Quaestio 7
Quaestio 7
Quae sit poena simoniacorum
⁋ Distinctionis Vigesimae quintae Quaestio Septima. Eptimo & vltimo circa hanc materiam quaerituri quae sit poena simoniacorum Respodetur. licet multiplices sint eorum poenae: tamen de grauioribus solum loquarVna poena est quod simoniaci in ordine vel beneficio sunt excommunicati: nec ius acquirunt in beneficio. Hoc quaestione quinta in probatione conclusionis diximus. Et Martinus Quintus in alia extrauagante facta anno secundo sui pontificatus Mantuae, quae incipit Damnabilem. confirmat omnes excommunicationes, suspensiones, priuationes, & interdicta, & alias censuras a sum mis pontificibus latas contra simoniacos: quas vult incurrere ipso facto omnem simoniacum occultum vel manifestum, vbicumque simoniam commiserit: cuius cumque status: etiam si episcopatus aut cardinalatus, vel quauis alia ecclesiastica vel temporali praefulgeat dignitate: dictarum excommunicationum, suspensionum & poenarum absolutionem sibi reseruans nisi in mortis articulo, nec vult quod virtute concessionis indulti aut cuiuscumque facultatis absoluendi concessae vel concedendae a sede apostolica possint absolui: nisi specialiter de peccato simoniae auctoritatem absol- uendi contineant. Hoc idem voluit Eugenius Quaitus in extrauagante quae incipit. Cum detestabile. & Paulus Secundus in processu quem in die louis sancta fecit. & Sixtus Quartus.
⁋ Secunda poena est quo ad restitutione, quae est onerosior in foro animae. Dicitur quod ab omnibus poenis a canone latis, suspensione, irregularitate, infamia, excommunicatione, pontifex dispensare potest. Et haec sit vna propositio siue conclusio, cuius ratio est: quia non est aliquod statutum pure papale quod possit eu obliga re. sicut enim par in parem non habet auctoritatem: ita nec idem in seipsum.
⁋ Secunda conclusio. Non potest dispensare quin simonia contra ius diuinum, sit peccatum. probatur: quia inferior non potest legem superioris reuocare.
⁋ Tertia propositio. potest tamen face re quod actus qui esset simoniacus propter suam prohibitionem in inferiori: sit non simoniacus. hoc sequitur ex probatione primae propositionis. Non tamen potest facere quod illud quod in tali actu fuit peccatum, non fuisset peccatum: quia de praeterito non potest facere non praeteritum: immo nec deus. vi. Ethicorum.
⁋ Quarta propositio. potest dispensare cum simoniaco pa ctionali quacumque pecunia data, quod licite teneat beneficium. probatur. potest dare ei nouam collationem illius beneficii: nec ius naturae vel diuinum repugnat quin is sit illius beneficii capax: ergo potest ei illud conferre. Satis enim purgatur vitium quando res peruenit ad dominum. ftu. de vsucap. l. Si fur. &.c. Quod quidam. S. Si forte. i. qui. i. vt si ego habeam equum tuum furto sublatum: equo manente penes me, potes in me transferre dominium equi, & manebit meusModo pontifex potest conferre beneficium & praeuenire communes collatores. & hoc rationabile est in proposito: quia alioquin homines contra conscientias non resignarent haec beneficia: quamquam potest esse aliqualis occasio emendi beneficia. Sed de munere ab obsequio quando nulla est pactio: si homo sit idoneus quocumque fine inseruiat: non credo quod teneatur beneficium restituere. Fodem modo si prece vel consanguinitate beneficium acquisiuit, dummodo sit indoneus, sufficit poenitere de peccato, siue erat intentio principalis, per obsequium vel preces obtinere beneficium, siue non. lstud potest ostendi per capitulum vltimum de simonia.
