Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An ordo sit sacramentum movae legis

⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Prima. CIrca distinctio nem. xxiiii. in qua Magister determinat de sacramento ordinis, Quaero primo: An ordo sit sa cramentum nouae legis. Pro quaestionis elucidatione aliquas no tatiunculas praelibabo. In primis notato quod iste terminus ordo capitur du pliciter. vno modo collectiue pro multorum debita dispositione: ita vt ordo rea liter sit multi debite ordinati. ordo enim supponit pro hominibus vel huiusmodi / connotando quod recte ordinet adinuicem. Ordo nanque nihil aliuu est quam homines, ang li, vel aliae res bene ordinatae, nec est relatio realis vel rationis hominibus inhaerens: per quem dicantur ordinati. nam qualibet tali seclusa dummodo inferiores pareant superioribus / vt oportet, est ordo. nihil est quod alii dicunt, negando relationes distingui, negari ordinem vniuersi. quia licet negetur quod relatio a fundamento & termino distinguatur non tamen negatur ordo. Ex quo sequitur quod homines desinunt esse ordo quando nullus ordo de sinit esse homines. & eodem modo de incipit. Secundo sequitur: quod haec consequentia est nulla. haec multitudo incipit esse hic ordo: & haec multitudo est hic popiuls: ergo haec multitudo incipit esse hic popoistolas. vbique demostrando eadem. Alio modo capitur ordo vt est sacramentum. & cum de ratione sacramenti in communi sit esse sensibile signum: quia hoc est genus vocabuli sacramentum: hoc in quolibet inferiori includitur. Sed tunc oportet videre pro quo suppo nat terminus ordo. & dico quod supponit pro signis sensibilibus in quibus ordinum potestates conferuntur, nec inconuenit quod materiale metaphoricum vt est in sacramentis, supponit pro toto. sicut baptismus realiter supponit pro aqua: quia hoc non ob stante est sacramentum. sic in proposito sacerdotium pro calice / patena, hostia: aut vio supponit, connotando quod episcopus intentionem debitam & caetera requisita ad talis ordinis collationem habeat. Potest etiam capi collectiue pro omnibus illis simul, quemadmodum sacramentum ordinis potest capi pro septem ordinibus copulatim: vel tribus vel pluribus. sicut in simili dicimus quod interdum logica capitur pro duabus conclusionibus: nonnunquam pro pluribus. & similiter in aliis sex ordini- bus sunt sensibilia signa quae ordo dicuntur. & haec expresse est mens Magistri in praesenti distinctione / cap. x. vbi quaerit. Quid est ordo? sane dici potest inquit) Ordo est signaculum id est sacrum quoddam quo spiritualis potestas traditur ordinato & officium. Sed dicis. ex isto sequuntur hae conclusio nes: Sacramentum ordinis est frigidum: quando calix est frigidus. sacramentum ordinis caret vno digito. licet sacramentum ordinis emere licite: quia illum calicem emere licite possum. & sic de patena. presbyter non suscepit sacramentum ordinis: quia non suscepit calicem, nec manus presbyteri. Respondetur. duae primae conclusiones sunt verae. de tertia autem propositione distinctione sequente futurus est sermo. quartam propositionem nego loquendo vt plures. licet enim calicem non susceperit: tamen facultatem habuit consecrandi corpus Christi verum, & faciendi illa quae alii sacerdotes facere pos sunt. & hoc sufficit ad illius veritatem. Si cuipiam haec absurda videantur: petatur ab illo quae res sit sacramentum ordo: & logicam intelligens similia inferre poterit contra illum. Domini enim reales haec habent concedere in fundamento. & cum do mini nominales relationem a fundamento non po nant distinctam: quid mirum si haec concedant?

