Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

⁋ Distinctionis Vigesimae quintae Quaestio Quinta. Vinto quaeritur: An simoniace promotus cum munere a manu iustum titulum in beneficio acquirat. Respondetur negatiue. vt patet per extra uagantem Martini quinti in concilio Constantiensi con ditam: quae incipit Multae. in qua sic dicit. Sacro apu probante concilio declaramus quod ordinati simo niace ab executione suorum ordinum sunt ipso iure suspensi. Electiones autem & postulationes, confirmationes: & quauis prouisiones simoniacae ecclesiarum monasteriorum, dignitatum, personatuum, officiorum & beneficiorum quorumcumque deinceps factae, nullae sint ipso iure: nullumque per illas ius cuiquam acquiratur. Nec promoti, confirmati, aut prouisi faciant fructus suos: sed ad illorum restitutionem tanquam iniuste ablatorum teneantur. Statuentes insuper quod dantes & recipientes ipso facto sententiam ex communicationis incurrant: etiam si pontificali aut cardinalatus praefulgeant honore. Reuera tamen ordines quis simoniace promotus acquirit sed non ordinum executionem. hoc est non potest exercere illa quae ordinis sunt sub poena moi talis peccati.

⁋ Contra hanc conclusionem arguitur sic. Stat Romanum pontificem simoniace a cardinalibus eligi: & tamen verum ius acquirit in pontificatu maximo: ergo conclusio falsa. nihil scrupuli videtur nisi in minore: quae probatur: quia dato opposito crebro incertum & dubium esset de capite ecclesiae: quod est inconueniens.

⁋ Respondetur concedendo vtramque praemissarum: nam ipse solus excipitur. Et patet istud de elect. in cap. Licet. vbi sic scribit Alexander Tertius. Licet de vitanda discordia in electione Romani pontificis manifesta satis a prae, no. constituta manauerint: quia tamen saepe post illa per improbae ambitionis au daciam, grauem passa est ecclesia scissuram: nos etiam ad malum hoc vitandum, de consilio fratrum nostrorum & sacri approbatione concili aliquid decreuimus adiungendum. Statuimus ergo vt si forte inimico homine superseminante zizaniam, inter cardinales de substituendo summo pontifice non poterit esse plena concordia: & duabus partibus concordantibus, pars tertia com cordare noluerit: aut sibi alium praesumpserit non minare: ille absque vlla exceptione ab vniuersal ecclesia Romanus pontifex habeatur, qui a duabus partibus electus fuerit & receptus. Ecce hit dicitur (absque vlla exceptione) hoc est iuris positiui humani. glos. tamen haeresim excipit. Sed di co illam exceptionem nullam. Nam propter haeresim papa non cadit a dignitate papali: nec eum repugnat eligi: alioquin foret incertitudo in pontificatum. Propterea licet esset coniugatus vel homicida, post duarum tertiarum electionem erit pontifex. & Panor. in cap. praefato infert quod laicus a duabus partibus electus erit pontifex. probatio eius est de Petro qui erat primus papa & laicus. sed probatio est nulla. Licet enim Christus an- te passionem promiserit ei pontificatum: vt patet Matth. xvi. & transumptiue. xxiiii. qui. i. Quodcunquod tamen non erat maximus pontifex viuente Christo. sed illa potestas fuit ei collata post resurrectio nem. vt in distinct. praecedente diximus: & tamen erat sacerdos factus in vltima coena. quare falsum assumit in probatione, conclusionem tamen puto veram. Non enim credo de iure diuino esse requisitum ad hoc vt quis dignitatem papalem habe at / quod sit clericus. Vides sicut ius habet ab aliis pontificibus separatum: ita aliam electionem. Nam alii episcopi eliguntur a maiore parte capituli: nec requiritur consensus duarum tertiarum: sed sufficit pluralitas. vt dicitur in. S. Ex hoc. in dicto ca. Licet. Alii item episcopi confirmantur & consecrantur: quod in eo non requiritur. Nec appellatur dominus electus, caeterorum more: sed Romanus pontifex. Veruntamen grauiter peccat pecuniam dans vt eligatur: & magnae ambitionis est nota: & aliis praelatis pessimum praebet exemplum. Aliquos vero de sui electione dubitantes legimus papatui renunciasse: vt Leonem quartum: & Honorium secundum. Cardinales tamen ab eo accipientes pecuniam quatenus eum eligant, tenentur illam restituere: quia generale est & de. iure naturae: quod homo non acquirit dominium pecuniae per actum quem tenetur gratis exhibere. vt si des latroni pecuniam quatenus te non occidat: vel debitori pecuniam vt tibi soluat debitum: nec sicarius: nec debitor illius pecuniae acquirit dominium: sed eam restitu ere tenetur. Et ratio est: quia tenetur ad oppositum Sic autem est in proposito. Cardinales nanque te nentur gratis eligere Romanum pontificem, si eligant: & probibentur tale munus accipere: non solum de iure positiuo humano: ergo illius pecuniae non acquirunt dominium: sed illam pecuniam restituere sunt obligati. Contra hoc dicis. mulier capit pecuniam pro sui corporis turpi locatione: & tenetur ad oppositum: nihilo tamen minus illius pecuniae acquirit dominium. Respondetur. mulier non tenetur gratis dominium sui corporis alteri communicaret quia nullo modo tenetur vsum sui corporis alteri communicare. sed licet talis vsus sit ei interdictus acceptio tamen pecuniae non est ei vetita: nec ad restitutionem tenetur. Nec ipse postquam est factus pontifex, potest eis illam pecuniam remittere: sic scilicet vt sint salui in conscientia, qualitercunque illam pecuniam expendant. Illa enim fuit pecunia ecclesiastica / vt supponitur: cuius pontifex non est dominus sed solum fidelis dispensator.

