Quaestio 6
Quaestio 6
An possit esse pactio in spiritualibus
⁋ Distinctionis Vigesimae quintae Quaestio Sexta. Exto quaeritur: An possit esse pactio in spiritualibus. Respondetur per duas conclusiones: quarum prior est. Res spiritualis potest pactione duci pro re spiritualipatet de permutatione ecclesiarum: vt do tibi titulum ecclesiae meae: & accipio titulum ecclesiae tuae: ex quaestione praecedente. Secundo. duo assueti celebrare: Sortes hora octaua, & Plato decima, propter impedimentum possunt licite pacisci, quod si Plato hora octaua celebret, Sortes hora decima celebrabit. In super episcopus confert alicui ecclesiam curatam sub conditione si resignet primam: quae collatio valet. tacite enim inest quod per receptionem secunde ecclesiae curatae vacat prima. caDe multa. de praeben. immo valet collatio beneficii sub conditione quod beneficiatus deberet quot die missam de beata virgine celebrare. c. Significatum. de praeb. Praeterea religiosi patres promittunt alicui iuueni quod si bene studuerit biennio vel triennio, eum in religionem recipient. Et episcopus honeste dicit iuueni. Si bene studueris & probum te ostenderis, prouidebo tibi de beneficio. etiam licite promittit quod si vitiosam vitam in bonam mutauerit, dabit ei beneficium.
⁋ Secunda conclusio. Res remporalis ecclesiae licite applicatur adiecto onere spirituali: & contra spirituale pro temporali promittitur: quia in traditione rei suae potest qui- libet sibi legem praefigere quam vult. l. In traditionibus. citur de pac. etiam si traditio fiat ecclesiae. ad hoc est textus in cap. Verum. de condi. appo. in spon. Hoc modo multa coenobia & multae ec cle iae dotatae sunt: temporalia capientes cum onete, vt pro reliquentibus & eorum posteris religiosi vel sacerdotes praesentes & successuri orarent. Sicut enim aurum res profana ecclesiae traditur: vt fiat calix vt deseruiat in diuino officio: sic est de pecunia relicta pro anniuersariis: & in multis aliis si milibus. Rursus videmus probos curatos habentes rationabilem causam per quam abesse coguntur ab ecclesia / substituentes bonos vicarios: conuenientes cum eis in certa quota pro seruitio quod impendunt. Praeterea presbyter potest pro sex paruis albis celebrare, ex quaest. secunda huius dist. ergo llud potest deduci in conditionem. Sed dicis & bene, consequentia est nulla. quia collator beneficit potest capere palafredum post collationem beneficii gratis. & tamen non potest hoc in conditionem deduci. Propterea aliter arguitur. Omne illud quod est licitum sine conditione / nec illicitum & diffor me ex parte conditionis prouenit, potest in conditione poni: sed sic est in proposito. vt patet ex ab legatis ad primam conclusionem. Amplius: possum licite in conditione apponere illud quod tacite inest sed me substituente alium pro me spiritualiter laborantem, tacite inest quod detur ei sustentatio in par te vel in toto: vt patet primae ad Corinth. ix. ergo possum sic pacisci: si celebres pro me, quandocum quod eris dispositus: dabo tibi victum & vestitum. Item ex concilio Agathensi sic scribitur, prout habetur in cap. Clerici. i. qui. ii. Clerici omnes qui ecclesiae fideliter vigilanterque deseruiunt stipendia sanctis laboribus debita secundum seruitii sui meritum per ordinationem canonum a sacerdotibus consequantur. Et cum licitum sit capere stipendium pro sanctis laboribus: nec videatur aliqua deformitas inuolui in pactione, illud est licitum
