Quaestio 1
Quaestio 1
An extrema unctio sit sacramentum novae legis
⁋ Distinctionis Vigesimaetertiae Quaestio Prima. Rovigesima tertia distinctione in quam magister de extrema vnctione loquitur, quaeto: An extrema vnctio sit sacramentum nouae legis. Pro solutione quaestionis notato quod extremavnctio est sacra mentum a praesbytero infirmis applicatum in determinatis partibus corporis: gratia venialium au- ferendorum. determinatae autem partes sunt quinque sensuum exteriorum instrumenta, scilicet oculi, autes, manus, nares, labia, pedes, & renes. In lingua enim propter horrorem / licet illic vigeat gustus / non damus. etiam mulierum renes propter honestatem non inunguntur. Si quis autem in membris mutilus fuerit: in partibus vicinioribus vngatur. Forma est talis. Per ista sanctam vnctionem, & suam piissimam misericordiam indulgeat tibi dominus quicquid oculorum vitio deliquisti in nomine patris & fi. &. i. si amen. & sic. de caeteris sensibus.
⁋ Ex quam definitione in fertur quod solus aegrotus est capax huius sacramenti / & non ingrediens periculum sine aegritudine. lstud patet la cobi. v. vbi dicitur. Infirmatur quis in vobis: inducat praesby teros ecclessae & orent super eum: vngentes eum oleo in nomine domini. & ontio fidei saluabit infirmum: & alleuiabit eum dominus. Secundo sequitur quod solus sacerdos est minister huius sacramenti: vt dir in ca. vnico de sacra vnctipne. Et liet in sola voluntate sit peccatum: tamen per has partes peccata exercemus: & tales operationes exteriores sunt peccata tanquam actus imperati. Vlterius patet quod vnus effectus extremae vnctionis est tollere peccata venialia: quae patet esse tam pauca vt ea omnia tollat. & si venialia auferat etiam poenam eis debitam tollit. In super alleuiabit laborantem si eius saluti conducat. Est etiam ei effectus conis cum aliis sacramentis: conferre gratiam virtute operis ope rati. Extrema autem vnctio in re est oleum bene dictum: vt superius diximus de baptismo & confirmatione.
⁋ lstis praemissis respondetur quod extrema vnctio est sacramentum nouae legis, vt patet la cobi. v. Iacobus tamen non fuit institutor huius: sed promulgator. Et ex isto cum notissimis sequitur: quod si sint duo quorum vnus habet extremam vnctione & alter eam non habeat, caeteris omnino paribus, prior cum maiore gratia decedit quam posterior: & ex consequenti maiorem beatitudinem habebit in patria: quia vtrobique in sacramentis vna beatitudo formalis gratiae sacramenti: & alia actui bono respondet: & nullo modo in aliis vt opinor.
⁋ Contra hanc conclusionem arguitur sic. Si extrema vnctio non sit applicabilis nisi ir aegritudine & mortis periculo: sequitur quod quis non posset philusoles vngi. oppositum sequalae crebro videm gitur. Praeterea. vel pot applicari iuuenibus nondum confessis / vel non. hoc argumentum inquisitiue tu ipse deducas.
⁋ Ad primum respondet. quodli: bet sacramentum in quo non imprimitur character est iterabile: alia vero sunt initerabilia: vt sunt haec tria sola / baptismus, confirmatio, & ordo. & hoc sacramentum est iterabile quotienscunque homo laborat nouo morbo & graui. Et si diu laboret eodem morbo & post aliqualem conualescentiam recidiuet potest irerato suscipi. Ad secundum non video quae re non possit dari iuuenibus / nec quare confessio nem in iuuenibus rationis incapacibus praesuppo nat.
⁋ Tertio arguitur, & etiam inquisitiue. vel est sacramentum necessitatis vel voluntatis: sed nec hoc nec illud: ergo non est sacramentum, non necessitatis quia multi decedunt sine extrema vnctione: & tamen non est verisimile quod propterea damnentur, non purae voluntatis: quia si quis possit commode extremam vnctionem habie & ea non suscipiat videtur propriae salutis comtemptor viso fructui quem ex sacramento consequaeretur.