⁋ Secundo notato quod de numero ordinum est disceptatio. aliqui enim ponunt septem ordines / quos Magister in litera ponit. & lsodorus. vii. Etymologia tum cap. xii. & sunt hostiariatus, lectoratus, exorcistatus, acolytatus, subdiaconatus, diaconatus, & sacerdotium. primam autem tonsuram dicunt, interstitium inter ordines & laicum: vt est nouitiaius in ter laicum & religiosum. Alii ponunt nouem: sed non est grande discrimen. Veruntamen ob paruas suasiones / & auctoritates pontificum modum ponendi nouem ordines amplectar. textus enim pontificis ad hoc est expressus vt prima tonsura dicatur ordo. de aeta. & quali. ordi. cap. Cum contingat. vbi Inno. iii archiepiscopo Rothomagensi sic scribit. Cum contingat interdum quod laici ad monasteria convolantes a suis abbatibus tonsurentur: requisiti an clericatus ordo in tonsura huiusmodi conferatur. Et in fine resoluens dicit. Clericalis ordo confertur, quod si tortuose exponas: pari facilitate multos alios ordines ne gare possum: praesertim cum pro te rationem non habeas. Haec autem prima tonsura vocatur clericalis: clericatus: vel psalmistatus. Etiam episcopus potest exercere aliquem actum, quem non potest sacerdos communis: vt confirmando & maiores ordines conferendo. & cum spiritualiter exercere pos sit aliquem actum in corpore mystico, quem non potest sacerdos communis: sequitur quod est ordo. Antecedens tamen hoc negaretur ab aliquibus de facultate maximi pontificis: vt patet ex dictis in sacra mento confirmationis. Etiam negabitur consequen tia: quia dicent illud non sufficere: sed requiri quod ali quid possit facere circa corpus Christi verum, quod non potest alius sacerdos communis, quod probari non potest. Propterea arguitur ad idem. degradatus & qui episcopatum resignauit confert ordinem: licet non ordinis exequutionem: ergo in eo est impressus character episcopatus indelebilis. Dicere nanque cum Petro Paludano quod character sacerdotalis dilatatur & non producitur nouus character in episcopatu: nihil est: quia vel aliquis character producitur in assumendo episcopatu: vel non. si secundum: nullo modo dilatatur. si aliquis: est verus character. Prima ergo tonsura & episcopatus cum aliis septem vulgo enumeratis numerum nouenarium ordinum / instar nouem ordinum angelorum faciunt.

⁋ Et vt videas quando & in quibus signis horum ordinum potestates conferantur, Tertio notabis quod quilibet ordo in illo signo imprimitur per quod cum applicatione formae praecipuus actus illius ordinis confertur, quemadmodum in baptismo & aliis sacramentis. & particulatim in ordinibus declaro. quoniam prima tonsura in ablatione pilorum confertur. nam tunc homo incipit esse in sorte domini: & minorem curam habere temporalium: & in signum superfluitatum in bonis fortunae auferendarum tolluntur pili. Per clauium traditionem character hostiariatus imprimitur: cuius officium est indignos a sacramentis arcere: & dignos admittere. Exorcistae imprimitur character cum accipit librum exorcismorum: cuius officium est exorcismos memoriae commendare, & manus super catechuminos & energu minos ponere. Lectori imprimitur character & po testas lectoratus cum datur ei liber prophetiarum: quia eius officium est prophetias legere: & catechuminos prima rudimenta fidei docere. Acolyto datur potestas in datione vrceoli & candelabri: sed praecipue vrceoli: quia eius officium est praeparare vinum & aquam ad celebrandum. Subdiacono in porrectio ne calicis vacui & patenae. quia principalis actus eius est vasa dominici corporis & oblationes dia cono offerre. & legere epistolam est actus secundarius: non principalis. Diacono imprimitur in datio ne libri euangeliorum. tunc enim datur ei potestas publice euangelium cantandi in ecclesia. in quo in cluditur alius actus: scilicet dispensatio sacramenti eucharistiae, & potestas portandi corpus domini in patena. In sacerdotio autem sunt duae formae & duplicia materialia & sensibilia signa. Primo confertur ordinando panis, calix, & hostia: & forma respondens est. accipe potestatem celebrandi. Secundo imponitur manus episcopi super ordinam dum cum hac forma: accipe spiritum sanctum, ad imitationem Christi: qui in vltima coena apostolis dedit potestatem super suum corpus verum: deinde post resurrectionem super corpus suum my sticum. Sed opinione mea impositio manus nor est de essentia istius sacramenti ad hoc vt conferatur: quia sine tali impositione quis ordinatur sacer dos. vt de sacra, non iteran. ca. Presbyter. vbi Gre gorius nonus episcopo London. scribit. Presbyter & diaconus cum ordinantur: manus impositio nem tactu corporali / ritu ab apostolis introducto recipiunt, quod si omissum fuerit: non est aliquatenus iterandum: sed statuto tempore ad huiusmodi ordines conferendos caute supplendum: quod per erro rem extitit praetermissum. Quia si aliquid est prae termissum quod est de ordinis substantia: totum est iterandum. Et ita etiam ob viam tutiorem semper obserua quando dubium vel iudicium est probabile quod aliquid omittitur quod est de substantia ordinis: quia si non sit de ordinis substantia sed de bene esse, in alia ordinatione est supplendum: & ab eodem qui prius ordinauit si haberi potest. Illud autem quod est de substantia ordinis non potest diui di. vt diximus in baptismo: & hic pro repetito habemus. Nec ante illud supplementum potest homo exequi illa quae sunt illius ordinis de iure. Ad hoc est argumentum. lii. dist. cap. Sollicitudo. Etiam illa verba. accipe spiritum sanctum, non sunt praecisa forma in acceptione potestatis super corpus Christi mysticum. ad hoc est argumentum. nam aliqua astoralia hoc non habent: nec est probabile quod deficerent in aliquo tam necessario ad sacramentum: sufficit ergo quod sint similia vel requisita: sicut in vno sacramento forma est magis praecisa & restricta quam in alio: vt in baptismo & matrimonio videre est Ordo episcopalis confertur in impositione manuum episcoporum si plures de essentia requirantur, super caput ordinandi.