⁋ Sed de simonia mentali inter doctores est difficultas non modica propter. c. fi. huius rubricae: vtrum homo beneficium acquisitum per simo niam mentalem si secum non dispensetur a Romano pontifice, teneatur resignare. Pro cuius intelligentia considerato. Quaedam est simonia mentalis sine operequaedam mentalis cum opere subsecuto sine pactione. & quaedam cum opere subsecuto pactionalis. & intelligo de pactione in munere in re vel in spe. Pono exempla. vnum, do collatori a. summam pecuniae vt habeam pactione beneficium in te: & ipse sic accipit. De ista pactionali non reuocatur in dubium quin homo teneatur beneficium resignare, nec pot ali ter poenitet. vt in. c. Inquisitionis. de accu. & poenae excomunicationis permissae sunt contra hos lataede mentali autem sine opere non esse restitutionem faciendacertum est: quia illic nihil datur: vt in vno corollario primae quaestionis diximus. De secundo membro: vt quando do praelato pecuniam vt beneficium habeam tempore vacationis eius vel ante: & ipse scit me hac intentione dare, & illa intentione suscipit, nihil mihi loquens: variae sunt positiones. Ioannes Andreasdicit quod sola intentio nuqui inducit nisi simoniam mentalem. hoc approbat Panor. in. c. Tua nos. Contra hoc arguitur. beneficium in hoc casu acquirens tenetur ipsum restituere: nec titulum. in beneficium acquirit: vt patet per allegata. alioquin esset simoniae palliatio: & tacite sine pactione formali homines emerent beneficia. Et pontifices volentes simoniacam labem est me dio tollere, contra istam potissimum sicut contra vulpeculam loquuntur. Praeterea si quis nomine Petrupo Petro ignorante, & etiam episcopo: apud collateralem episcopi simoniam commisit: Petrus tenetur beneficium resignare. i. qui. i. Praesentium. ergo a fortiori in casu nostro. Et patet invsura. Dicis. pecunia foenebris est accipientis ad vsuram: qua pecuniam pontifex remittere non potest. restitutio vero simoniaca est facienda ecclesiae quam remittere potest ecclesia si vult. Obii cio. vna ecclesia non potest remittere pecuniam alterius ecclesiae. Non valet dictum Hostiensis dicentis vsuram iure diuino prohibitam: Simoniam vero in beneficio, de iure solum humano. Hoc enim est contra praedicta in quaest. secunda huius distinct. Ioannes Andreas dat aliquas friuolas rationes, dicens. Magis quis obligatur ad mutuum quam ad beneficium. in simonia mens vtriusque potest esse lacerata: ideo melior est conditio possidentis. in mutuo solum deprauatur mens mutuantis. Primum est falsum. aliquis enim obligatur alteri dare beneficium: mutuo vero non, extra necessitarencontingit etiam quod in simonia vnius solum mens lace retur: & in vsura aliqua / vtriusque. Panor. tamen in cafi. discedit ab opinione priori in ca. Tua nos. Magis explanando membrum de quo est quaestio: sit hoc exemplum. Petrus dat trecentos ducatos praelato tempore praebendae vacantis, & nihil dicit: episcopus hos trecentos capit: & ratione eorum sine pactione dat praebendam. hic est vera simonia, & tenetur restituere, vt opinor, pecuniam episcopus: nec Petrus acquirit ius in beneficio. Et est simile, si ego deponerem mille quod episcopus non dabit fratri meo beneficium vacans, credens quod hac via auarus episcopus fratri meo dabit beneficium: & reuera ita facit: tunc dico quod episcopus tenetur hanc pecuniam restituere: nec frater acquirit ius in beneficio. & ita vtrobique quando effectus simoniae mentalis est causa mo- tiua habendi beneficii. Alia enim est simonia mentalis, quae non est causa habendi beneficii. & tale beneficium vel pecuniam acquisitam non oportet restituere. vt si idoneus aliquis det episcopo gradarium nac intentione vt sibi praebendam det: nihil super hoc episcopo significans: iam iste est simoniacus. post annum vel duos episcopus memor & muneris accaepti & idoneitatis, dat ei beneficium quia idoneus est: fortasse equus quo inuehitur est causa memoriae: nec episcopus tenetur restituere gradarium: nec clericus praebendam: & tamen praecessit simonia mentalis & hoc quadrat cum litera quam posui: quae congruit proposito.
⁋ Teneo igitur idem esse in vsura & simonia. Et proportionabiliter hic dicendum est ad dicta de vsura in simili. Et ad caput fi. huius rubricae: dico quod illic est sermo de monacho. Ordinatum siquidem erat in concilio quod religiosi recepti precio vna cu recipientibus de monasterio expellerentur & in arctioribus monasteriis ad peragendam poenitentiam detruderentur. Sed recepti ante illud concilium ponebantur sicut recepti in aliis locis eiusdem. ordinis: vt dicitur in. c. Quoniam. consultus est pontifex: an illud statutum monachorum ad abbates extem datur: & ad resignationes temporalium & spiritualium. Respondit. Romanus pontifex dicens. Consultationi tuae breuiter respondentes dicimus mandatum apostolicum aetiam ad abbates extendi: & ad resignationes spiritualium & temporalium: quae nullo pacto sed affectu anim i praecedente vtrinque taliter acquirum tur: in quo casu delinquentibus sufficit per sola poe nitentiam suo satisfacere creatoriteos pro simonia huiusmodi non teneri. Dico quod pontifex loquitur solum quo ad istos monachos: vt maneant monachi & in coenobio. Etiam potest pontifex pecuniam taliter acquisitam applicare cui velit in pios vsus: quemadmodum faciebat applicando huic monasterio de quo est mentio, necloquitur de alia simonia indifferenter.
