Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

⁋ Distinctionis Vigesimaesecundae. Quaestio Prima. Agister in hac vigesimasecunda distinctione loquitur de resurgente a. peccato. An scilicet redeant merita. Et similiter in peccante: an redeant priora peccata. Et conformiter ad hoc quaeram duas quaestiones. Prior erit. an quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam. Respondeo potest esse sermo de resurgente ad meliorem statum uam erat status in quo erat ante primum mortale commissum: vel de resurgente ad maiorem gratiam vel gloriam meritis debitam. Et circa hoc sapientum positiones recitabo: paucis reprobando quod censuerimus rationi minus consentaneum, & approbando per conclusiones ea quae saniora iudicabo.

⁋ Sit omnium dicendorum haec prima conclusio. Resurgens a mortali peccatonon resurgit ad maiorem statum & perfectiorem iquam erat status a quo cecidit, quod patet: quia a statu innocentiae vt innocentia actu ali peccato opponitur, cecidit: & ad statum poeni tentiae solum redit. sed status innocentiae statu poenitentiae est perfectior & nobilior. sicut cadens a statu virginitatis, & ad statum viduitatis vel castitatis coniugalis rediens: ad imperfectiorem statum redit: licet hoc possit esse sine peccato in matrimonio. Et hoc tenet glos. Amos. v. super illo verbo: Domus Israel cecidit: & non adiiciet vt resurgat.

⁋ De resurgente autem ad gratiam & gloriam, varius est modus opinandi. Vna positio tenet quod gratia amissa per peccatum non restituitur: nec ei aequalis: nec praemium gratiae respondens. sed resurgit ad gratiam secundum conatum actus mediante quo resurgit. hoc est: si ille actus sit magnus: gratia erit proportionabiliter magna. si paruus, gratia proportionabiliter parua. Sed opera quae reuiuiscunt ad praemium non reuiuiscunt secundum gratiam a qua elicita sunt: sed secundum quantitatem finalis gratiae: ac si essent ab illa elicita. Et sic si gratia finalis fuerit minor quam gratia a qua elicita sunt, minus praemiabuntur actus meritorii: & si maior, magis peamiabuntur. si aequalis, aequaliter praemiabuntur.

⁋ Alia est opinio in parte cum hac conueniens scilicet de gratia: non autem de praemio. Vnde tenet haec positio idem de gratia cum praedictis doctoribus. Sed de praemio dicit quod prae mium respondens meritis antiquis, redit: sed praemium gratiae antiquae respondens non redit. Ratio secundum doctorem hanc positionem tenentem est: quia me ritum est opus hominis: gratia vero est donum dei. Et sic etiam praemium gratiae respondens distinctum a praemio meritis respondente non redit. & ex consequenti dicendum est quod non semper resurgit homo ad maiorem beatitudinem. & ratio est: quia vnum praemium respondet meritis, & vnum distinctum gratiae. & si gratia sit magna / praemium gratiae est magnum: si vero gratia fuerit parua: praemium illius gratiae est paruum. ergo frequenter contingit reurgentem resurgere ad minorem beatitudinem: vt pote si praemium gratiae respondens sit maius quam prae mium actui voluntatis respondens per quem resurgit. l semper resurgatad maiorem beatitudinem meritis respondentem: quia habebit nouam beat: tudinem rati ne noui actus per quem resurgit: & beatitudinem primis actibus respondentem. Addit etiam quod pro meritis remissis non datur gratia quando homo actus meritorios elicit: sed in fine vitae confertur gratia tota & in fine multotum actuum remissorum confirmatur in gratia: & non quando eliciuntur.

⁋ Contra hanc positionem de gratia arguitur. dicere quod gratia in instanti mortis & non in vita infundatur, est pter ratio nem, quod sic ostendo. gratia concurrit actiue ad actum meritorium: & plus gratiae habens facilius & citius elicit actum bonum quam gratiam non habens: ergo cum bene agat & meritorie: deus dat tale auxilium pro actibus bonis etiam quantuncunque remissi fuerint. Non iuuat ad esse meriti post mortem. Nec valet quid dicunt: meritum est opus hominis: non autem gratia. Licet enim substantia actus meritorii fiat ab homine: tamen in esse meriti est a deo. Et si ponatur auxilium speciale requiri ad omnem actum bonum: quod est probabile: talis actus non potest fieri sine dono dei speciali. Etiam homo per suam operationem meretur gratiam: ergo de lege gratia es ei debita. Argumenta autem probantia hominem resurgentem ad plura merita, quodammodo antecedunt ad maiorem gratiam in resurgente. propterea ad illam partem argumentabor.