⁋ His paucis notatiunculis praeliba tis affirmatiue ad quaestionem respondeo: quod ordo est sacramentum nouae legis. Nam cum reliquis sacramentis nouae legis enueratur. & patet per ordinis definitionem, quae est haec. Ordo est sacramentum quo traditur potestas specialis & spiritualis super cor pus Christi verum vel mysticum. Sacerdos enim Mosaicus non poterat absoluere nec aperite regnum caelorum vel claudere: nec aliquid facere super cor pus Christi verum: sicut sacerdos euangelicus: sed mundare poterat ab aliquibus irregularitatibus illius legis. & erat mediator inter deum & populum: & sacerdos vocabatur. sicut enim lex illa non erat ita perfecta vt ista: ita nec sacerdos illius legis erat fectus vt sacerdos istius.

⁋ Ex quo patet quod in cuiuslibet ordinis collatione si non fuerit obex confertur gratia virtute operis operati. hoc enim est de ratione sacramenti in communi. Secundo sequitur quod plures gratiae virtute operis operati conferuni viro in die cum minoribus ordinibus quam cum maiori bus. ratio est: quia plures suscipit ordines in die. forte etiam cum perfectiore ordine confertur semper maior gratia. Fodem modo de characteribus. nam in quo libet ordine character imprimitur indelebilis. Irca hanc quaestionem pro eius intelligentia, aliquas dubitatiunculas moQuebo: quarum prima est: An terminus prdo sit genus ad omnes alios terminos ordines importantes. Secunda dubitatio. si nouem sint ordines vel septem aliorum more: plura erunt sacramenta quam septem: contra communem determinationenTertio dubitatur, quis possit ordinari. Quarto. quis possit ordinare. Quinto. in qua aetate conferri pos sint ordines.

⁋ Ad primam respondetur affirmatiue: licet aliquis ordo aliis praesit, quemadmodum iste terminus animal omnia animalia vera significat: licet aliqua aliis in nobilitate praestent. Et ex isto patet quod hic terminus ordo est genus subalternum ad a. significans sacerdotium: ad b. significans episcopatum: & sic de aliis ordinibus. ad c. significans primam tonsuram: quae est tam verus ordo quam sacerdotium, quemadmodum canis est aeque verum animal ac homo.

⁋ Ad secundam dicitur quod mille sunt sacramenta: immo mille sunt sacrameta ordinissed quia omnia illa sub hoc vocabulo (ordo) includuntur: omnia sub vno sacramento appellantur. sicut omnes termini generici sub genere: omes termini specifici sub specie includuntur. cauillatio autem quae apud iuuenes in logica pertractari solet de hac tamtenum quinque sunt praedicabilia, similiter potest hic fieri.