⁋ Aliter tamen & forte apparentius respondebo. quia nec glo. ordinaria, nec alii quos super hoc legi, literam ad intentionem meam explicant: eam ordi nabo. & hoc sic. Quando affectio animi emendi beneficii praecessit: vt in Petro idoneo dante gradarium episcopo hoc in anno: episcopus illius intentionis ignarus dat Petro beneficium anno sequante / ob eius magnam idoneitatem: vterque tenebit acceptum licite: vt diximus. Petrus etiam poterat mutare propositum simoniacum quod praecesserat volendo episcopo pure dare, non respiciendo ad praebendam: & iam nulla pactio praecessit formaliter vel aequiualenter: quare non est opus restitutione. Secus est, dicit pontifex, si pactum praecesserit, pactum inquam expressumi vel effectualiter hoc est virtualiter, implicite vel aequiualenter. tunc autem est pactum aequiualenter quando factum & modus faciendi aequiualent pactioni verbali. quis enim est qui deberet negare illic esse restitutionem magis quam in verbis vel scripto? Totus textus integre hoc modo seruatur vt idem sit de vsura & simonia. Ioannes Andreas, Panor. & alii capiendo vt ceperunt, num quam poterant ad portum vllum deuenire: sed putantes portum attin gere agitati sunt a contrario vento in altum pelagus. Et quia hac praxi vtor quando est apparentia magna: non credam glossis: sed verba textus pondero. taque ad textu rediens: opinione mea inueni quod pontifex solum loquitur de simonia mentali in qua non proceditur ad effectum: pro qua sufficit poenitentia vt in secundo corollario primae quaestionis huius dist. dixi. & tunc intellige ( vtrinque taliter acquiruntur). i. quae homo habere vellet simoniace. Glo. tamen in verbo (affectu animi) dicit quod sola voluntas siue affectus animi non facit alique simoniacum: licet aliter peccet. Et in. c. Consulere. dicit sic. Sed hoc non credo quod sola voluntas facit hominem simoniacum dummodo contenta sit suis terminis. vt in. c. vltimo. licet alias peccet: sed hic non fuit contenta suis finipus: immo processum fuit ad actum. Vult ergo di cere quod in. c. fi. nullo modo processum est ad actum & nullo modo sit simonia, sed peccatum. At hoc est falsum. nam si est peccatum vt bene concedit, addo, non spectat ad aliud genus peccati quam ad simoniam: ergo est simonia. & patet solutio ex secundo corollario quaestionis primae. & secundum hoc nulla est difficultas. Ic dubitatur cui facienda sit restitutio pecuniae simoniace acceptae. i Distinguitur. vel pecunia data est in odium eligendi: & sic non est restituenda illi qui dedit: sed ei in cuius odium data fuit. ariliter. de calumntatori bus. l. iii. S. vltimo. vbi datur repetitio pecuniae datae vt calumnia fiat non danti: sed ei contra quem ca luniam procurare volebat. Quemadmodum si pecunia detur pro aliquo eligendo in eius odium: non tenetur electus resignare beneficium vel ordinem. vt patet in. c. Nobis. de simonia. quia fictione iuris praesumitur quod alter esset eligendus & idoneus: sed alius in eius iacturam dedit pecuniam quatenus in electio ne poneret maculam. Vel pecunia data est in fauorem eius qui spirituale adipiscitur. Vel data est pecunia vi vexationis iniustae redimendae: quia alia via ius sibi acquisitum obtinere non poterat sine grauio re dispendio: & tunc est restituenda danti. Alter enim turpiter accepit: & propterea dans potest contradicere itur. de condi. ob tur. causam per totum. Vel data est pecunia in casu in quo dare non licet. Panor. post dominum Anto. & Hostiensem dicit. Vel dedit pecuniam saeculari vel regulari. Primo modo si ille qui dedit non habet vnde viuat: ei restituetur. ar. c. Veniens. Si habeat vnde viuat: ecclesiae applicabitur in cuius ignominiam pecunia applicabatur. De regulari pro- portionabiliter dicatur. Non potest hic magna ratio restitutionis haberi. In multis consulerem dare pauperibus: vel in quoscunque pios vsus. & hoc sufficit. An Giezi restituerit acquisitum a Naaman Syro nec ne: non refert. est enim quaestio facti.
⁋ Hactenus de simonia quae se in varias effigies instar Si monis Magi transtigurat: quia casus cum vna circumstantia est simonia infectus qui illa circumstantia exutus est candidus. De poenis simoniae tam in se quam quo ad restitutionem & a iure diuino & a canone inflictis. Et quid de simonia mentali dicendum sit: & quod non semper pari passu est restitutio facienda in vsura & simonia. in vsura enim lucrum vltra sortem vi mu tui acceptum, semper illi restituetur qui mutuo accepit quod non oportet semper in simonia. Amplius dictum est quod religiosus simoniace religionem ingrediens manet religiosus: nec potest exire, licet sit puniendus:. sicut ordines accipiens simoniace: reuera ordines accipit & sacramenta: sed non ordinum exequutionem. Ex quo patet quod multum distant: beneficium simonia ce & pactionaliter habere: & monachatum vel sacra mentum. Spirituale extendendo ipsum ad spirituali annexum, est illud quod ordinatur ad opus: quod miraculo se & supenaturaliter speratur a spiritu sancto: vt praedicere futura contingentia: curare infirmos miraculose: sacramenta, donum linguatum, mancipari cultui diuino, siue per religionis ingressum, siue per ius ad beneficium gratia illius mancipationis accipiendum: sepultura, & similia. Et haec de simonia a qua nos immunes seruet qui ob eam Simonem Magum iuste punit: sicut Simonem Petrum pro illius euitatione praemiat.
On this page