⁋ Sed contra istud arguitur per dictum Nicolai papae quod recitatur. lxxix distin. cap. Si quis pecunia. vbi sic dicitur. "Si quis pecunia vel gratia humana / aut populari seu mi litari tumultu, sine concordi & canonica electio ne & cardinalium & sequentium religiosorum clericorum fuerit apostolicae sedi inthronizatus: non apostolicus sed apostaticus habeatur: liceatque cardinalibus & aliis clericis deum timentibus / & laicis maiorem illum anathematizare: & humano auxilio a sede apostolica pellere". Respondet illic glos quod textus loquitur de eo qui per simoniam electus est ab illis qui non habebant potestatem eligendi: non a cardinalibus. Haec glo. est Aureliannensis: vt constat per verba textus allegata. Sed dico illud fu isse antiquum ius, quod reuocatur in cap. Licet, nec illud ius in concilio Constantiensi allegatum in probatione conclusionis, hanc legem reuocat: quia ista lex in cap. Licet. est rationabilis, consideratis his temporibus.

⁋ Secunndo arguitur. Si Sortes habeat verum ius ad a. beneficium: & disturbetur ab aliquo, potest redimere vexationem pecunia vt beneficium suum habeat: ergo conclusio falsa. Antecedens patet per cap. Dilectus filius. vbi praepositus rehabuit pecuniam mandato summi pontificis ab archidiacono Eboracensi non seruante promissum de cessatione a vexatione.

⁋ Respondetur. hic non committitur simonia: quia non datur temporale pro spirituali: sed datur temporale pro re aestimabili precio. Nam cessatio iniustae vexationis est res temporalis aestimabilis praetio. quare aliquis licite potest illam iniustam vexationem redimere: licet alter iniuste vexans peccet & teneatur acceptum restituere: quia redimens illam vexationem habet iustam causam redimendi, nec cooperatur peccato alterius: quia non consentit in vexationem actiuam alterius: nec placet ei receptio pecuniae quam alius accipit: sed ei placet cessatio iniustae vexationis & solutio precii eiusdem quae non est mala. vt in xv. distinct. de vsura diximus. Sed quando quis habet ius plene acquisitum tam in spiritualibus quam in temporalibus: licitum est vexationem redimere. secundum illud Apostoli ad Ephe. v. Redimentes tempus quoniam dies mali sunt. siue in possessione positus fuerit: siue non / sed sit iniuste a posfessione prohibitus: & hoc quando constat indubitanter esse ius acquisitum. per pecuniam enim non acquiro nouum ius: sed tollo impedimentum iuris mei habendi. Ostendo aliunde. possum dare pecuniam tyranno vt cessetia maiore peccato: si non possim eum a peccato remouere omnino. propterea ne me in nemore occidat: do ei pecuniam: in cuius acceptione minus peccat quaem me occidendo. Sic minus est ei peccatum capere paruam pecuniam quam beneficium continuo tenere. quod patet ex cap allegato Dilectus. in quo habetur quod datio pecuniae pro iure spirituali quaesito conseruando contra molestationem indebitam non inducit simo niam nec turpitudinem. alioquin non potuisset vexatus ibi pecuniam datam repetere: quia quando turpitudo ex vtraque parte versatur: non est locus repetitioni. i. qui. iii. Quaesitum.