⁋ Ad tertia dubitationem dicitur quod aliquae sunt personae non ordinabiles: vtpote foeminae: & non baptizati. sed non confirmati possunt ordinati. & istud est ex institutione diuina: adaeo vt si quis episcopus aliquem istorum ordinare tentauerit, nihil faciat. Ad hoc est argumentum quod christifera virgo non habebat aliquem ordinem: quia illud est muliebri sexui indecorum. Propterea recte dicit Apostolus primae ad Timoth. ii. Docere autenenulieri non permitto neque dominari in virum. Nee tonsurari potest. xxxiii. qui. v. Haec imago. Herodotus item postquam de Nilo flumine: & aegyptiorum moribus graphice scripsit: subiungit. Nullae foeminae sunt sacerdotes deorum vel dearum. Poeta tamen sexto Aeneidos vocat Cumanam Sibyllam sacerdotem: intellige prophetissam vel deuotam: sicut praefectae vestalibus & deuotae mulieres, sacerdotisiae dicuntur. De hermaphroditis non loquor. licet plus de sexu masculino participent: ad ordines non sunt admittendi licet de facto eos suscipiant. Sed est difficultas bona supposito illo quod recitat Plinius, de quo distinctione. xliii. loquimur: scilicet quod homo de sexu in sexum mutatur. tunc licet concedantur istae propositiones de extrinseco tempore, mulier erit sa- cerdos euangelicus: mulier fuit sacerdos: ista tamen non est concedenda, mulier est sacerdos, quemadmodum album erit nigrum: & tamen nunquam verum est dicere / album est nigrum. vir enim & mulier sunt termini connotatiui de praedicamento qualitatis. Sed tunc est difficultas, si de sexu virili in foemineum fiat mu tatio., consequenter concedendum est si id de sacer dote fiat: quod sacerdos erit mulier: & verum erit di cere de praesenti: haec mulier habet characterem sacerdotalem: & tamen non est sacerdos. alioquin casu admisso dabitur mulier sacerdos. Ex isto patet quod quil bet masculus baptizatus est cuiuscumque ordinis susceptiuus in potentia propinqua.

⁋ Ad quartam dubitationem dicitur quod quilibet episcopus potest quoscum quod ordines cuicumque susceptiuo comunicare: siue re nunciauerit episcopatui: siue non. vt patet de episcopo qui renunciauit episcopa. cap. i. Similiter degradatus & haereticus si rite fuerit in episcopum ordi natus. Et hic loquor de facto: non autem de iure. episcopi enim peccant conferentes ordines his quibus conferre non possunt de iure. & suscipientes ab eis ordines, ordinum exequutionem non suscipiunt. Episcopus autem quilibet dat omnes ordines cui libet masculo baptizato: si non sit impedimentum a superiore: vt est in illegitime natis. hoc est: dat cui libet in sua dioecesi oriundo, aut qui in sua dioecesi habet domicilium vel beneficium: aut de facultate episcopi cuius est subditus ordinandus: vel capituli sede vacante: vel vicarii generalis episcopo i remotis agente: vel sui praelati / si sint religiosi exenpti. vt habetur ex cap. Nullus. de tempori. ord. lib. vi. vbi dicitur quod quicumque alienum sine licentia sui praelat scienter vel affectata ignorantia ordinauerit: per an num a collatione ordinum est suspensus. Et post quam suspensio fuerit manifesta, poterunt subditi si ne eius licentia a vicinis episcopis ordinari. vt in caFos. de tempo. ordi. li. vi. Ordinatis tamen a tali character imprimitur: nec sunt ipso iure suspensi sed suspendendi. ca. Quod transsationem. de tempo. ordi. Et si celebrent antequi suspenduntur non sunt irregulares: licet peccent celebrando antequam sui praelati talem ordinationem ratam habeant. Prima tonsuram sicut dicit loan. Andreas in ca. Cum contingat. de aeta. & qualita. potest dare quilibet ille qui habet quasi episcopalem iurisdictionem / vt dicitur in cap Abbates. de priuile. lib. vi. & si non habeat talem iurisdictionem dare non potest. Abbas autem si est praesbyter & ab episcopo benedictus: vel recusatus benedici: potest dare tres ordines minores, scilicet primam tonsuram: le ctoratum, & hostiariatum in suo monasterio suis monachis & illis qui vt efficiantur monachi illuc accei serint: & saecularibus omnibus in quos habet qua si episcopalem iurisdictionem. xxi. dist. ca. i. &. ii Et etiam in alio monasterio potest eos conferre si sit accersitus ab abbate: & illud monasterium sii exemptum. alioquin non potest. An autem abbas det alios ordines maiores: de hoc in confirmatione non nihil loquuti sumus.

