Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

⁋ Distinctionis Vigesimaetertiae Quaestio Secunda. N aqua benedicta alilquid in ecclesia valeat: & ad quod Respondetur per conclusio nes sequentes. quarum Prilma est: Aqua benedicta aliquid valet. Probatur: quia tota ecclesia aqua benedicta vtiur u sed si nihil valeret / ecclesia ab uteretur, quod non est dicendum.

⁋ Secunda conclusio. aqua benedicta non confert gratiam virtute operis operati. Probatur conclusio., nam ex eius opposito sequitur quod aqua benedicta esset sacramentum: quia sacramentum est sensibile signum: vir tute cuius ex opere operato confertur gratia. sed falsum est quod sit sacramentum, quod patet: quia omne sacramentum est a Christo institutum: hoc / demonstrando aquam benedictam / non est a Christo institutum: ergo non est sacramentum. Consequentia tenet in Baroco. & minor patet: quia in nullo loco iuris diuini continetur: nec ex aliquo nec aliquibus sequitur. Item aquam benedictam instituit Alexander Romanus pontifex a Petro quintus. & quia de isto a nullo ambigitur: non eget corroboratione.

⁋ Tertia conclusio. virtute operis operantis confert gratiam. hoc est existens in charitate sumens aquam benedictam cum intentione debita habebit augmentum gratiae. Sed quia diceres ita esse de verrente pauimentum coenobii: ponitur quarta conclusio.

⁋ Aqua benedicta tollit peccata venialia. de consecra. dist. iii. cap. Aquam sale. & dist. iiii. c. Nec quemquam. Sed dices. illae auctoritates sunt hominium / quibus non est credendum. hoc non valet: quia in probabilibus vbi non potes contrarium ostendere: probis & eruditis viris credendum est. ltem probatur ratione. nam probabiliter indulgentiae possunt. tollere venialia si homini non placeant. quia tollendo poenam eis debitam venialia auferuntur. lde faciunt boni motus interiores.

⁋ Quita conclusio. spiritus immundos aqua benedicta fugat: & terram sterilem fertilem facit: & phantasmata expellit. patet per auctoritates inductas: quarum vna sufficit scilicet Aquam sale. & probatur ratione sic. si homo muniat se signo sanctae crucis deuote: vel pronunciet hoc vocabulum Iesus, confidenter: deus non per- mittit ipsum a spiritu vexari nisi suae saluti conducat. sed in aquae benedictae confectione potri guntur praeces deo / & rogatur ipse quatinus haec faciat, quando autem deus pie & perseueranter rogatur / exaudit. Inuocate (dicit) nomen meum super filios Israel: & ego benedicam eis. Numeri. vi. & psalmographus ait. Inuocabant dominum & ipse exaudiebat eos. Psal. xcviii. sed in benedictione aquae benedictae petit ecclesia daemones abiici & morbos pelli: vt liquet ex oratione seu collecta, Deus qui ad salutem humani generis. de aqua benedicta facienda. Si ergo oratio viuis valet ad impetranda spiritualia, vel temporalia pro quanto ad spiritualia conducunt: a fortiore oratio totius ecclesiae rogam tis: vt aqua benedicta daemones / phantasmata / & morbos pellat. speciales quoque missae ab ecclesia institutae sunt tam pro hominum quam pro brutorum morbis expellendis semper cum aquae benedictae aspersione. propterea prope lectos ad phantasmata pellenda ipsam religiosi homines collocant.

⁋ Contra quartam conclusionem arguitur. si peccata venialia aqua benedicta tollat: maior aquae aspersio plura peccata tollit, quod patet vbi quod in his quae culpam vel poenam diminuunt, quedmodum est contritio vel indulgentia. Et si ma or aqua benedicta plura peccata tollat: non solum caput est aqua aspergendum / sed & pedes, & crebro aqua benedicta assumenda.

⁋ Respondetur, non sequitur nisi ponatur actus interioris intentio: quia forte aqua benedicta non tollit venialia ratione operis operati sine actu interiore: tamen quia ordinatur ab ecclesia religiosissimo rituiam continuato: specialiter peccata diminuit. nam si virtute operis operati diminueret: aqua proiecta super dormientem vel inaduertentem eius peccata aboleret, quod non videtur dicendum. & quia maior madefactio faciei & partium corporis est poenalior quam parua: ipsa est magis meritoria, dummodo recte & debite sumatur. & sic de actus frequentia. Si vero eam quis sumat ridicule: iam non prodest ei quicquam: sicut nec aliae bonae operationes. & potest esse quod totiens homo se aqua benedicta irroret: vt omnia venialia sua aboleantur.

⁋ Colligendo summatim quae diximus: certum est aquam benedictam esse in ecclesia vtilem. Secundo dico: quod licet quis etiam mediocriter institutus, vt Ioannes bicleffus Oxo niensis baccalaureus nesciat ad quid aqua benedicta sit vtilis: debet tamen eam vtilem iudicare: quia debet ritum ecclesiasticum tot annis a valentibus patribus approbatum iudicare vtilem. sic autem est de aqua benedicta. Item haec consequentia est nul a. ego nescio ad quid aqua benedicta sit vtilis: ergo aqua benedicta non est vtilis, quemadmodum de multis instrumentis artificum ego dubito ad quid valeant, vel ad quae sint ordinata: & tamen scio quod ad aliquid valent. Simili modo de praelatorum benedictionibus dicatur. Et quamquam bona vetula cauillabatur benedictionem abbatis / minus valere denario, eo quod illo auare negato benedictio nem vltro concessit: sciebat ipsa vel scit prudens eam aliquid valere: dummodo bona intentione suscipiatur. Nam si Esau & Iacob studiose laborauerunt pro benedictione paterna Isaac: quare has benedictiones in lege gratiae tam a patribus spi ritualibus reuerenter & gratiose non suscipiemus tanquam a malo ex obedientia praeseruatiuas? Optimus erat mos apud nostrates saltem apud rurales dum ephebus eram / quolibet vespere dum ibamus cubitum, extensis palmis benedictiones parentum suppliciter expetere: quas syncerissime filiis parentes impartiebant: dei optimi maximique bene dictionem sanctissimam addentes.

⁋ Concludem do ergo dico aquam benedictam: panem benedictum: benedictiones in cibi assumptione / superiorum benedictiones tam spiritualium quam temporalium & potissimum deuotorum esse petendas. ille enim religiosus est ritus de reuerendis parentibus carnalibus. modo in lege Mosaica scribitur, qui honorauerit parentes, erit longaeuus super terram. & illud est in lege gratiae morale. De nubentium benedictione fortasse postea nonnihil dice mus. Vlterius notum est quod benedictiones vestium / virginum / altarium consecrationes: vnctio nes regum, vt nunc inunguntur, non sunt sacramenta: sed ab hominibus adinuentae: licet figuram ex lege Mosaica nonnunquam habeant. & ex consequente concedendum est quod sunt mutabiles: & pro tempore, si homines velint, auferibiles. Sed quia sunt rationabiles, pro suo cursu eas seruare oportet. Etiam non est suffocanda sed fouenda deuotio mulierum: finita missa adducentium sacercerdotem ad sepulchrum mariti vel propinqui defuncti: vt aqua benedicta aspersa orationes aliquas dicat orando pro defuncto. Et licet quo ad phantasmata ab eo pellenda non conducat: potest tamen aliter conducere ne daemon corpus surripiat: & ad alia. quod sufficit. Illa nanque quae religiose fieri possunt: licet nescias ob quos fines admittere debes.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2