⁋ Sed si Petrus sit idoneus & electus: an pecuniam dare possit confirmam ti vt se confirmet: qui indebite confirmationem negat viro idoneo electo: est maior difficultas. Ad partem affirmatiuam est color. nam cum sit idoneus & electus / ius habet confirmationem petendi: & superior tenetur electionem confirmare nisi habeat causam legitimam contra electum. vbi autem certo scit nullam esse causam non confirmam di nisi quia non datur pecunia: forte non est improbabile quod in foro animae pecuniam dare possit pro vexatione tollenda. In spiritualibus vero vt euitetur simoniaca labes: pro iure acquirendo non est licitum dare pecuniam. Illic enim non est locus redimendi vexationem iniustam. Si autem de iu re ei contradicatur: dando pecuniam notissima est simoniae labes: vt patet in cap. Matthaeus. & caOe hoc. possum tamen dare pecuniam: vt electo res non eligant in idoneum: & vt idoneum eligant. Ad hoc enim ius acquisitum habeo: & continetur in secundo membro: non tamen vt me idoneum eligant: quia non debeo me solum praesumere idoneum: nec solum Petrum. Hoc modo Iacob ius primogeniturae quod a deo sibi actualiter datum erat: a fratre non emit: sed per modum emptionis vexationem suam redemit. pinde ac si detur pecunia contradicentibus de facto, & non de iure. Sccurius tamen est abstinere, non dando pecuniam contradicentibus de facto & pro confirmatione / ob speciem mali. & vix est ius plene acquisitum in confirmatione forte etiam contradicentes de facto habent apparentiam contradicendi de iure. Fodem modo si quis fuerit iniuste excommunicatus potest dare pecuniam gratia vexationis redimendae: quia forte prohibetur ne eligat vel eligatur: vel aliam iacturam incurrit. sermo est de excommunicatione iniusta quae est nulla. Ratio est: quia talis excommunicatus habet iam ius acquisitum ad hoc. Similiter si habean paruulum morti proximum, & nullus adsit eum baptizaturus nisi sacerdos solus qui non vult baptizare sine pecunia: nec possum ei aliud suadere labo pecuniam redimendo vexationem meam iniustam. Quicquid autem ipse dicat, siue pro sustentatione, siue sacramento: mihi satis est quod illo respectu non do. Illic enim solum datur temporale pro temporali: & ius acquisitum habeo.

⁋ Tertio arguitur. Spirituali annexum potest permi:tari per pecuniam: vt videre est in permutatione duorum beneficiorum: quorum vnu est altero pinguius: refundendo pecuniam quo usque veniatur ad aequalitatem in prouentibus. patet in cap. Ad quaestiones. de rerum permu. & tamen illic est simonia ex dictis. igitur.

⁋ Respondetur. capse exponit. possessiones namque possunt inter se per-: mutari, & ecclesiae inter se: sed non debent illa inter se misceri: puta posfessio cum ecclesia: vt dicit textus. Si quis autem permutet beneficium debitis oneratum: ratione beneficii & non beneficiati debita contracta sunt. potest etiam pacisci quod permutet cum alio ea lege vt alter haec debita soluat. Ratio est: quia sine pactione alter ad hoc cogeretur: & nihil in pacto deducitur vltra illa quae tacite inerant. beneficium autem pro beneficio per se permutatur: & de per accidens transeunt illa debita.

⁋ Quarto arguitur. duo contendentes pro beneficio, possunt inter se transigere: vt quotidie videmus. nam vni pensio perpetua assignatur: alteri beneficium. Et casus est in iure expressus. in cap. Nisi. de praebem. vbi vnus habuit beneficium, & alter pensionem. xl. librarum annuatim: & ius ad beneficium vendidit precio. xl. librarum. ergo spirituali annexum pro temporali. De ratione autem transactionis est quod sit pactio non gratuita qua ali quid datur vel retinetur vt a lite recedatur. per hoc enim ab amicabili compositione proprie dicta discrimen habet.