⁋ Ad quintum dubium reston detur: quod prima tonsura & minores ordines non pos sunt suscipi ante septimum annum. lxxvii. distin. In singulis. & conferens alicui nisi religionem as sumpserit / suspensus est ipso facto per annum a collatione eiusdem ordinis. de tempori. ordi. capi Nullus. lib. vi. Acolytatus post duodecimum an num, in dicto capitu. In singulis. Subdiaconatus xviii. anno. Diaconatus vigesimo. Presbyteratus xxv. vt in cle. Generalem. de aeta. & quali. ordi. Ante dictam autem aetatem, vt notatur in dicto ca. Genea lem. ordinem accipit paruulus: sed non exequutionem. De istis autem temporibus seruandis est com stitutio positiua humana: quare facile potest in his dispensari: vbi homo est idoneus. vnus nanque est & doctior & prudentior in vigesimo anno quam alius in trigesimo. Vidi ego aliquos religiosos magnam conscientiam facientes de hoc quod susceperant ordines ante tempus statutum a pontifice: qui tamen paruam faciebant: quod viuerent in proprio, & regulam infringerent: more pharisaeorum culicem excola tium & camelum deglutientium. Quibus autem temporibus ordines sint sumendi: quaestione sequente explicabitur in dubitatione quadam.

⁋ Ecce quid est ordo, & quod nouem sunt ordines in ecelesia militante: ad similitudinem nouem ordinum angelorum in ecclesia triumphante: inter quos non est essentialis dependentia: quia licet de iure debeat esse gradatim a minore ad maiores ascensus: de facto tamen potest aliter contingere: vt scilicet quis primo sit sacer dos: deinde diaconus. & cum episcopatus sit ordo: ducitur probabile argumentum quod isti paruuli non solum vocati sunt episcopi: sed realiter episcopi: si sint ab episcopis more aliorum ordinati: licet non sint sacerdotes. sed quia communiter non sic ordinantur, & male agerent eos tales ordinantes: sunt solum episcopi vocati: lanam & lac gregis comedentes: sed non custodientes pecus. Tres ordines sacri appellantur. quia castitatem annexam habent quae homines sacros reddit. omnes tamen cum sint a Christo instituti: reuera sunt sacri. Vlterius dixim us quod nec mulier nec non baptizatus / potest ordinari in sensu composito. Praeterea si aliquid de essentialibus ad ordinem requisitis dimittatur: a capite inchoandum est, quia nihil factum est. Non opinor aliud requiri ab istis formis & signis sensibilibus applicatis, de quibus in singulis ordinibus loquu ti sumus. reliqua omnia, vt celebratio missae, ieiunium, tempus, & aetas sunt requisita propter ministrum & suscipientem. Et patet ratione. nam quemadmodum baptizans dicens Ego te baptizo in nomine patris & filii & spiritus sancti: licet nihil aliud addat: vere baptizat relictis orationibus, & aliis cerimo- niis communiter adhibitis: & sicut sacerdos dicens super panem triticeum quocumque tempore, hoc est corpus meum, intendens consecrare: vere consecrat: peccat tamen: & similiter in matrimonio & in aliis. sacramentis: sic omnino est in proposito. & sicut in aliis sacramentis forma a posteriore infinuat seu dat intelligentiam in parte quae signa fen sibilia sint requisita ad sacramentum: sic hic. vt. patet de his formis. hoc est corpus meum. quae est oratio consecratiua. ego te baptizo in nomine patris & filii & spiritus sancti. quae est oratio baptizatiua.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1