⁋ Respondetur. Aliqua sunt sacramenta purae voluntatis: quaelicet homo commode suscipere possit: non tamen tenetur: & nullo modo peccat illa relinquendo. vt ordo & matrimonium. Seruantes enim virginitatem postposito matrimonio non peccant: & hoc vt plurimum. Stant enim dare casum in quo si quis non contraheret / peccaret. vtpote si propter continentiam filii regis vnici sequaeretur schisma perniciosum in repub. vel propter paucitatem hominium. sed istud solum casualiter & non regulariter contingeret. Similiter matrimonium contrahens ordinibus relictis non peccat. Reliqua quinque sacramenta sunt de praecepto affirmatiuo pro loco & tempore obligante: aliter tamen & aliter. Baptismus enim omnes obligat adultos si possit haberi sub poena noui peccati, non sic stricte obligat confirmatio: nec extrema vnctio. Item si sit adultus non confirmatus: praesens episcopo confirmante & non suscipiat confirmationem cum aliis, nec habeat impedimentum legitimum excusans: est contemptor sacramenti vt opinor & peccat. eodem modo de extrema vnctione. Multa tamen impedimenta in his duobus sacramentis excusarent quae in tribus aliis excusationem similem non admitterent. & vna excusatio in argumento sequenti tangetur. Licet autem extrema vnctio in releuamen venialium peccatorum detur, & homo non teneatur sub poena peccati in particulari confiteri venialia: hoc non obstante si vero simiter viam vniuersae carnis ingressurus possit facile habere sacramentu extremae vnctionis: & si reddatur memor illius: decedens sine eo peccat, & videtur sacramenti contemptor, quima ex culpa sua non capit. sed secundum circumstantias a prudente potest iudicari quando sit peccatum & quando non. contingit. n quod morbus sit vehemens: & in subsequente luce laborans proponit sacramentum hoc accipe: nec putatur ab eo vel praesentibus morbus esse ita periculosus vt est, quin bene pos sit in crastinum differre sacramenti sumptionem tunc isto die moriens non peccat. Siliter si non occurrit memoriae suae: & nemo super hoc eum reddit memorem. Et ita de similibus: de quibus sapiens habet considerare quando est peccatum & quando non. Sed pro via tutiore quando dubium est de periculo in mora / quod scilicet morietur, ante fine temporis dilati suscipiendum est.
⁋ Quarto arguitur. Sacerdos non tenetur ministrare sacramentum ex tremae vnctionis cuilibet suo, morbo laboranti. ergo laborans non tenetur ad suscipiendum. quotienscumque ei laborans ad sacramentum suscipiendum tenetur: sacerdos eius tenetur ei sacramentum ipse ministrare. Anineis assumptum probatur. super posito quod aegrotus morbo contagioso vtpote epidi mia laboret: non tenetur exponere se periculo probabili suae mortis.
⁋ Respondetur. opinor quod in isto casu non tenetur dummodo constiterit de cotagione morbi qui ali quo tempore & loco vehementius bacchatur: & inhumanius saeuit quam alio. secus est de sacramento confessionis: quia stat crebro illam esse confitenti ad salutem necessariam: & quod multa habeat restituenda quae ex culpa sua restituere non proponit: vel despet / & multis aliis modis. Si ergo ab omnibus concessum sit magnum esse praeceptum succurretur ex treme laboranti in vita corporali: hic longe maius est ades se & succurrere extreme laboranti in vita spirituali: vl de quo dubium est an sitin illo discrimine, quamquam moriens si prudens fuerit & sapiens: praet sibiipsi succurrere quaecumque culpa est praecedente: & de restituitione alienorum prouidere ante hoc vitae discrimen: detestando omnem culpa praeteritam: volendo efficaciter omne alienum restituere & dare deo quae dei, & caesari quae caesaris sunt: est secundi consilium prudentis si quempiam habie possit. sed non omnes sunt sic prudentes: sicut nec omnes sut boni. nam potest esse quod laboret criminibus praedictis: vel in vno articulo fidei ad salutem necessario titubet: vel quod detenius est / articulo ipsi dissentiat: quod sine culpa contingere non potest: & ita de multis aliis contingentibus. & vbi curatus aegroti hic esset negligens: non video quin alius proximus ad hoc sit obliga tus. Sicut vbi sortes nollet dare pauperi extreme eleemosynam: ego superueniens est pauperi non extreme succurrere deuincior. Non tamen est necessarium semper domun contagiosam & pestilentem ingredi: & hoc si aegrotus ipse domum egredi possit & in aream descendere. Sacet dos