⁋ Contra insta arguitur: & potissimum contra secundam conclusionem. est simonia quod rei profanae onus spirituale annectitur. Respondetur negando quod sit simonia, vt patet ex dictis quaest. secunda. Vnde glossa in. c. Significatum. de praeben. dat cautelam ad simoniam euitandam: quae est haec. vt onera diuinorum celebandorum apponantur rei: & postmodum res tradantur simplici ter: tunc transibit res cum illis oneribus. Et dicit Innocentius. Onus temporale potest apponi: non autem spirituale / excepta redemptione captiuorum x. q. ii. S. Hoc ius. xii. q. ii. Aurum. Innocentium Panor. insequitur. Hoc non valet. Si enim illa pia causa annecti potest, captiuos redimere: a fortio re apponi potest redimere animas a purgatorio & ad gloriam dei. Illa autem auctoritas est Ambrosii in libro de officiis dicentis. Aurum ecclesia habet non vt seruet: sed vt eroget & subueniat in necessitatibus. Quid est opus custodire quod nihil adiuuat? An ignoramus quantum auri atque argenti de templo domini Assyrii sustulerunt? Nonne melius conflat sacerdos pro alimonia pauperum si aliqua subsidia desunt quam si sacrilegus contaminat & asportat hostis: & quae sequuntur. Vbi beatus Ambrosius non solum dicit opes ecclesiae pro redemptione captiuorum esse dandas: sed etiam pro pauperum alimonia & sepultura: concludens in his tribus generibus vasa ecclesiae etiam initiata, licere confringere, conflare, & vendere. & non solum intelligit de istis sed de omnibus similibus piis caunsis: contra ecclesiae praelatos neotericos, & contra aliquos suae tempestatis. modo sicut dicebam / plus est animam liberare a purgatorio quam corpus a capti uitate. Numquid praebendae annectitur onus docendis Textus ad hoc est expssus in. c. penul. de magisti. Nec etiam opus est cautela glossae. Non video quin in datione rei temporalis & prophane possit conditio spiritualis & ptia apponi. Et ad simoniam non refert, siue ante, siue tempore dationis onus spirituale annectatur. Et idem patet de dissensione inter quendam nostratem abbatem de Melros, & quendam nobilem de Foresta, nomine Alanum. vbi pontifex respexit intentionem patris istius Alani de conditione apposita.
⁋ Contra ista rursus arguitur. ex coclusionibus & earum probationibus sequitur quod aliquis posset dare bona ecclesiae adiecta conditione, quod si ecclesia non faciat sicut promittit, poterit illa bona reuocare: vel haeredes etiam propria auctoritate vel successorum. hoc est inconveniens. igitur. Et quod sequatur patet ex probationibus ad primam conclusionem.
⁋ Respondetur. Donator potest multifa tiam aliquid dare ecclesiae. Vno modo sic, do hoc ecclesiae. licet intendat quod minister bene viuat & superflua in pios vsus elargiatur. Secundo modo sic. do talem possessionem ecclesiae vt quotannis tali die celebretur anniuersarium: addens, si non seruetur llud: ego & haeredes mei reuocare possumus. Tertio sic: reuocare possumus sine auctoritate superioris, immo propria auctoritate. Primo modo do natio valet, nec reuocari potest modo non seruato. hoc modo dotatae sunt ecclesiae in beneficiis. nam dotantes ecclesiam dederunt fructus Christo & ministris eius expendendos. In secundo modo res reuocari possunt si non adimpleatur conditio. Ad hoc est textus expressus in. c. Verum. de conditio. appo. in despon. vel in aliis contrac. vbi Romanus pontifex dicit. Verum cum alicui ecclesiae pos fessio qualibet interposita conditione donatur: a donatore donum postea reuocari non potest: nisi forte tali sit conditione collatum quod ea cessante de beat reuocari. Et hoc modo concessa sunt stipendia pro anniuersariis celebrandis: quia ita a communi hominum consuetudinem iudicatur, nisi fuerit rationabile impedimentum. Vnde Augustinus ad Casu lanum inquit. De quibus nil certi statuit diuina scriptura: mos populi dei & instituta maiorum pro lege sunt tenenda. Si dicas. quae semel dicata sunt ecclesiis, non debent in vsus prophanos reuocari. hoc est verum, si categorice collata sint. Circa tertium menbrum est dubium. Sed teneo partem illam quod non potest reuocare propria auctoritate, sed auctoritate iu dicis: alioquin esset sacrilegium. c. Quicumque militum. &. c. Nulli. xii. q. ii. Et hoc est propter multos malos qui nimis terrenis bonis afficiuntur: qui fingerent de non causa causam. Si petas. quomodo istud capitulum potest obligare successores ad celebrandum anniuersarium? Respondetur. res transit cum onere. & peneficium datur propter officium. c. finali. de rescrip. lib. vi. sic ob stipendium, quod est beneficium pro hoc anniuersario officio. Qui enim capit emolumentum pariter debet subire onus.
