constantia. consequens est falsum. Quaero enim quam beatitudinem demonstras. vel illam quam habebit, vel illam quam non habebit, non primum per dicta: quia nullam habebit. Respondetur. meritus est illam quam non habebit. cuilibet enim actui meritorio btintu do determinata a deo praeuisa respondet, & illam habebit qui meretur si decedat amicus dei & in gratia: & si sic non decedat, nullus hanc beatitudinem habebit. de beatitudine autem formali loquor. eadem enim numero est beatitudo obiectiua omnium. nam praescitus meretur secundum praesentem iustitiam: licet non secundum aeternam praedestinationem.

⁋ Ecce quomodo culpae non redeunt in recidiuante. quo ad entitatem enim culpae non patet re dire. probatur: quia vel a creatura, & hoc non. vel a deo: & hoc non. Deus enim non potest producere culpam se solo la culpam se solo producere possit, nec redeunt quo ad in putabilitatem. Vlterius dico quod licet post veniam peccatorum commissorum homo peccet / & peccatum sit maius ob ingratitudinem: peccata tamen dimissa non sunt proptere: rursus confitenda, quod patet a posteriore: quia non est consuetudo ecclesiae ita peccata confiteri. & se quitur ex illo quod homo in abissu teneretur sua peccata confiteri. nam si in secunda confessione cum venit ad annos discretionis: teneatur confiteri peccata praecedentia: & in tertia simiter: & sic consequen: er, erit processus sine fine homini importabilis. modo nec deus nec ecclesia obligat ad illud quod vires communes hominium transcendit. Apriore etiam probatur: quia non constat an hae circumstantiae ingratitudinis mortaliter aggrauent. etiam intensio actus facit mortale super actu remissum & talis circumstantia etiam mortalis vbi est nobis ignota / pro hoc statu non est confitenda. Praeterea licet alis dicant maius esse peccatum post innocentiam vel post minorem nocentiam quam post maiorem: aliis tamen probabiliter placet oppositum: & quod ille cui plura peccata dimissa sunt / recidiuans plus peccet ratio ne ingratitudinis quam cadens ab innocentia. ratio eorum est: quia est inimicus dei. modo si quis pluries inimico remittat offensam: offendens iterato plus peccat quam inimicus semel vel raro offendens. Ad huc magis ad propositum argumentor. remissiones peccatorum dimissorum sunt circumstantiae & cau sae quare actus sequentes sunt grauioris culpae & non culpae praeteritae: illae autem remissiones non sunt culpae nobis: & per consequens nullo modo confitendae sunt plus quam multa alia bona quae deus nobis dat: vt donum intellectus: donum scientiae: charitas & huiusmodi Rursus le culpae praeteritae dimissae vel non dimissae essent causae quire actus sequentes sunt grauiores: cu sint confessae rite: non sunt amplius confitendae. Ex his patet quod intelligenti nullus manet scrupulus quod culpae praeteritae in recidiuante sunt confitendae. Si dicas: circunstantiae peccatum mortaliter aggrauantes sunt confitendae. di stinguo. si sint rite confesse: nego. si non fuerint confessae: concedo. Secundo intelligitur hoc de circunstantiis culpabilibus. Ista autem dona dei / scilicet peccatorum remissiones: non sunt culpae.

⁋ Ecce limitem confessionis. memor sis quod peccata licite interdum in confessione diuiduntur. Primo venialia de quibus non est necessaria confessio / quorum vnum potest remitti secundum culpam alio manent, secundum legem. Secundo mortalia cum post sufficientae indaginem homo confitetur omnia sibi occurrentia: & postea vnum vel plura occurrunt: non est simpliciter necesse ista peccata priori sacerdoti confiteri. Tertio hoc contingit in casibus reseruatis. Quarto ne scandalizetur sacerdos tam in circunstantiis quam in gene. Quito cum homo peccauit absoluendo quenpiam quem absoluere non poterat: ad bonum sensum intelligas: & illam circumstantiam confiteri non potest alteri sacerdori nisi sacerdos ille habeat notitiam tam peccati quam illius qui peccatum perpetrauit. Tunc enim de illo tacendum est apud illum sacerdotem. Plurles casus mihi non occurrunt in quia bus licite possit quis partiri peccata in confessione. & qui quae post sufficientem confessionem factam homo potest vnum illorum peccatorum confessorum vni sacerdoti confi teri: aliud secundo: tertium tertio: nihil ad dicta accumulas. Sapientum tamen concors est sententia quod si quis peccauit cum muliere occulte: non potest de illo eccato apud confessorem silere: etiam si eo modo in notitiam deueniat mulieris cum qua peccatum est perpetratum. In multis namque casibus sigillum secreti non est seruandum: & peccatum secretum de per accidens est aperiendum. peccat tamen confitens / personam occultam prodens in confessione: si sine reuelatione eius / sufficienter possit peccatum suum detegere: & confessor hoc audiens confitenti imprudenti silentium super hoc imponere tudeat. iste tamen cofitens (vt credo) tenetur si comode possit / adire alium sacerdotem qui tertiam personam cum qua peccatum est: non nouit: nec verosimliter vnqui cognoscitu rus est. sed etsi alium adire non potest: confessio tamen non est partienda.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2