ei debet duplicem habre respectum: vnum ad propriam vitam seruandam modo licito. & illud est minus / quia de vita corporali solum agitur: licet plus debeat se diligere quam proximum caeteris paribus. Alium habebit respectum ad vitam spiritualem laborantis: & quanto putatur ess in periculosiore statu: tanto homo est magis obnoxius ei mederi. Alio ergo ad aream extra domum descendente potest stare in ali quanta intercapedine a patiente: etiam ea qua ventus fiat si quis fiauerit: sic sciliet vt secretum maneat peccatum confitentis: & secundum hominum paucitatem: vel areae magnitudinem. Si forte sit in campis: maius potest relinquaere interuallum aeris vel aquae mediae: inter scutellas etiam porrigendo sacramentum eucharistiae: quam ore docebit patientem reuerenter tractare, & docebit eum esse patientem animo & poenam ipsam aequanimiter ferre: & in peccatorum expiationem applicare. Ecce quomodo vtrique bonus sacerdos satisfaciet: & si mortem incurrat sic faciendo: opus heroicum fratri fecit: & plus dilexit se ad vitam spiritualem quam alium secundum verum ordinem charitatis: cui deus si sic moriatur erit merces. Sed hic pos set esse difficultas si domus fuerit infecta & locus totus in quo est patiens qui locum exire non potest & putatur esse in vitae spiritualis discrimine: ad quid sacerdos teneatur. Tali casu occurrente non video quomodo sacerdos sit absolutus seu deobligatus a non sudc currendo: & siue possit habere antidota / siue non & si theriacam ex antiquo confectam, bucellam panis aceto intinctam / vel aliud antidotum habere possit magis est deuinctus. vel si parum habeat sanguinis & phlegmatis / sic vt minus morbi sit susceptiuus: semper magis obligatur. sed curatum sanguineum & phlegmatis plenum in casu quem iam posuimus, non auderem excusare si alium hature non possit. ex scriptura aut notum est quod deus pestem, famen, & bellum pro peccatis populi immittit. Sed hic multa contingere possunt quae obligationem augent vel at tenuant: sic vt vna responsio dari non possit: vtpote si curatus est non solum suae curae / sed toti populo pernecessarius, cuius corporalis mors esset populi magna in rebus mysticis desolatio: nec potest reperiri alius volens patientem adire qui putatur esse in discriminem magno vitae spiritualis vel corporis. Item timendum est de scandalo & mala sequela istius curati probi de quo loquimur: nam si patientem mori sine confessione permittat: fortasse erit causa qua re alii confessores in mortibus suos agminatim re linquant: sicut in acie belli / ad fugam viri fortis reliquus exercitus collabitur in reipublicae perniciem. Cura tus itaque debet animam suam ponere in manibus suis & curare de salute gregis. pro quo saluando orbis redemptor propriam animam ponere non dubitauit.
⁋ Hactenus de sacramento extrema vnctione quae in variis aegroti seu infirmi partibus applicatur / partibus inquam in quibus peccata exercentur. & forte non est de necessitate sacramenti vnctionem cuilibet partium vulgariter nominatarum applicare: nec etiam in partibus multum propinquis, vt diximus in foemina. & ex consequenti sumitur color quod extrema vnctio sit danda pestilenti in extremitate virgae: quia sic a contagio ne plerunque cauebitur. Vlterius diximus de duobus sacramentis pure spontaneis regulariter: sci licet de ordine & matrimonio: & de quinque necessariis: communius & minus communiter obligam tibus. Ex dictis in. xii. distinc. sequitur quod si oleum sacrum cum paruo non sacro misceatur: totum sacrum efficitur: sicut in paruae aquae non benedictae mixtione cum benedicta, tota benedicta es ficitur. nam minus dignum ad se magis dignum at trahit. & non solum quando est imperceptibilitas dignioris & minus digni coniunctorum vt in aqua iam diximus: sed etia quando est perceptibilitas, & minus maiori applicatur: vt in refectione stolae bene dictae. Sed quia potest esse difficultas de his sacramentalibus & potissimum de aqua benedicta ad quid valeat in ecclesia: & inter errores Ioannis picleffi numeratur, aquam benedictam in ecclesia esse inutilem: cuius motiuis si ea vidissemus respondere conaremur: ideo quantum temporis penuria & variarum causa pus materiarum quas prosequi proponimus: permiserint: quaestionem vnam de aqua benedicta cum paucis de aliis benedictionibus terminabimus. Et quaestionis titulus erit iste.
On this page