⁋ Concludendo dico: quod spiritualia cum spiritualibus permutanda sunt: & conditio spiritualis rei prophanae addi potest dummodo ipsa sit rationabilis: cuius ratio a iure scripto colligitur, & ex consequentibus ex eo, vel in lumine naturali a iudicio prudentum. Aliquae autem conditiones essent inhonestae & contra rationem. vtpote si beneficium semper detur vni cognatorum cum collator teneatur magis idoneo conferre. ldem autem est in effectu, addere conditionem rei de anniuersario quotannis celebrando: & postea illan rem cum onere ecclesiae dare, & annectere conditionem tempore donationis. Quod probatur. vel conditio erat licita a principio: vel illicita. Non secundum, vt notum est secundum eos. Si primum: potest addi in transsatione rei sicut ante translationem. Nec est opus dicere. nos relinquimus vobis tot redditus quotannis ex talibus agris colligendos: & rogamus vos amore dei vt quotannis pro nobis celebretis anniuersarium officium tali die. Dixi non opus esse. nam mos ille dicendi est bonus: & a consuetudine hominum posset fieri obligatio. sed volo dicere quod conditio potest apponi & satis distincte: vel institui missa in honorem corporis Christi: vel vt cantetur Salue regina, quolibet die sabbatino ante nostram dominam, apponendo conditionem: si non adimpleant officium, non recipient redditus. Illic enim datur eis calcar bene faciendi quatenus imploretur auxilium christiferae virginis: sicut pueri ad studium vel ad sanctos mores alliciuntur munusculis. Non secus institutae sunt distributiones nocturnae & diurme in ecclesia. Quare de iis mirandum est qui hoc in dubium vertunt: & etiam de aliis: quo modo varias ( vt dicunt) cautelas excogitarunt pro euitanda simonia: cum sit eadem sententia: vt cognoscitur ab hominum consuetudine: & hoc in foro contradictorio declaratetur. Si autem haeredes defuncti redditus recuperare vellent: vel si ecclesia officium inium ctum perficere nollet: semper homines intelligunt quod illud spirituale officium non datur pro illis temporalibus bonis vltimate & pro praecio adaequato. Nec damnandi sunt simplices quocumque modo loqundi vtantur: suam fidem & modum assentiendi conformantes formaliter vel virtualiter ecclesiae. Si enim fieret eis obiectio quod male iudicarent illic esse emptionem vel huiusmodi dicerent se putare habere melius, scilicet spirituale pro temporali: & ad gloriam dei & ad salutem animarum sua tum & parentum, haec factitare: & sibi ostendi cuperent qualiter loqui in hac parte oporteat. Immo aliqui fundant obitus plurimos, assignantes redditus fratribus minoribus peccantibus illos redditus assu mendo, cum sit contra eorum professionem. absit autem quod pie redditus fundantes peccarent nisi super hoc essent edocti: quemadmodum vulgus dans eis pecuniam non peccat: quia non cognoscit eorum regulam nec scire te netur. Secus est de docto qui peccat, quia peccato recipientum cooperatur scienter vel ignoranter vincibiliter, quod enim vni est ignorantia vincibilis: alteri est inuincibilis.
On this page