⁋ Contra priorem positionem arguitur. merita non praemiantur a charitate a qua non eliciuntur: quia a sola charitate a qua eliciuntur habent acceptabilitatem: talem autem acceptabili tatem non trahunt ab aliquo posteriori. sed gratia finalis omnibus meritis est posterior. igitur. Secundo arguitur. isti antiqui doctores praesupponunt vnum falsum: quod scilicet actus praemiati magna gratia vel ab ea eliciti sint magis meritorii. Altisiodorus namque dicit. sunt aliqua vera non praedicanda: vt facere grande opus ex parua gratia: vt pati martyrium vel extruere templum non est maioris meriti quam da re turonum pauperi ex magna gratia. Non enim qui libet actus elicitus a maiore gratia est maioris meriti loquendo de gratia infusa. nam penes conatum voluntatis potissimum attenditur meritum: & non penes elicitionem a maiori gratia. In super per meritum operans acquirit ius ad certum gradum gloriae: quod ius suspenditur per sequens mortale: & sic opus meritorium mortificatur: & per ablationem illius impedi menti scilicet peccati remissionem, opus illud viuificatur: & per consequens habet idem ius ad beatitudinem quod ante mortale habuit. lus enim semper manet saluu in acceptatione diuina. Et probatur istud per id quod scribitur Ezechielis. xviii. Si impius egerit poenitentiam &c. vita viuet & non morietur: omnium niquitatum eius quas operatus est non recordabor: In iustitia sua quam operatus est viuet. Recordaretur autem deus iniquitatum eius si minus tribueret in gloria pro meritis suis praeteritis, quam si non peccasset. Item non minus diligit peccatorem resurgentem quam si non peccasset: alioquin adhuc memoraretur iniquitatum eius. Hoc eti probatur per illd Ezech. xxxiii. mpietas impii non nocebit ei in quacunque die conuersus fuerit ab impietate sua. multum autem noceret poenitent i praeterita impietas si non restitueretur praecedens gratia & gloria per impietatem amis- sa. Insuper lohelis. ii. Reddam vobis annos quos comedit locusta / bruchus / & rubigo: & eruca. vbi glossa. Non patiar perire vbertatem spiritualium quam animi perturbationibus perdidistis. si autem non redderet gratiam & gloriam perditam: periret vbertas spiritualium. Praeterea, non videtur verum quod vnus istorum dicit, quod est vnum praemium gratiae respondens distinctum a praemio actui meritorio respondente: immo gratia est maximum accidentale praemium in via & arra gloriae: tamen virtute operis operati in sacramentis datur glotia penes proportionem ad gratiam: non autem in operibus aliis: sed in eis gioria actibus respondet: & nulla distincta gloria respondet gratiae. In super ille est melior in quo gratia dei est maior: ergo cum resurgens crebro sit melior quam ante erat / plus gratiae habebit.

⁋ Propter haec & similia pono duas conclusiones in hac materia: quarum prior est. Qui libet resurgens resurgit ad maiorem gratiam qua vnquam habebat. Probatur: quia habet gratiam qua ante habebat ex dictis, eandem in numero vel similem. Vtrunque enim est deo possibile: sed secundum verosimilius. & habet gratiam nouam ratione boni motus poenitentiae.

⁋ Secunda conclusio. Quilibet re surgens resurgit ad maiorem beatitudinem quam erat beatitudo ei debita ante resurrectionem. Ex his duabus tamen non sequitur quod ex suo peccato importet lucrum: sed exposuit se malo statui: & tempore quo erat in mortali / nihil meruit: licet fecerit multos actus moraliter bonos: & sic habet grandem iacturam de peccato, non tamen inconuenit concedere peccatum esse causam occasionalem meriti & virtutis, sicut virtus nonnum quam est cama per accidens superbiae & vitii. Ex quo patet: quod licet non omnis cadens semper grauius cadat qui prius ceciderat: tamen semper resurgens resurgit gratior qui ante fuit.

⁋ Sed contra istud arguitur. gratia inclinat ad bonu & resistit culpae: & quanto maior fuerit / tanto magis inclinat. ergo si in resurgente sit maior gratia qui erat ante vltimum peccatum commissum per quod gratia amittebatur: homo debet esse pro mptior ad bonum quam erat ante gratiam amissam: etiamsi mansit in peccato mortali vno mem se vel duobus / contra experientiam.

⁋ Respondetur concedendo antecedens: sed consequentiaest inualida. nam si homo diu iacuit in peccato: acquisiuii multos malos habitus tempore peccati qui inclinant ad malum. sed tepiditas bene agendi non prouenit ex parte gratiae: sed ex parte istorum malorum habituum: & nisi bene vtatur sua gratia / facile cadet. sicut longa febri correptus conualescere incipiens, per modicam intemperantiam iterato in morbum incidit: vbi tamen si diu conualuisset: et eadem intemperantia vteretur: ipsa non sufficeret mor bum generare: sed per paruam abstinentiam curaretur. Sic est in proposito de infirmitate spirituali. sed exerceatur resurgens in schola morum aliquamdiu bonos habitus acquirendo & corrumpendo maos: & occasio superueniens non inducet morbum spiritualem / quem a principio induxisset. Sed contra istud arguitur. virtutes infunduntur in baptismo: & gratiam concomitantur. vt in. iiii. dist. huius diximus. ergo redeunte gratia redeunt virtutes: & per consequens solutio nulla. Respondeo. si loquaris de virtutibus in fusis generalibus / adhuc licet concedantur infundi in baptismo, nihil dictum est super hoc quod gratiam concomitarentur sic scilicet quod ipsa ablata resecarentur & ipi sa posita ponerentur. Sed illo dato peccata morta lia reliquarunt habitus malos suapte natura ad huiuscemodi mala inclinantes. qui habitus non corrunpuntur nisi per contraria: non enim per cessationem ab actibus: quia sic nulli habitus corrumpuntur: vt circa finem libri dist. xlix. prolixius deducemus.

⁋ Recolligendo fasciculos in quaestione dispersos etiam cum occurrentibus, quod crebro epilogando facimus, patet quod quilibet resurgens resurgat ad maiorem gratiam qui vnquam prius habuit. Et dico vlterius quod sicut actus intensus infusionem gratiae meretur: ita actus remissus remissam gratiam meretur. & sicut quilibet actus quantumcumque paruus generat habitum le minorem quam actus intensus: sic de gratia, non tamen quasi actus sit efficiens na turale gratiae. ipsa. n. a solo deo creatur. Si quis enim actum meritorium eliciat in instanti: gratia infunditur ei in eodem. si successiue: deus potest in quocumque instanti vel tempore illius elicitio nis gratiam infundere. Sed verosimilius est quod successiue illam infundit secundum proportionem actus meritorii qui gratia est prior in genere causae materialis. Et philures pat ui actus meritorii tantum gratiae & gesiae merentur quantum vnus actus intensus eis aequalens: vt pote quituor dilectio nes dei quater elicitae, quarum quaelibet e vt vnum: aequalem gratiam & gloriam merentur cum dilectione dei intensa vt quatuor / caeteris omnibus paribus. Sed contra hoc adduci potest quod Apoca. iii. scribitur. Vtinam frigidus esses aut calidus: sed quia tepidus es: & nec frigidus nec calidus, incipiam te euomere ex ore meo. ergo opera remissa & tepida non merentur gratiam & gerliam. Respondetur per tepidum intelligitur torpens & acidiosus. sic enim glossa interlinearis exponit. modo actus remissus est bonus: torpor autem & ocium in omissione consistunt Per frigidum intelligit illum qui deuitat transgressiones timore poenae. Et glossa interlinearis dicit. quia spes est de frigidis maior. Ex quo patet quod haec aucto ritas non iuuat positionem beati Thomae, tenentem ad hoc vt actus sit meritorius requiri quod eliciatur a toto conatu gratiae. quia reor hoc esse falsum: & in secundo illud latius reprobabimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1