⁋ Respondetur. quando ambo habent titulum probabilem: possunt auctoritate prudentum transigere: nec transactio & permutatio beneficiorum est simoniaca: sed ob periculum simoniae & fraudis iura haec prohibent. & propterea dicit pontifex in dicto cap. Nisi. quod ordinationem illam haberet suspectam nisi essent viri prouidi & honesti, tam qui ordinationem fecerunt quam illi circa quos est facta. Multis autem verba iuris & non sensum ponderantibus non est credendum: quod non liceat permutantibus beneficia ad se inuicem tractatum facere: sed vnus debet episcopum adire ei insinuando quod in alio loco melius proficeret: faciendo mentionem de beneficio alterius: & postea episcopus vtrumque conveniet. Hoc. n. non oportet, sed possunt mutuo colloqui super hoc & suam mentem inuicem explicare: & dicere se contentos si superiori placuerit. sed propter legem contractum irritantem, non possunt in re permutare sine facultate episcopi. Verbi causa: Si ego sum in hoc loco inuisus & minus gratus: sed possum alibi proficere subditis: & alius erit ouibus meis gratior: qua re non possem desiderare alium locum adire ?& cum non possim in hoc mortali statu more angelico loqui quare mentem meam alteri non aperiam: Vtilitas namque ecclesiarum vel ecclesiae: vel personatum aut personae profectus sine iactura ecclesiae, est sufficiens ratio permutationis. Sed si non esset lex lata quod non fias permutatio sine consensu episcopi vel episcoporum quando per mutantes sunt ex diuersis dioecesibus: duo prudem tes possent inter se permutare: nec vllo modo esset simonia. sed propter simoniae vel auaritiae pericus lum hoc prohibetur: & ita permutatio facta sine auctoritate episcopi, potest dici simonia laxato vocabulo, quia prohibita. Quod amplius est, dico. Si Sortes habeat a. beneficium simoniace, & commutet ipsum cum b. beneficio Platonis iuste: Plato post ea habet iustum titulum in a. & Sortes in b. beneficio Ratio est: quia resignarunt sua beneficia in manu superioris qui rursus seu de nouo dedit haec beneficia. & vterque est capax: nisi aliqua lex positiua humana praeiudicium Sorti inferret. nam b. beneficium non datur pro a. beneficio tamquam praecium ei respondens: ed de nouo confertur. Secus est de agris vsura emptis, & eo qui loco crementi vsurae succedit.

⁋ Ad formam igitur argumenti nego quod pensio sit quid mere temporale. nam beneficium interdum in recto pro iure fructus colligendi supponit ratione offi cii diuini, quod vulgo canonia vocatur: ad quod homo est obligatus, nonnum quam pro fructibus ipsis: & tunc est aliquid temporale. vt in ca. i. de vsuris. Sic & pensio capitur pro iure colligendi fructus ratione cultus diuini cui homo est alligatus: & est virtua liter beneficium & temporanea partitio. Et obligatur orare pro his pro quibus alter, qui est in possessione totius categorematice. Et sic vnum spirituale ius ambiguum maioris prouentus si haberet, per mutat pro alio spirituali minoris emolumenti. quamuis autem non vocetur beneficium eius, non refert: no mina enim significant ad placitum. vt quando duo litigant: & vterque habet apparentem titulum: si Sortes habeat paruum beneficium: illud Platoni concedit litiganti quatenus iuri suo cedat: & in neutra parte peccatum committitur. quare si neuter eorum habet beneficium: vnus capit nomen beneficii: & vocatur curatus, vel rector in Britannia: assignando alteri pensionem ad vitam, vel quousque ei prouideatur de pinguiore. dummodo autem fiat cosilio prudentum: hoc totum est licitum. Sed si vnus nihil iuris habeat: & hoc sciat: alter ius habens potest redimere vexationem assignando ei portionem: vel dando pecuniam vt cedat, sine peccato: quia non plus iuris acquirit qua antea habuit: nam dat pecuniam vt non vexetur: sed alter iniuste capit, & tenetur restituere. Contra. duc bus probabiliter litigantibus Sorte & Platone, in fi ne processus cognoscitur quod Plato non habet ius: sed ius sophisticu solum habuit. ergo licet Sortes possit remittere Platoni expensas factas: Plato eas capere non potest sana conscientia. Respondetur. non sequitur: quia licet minus iuris habeat, appellabit: & nunc ius vnius crescere videtur, nunc alterius & sine illo propter probabile principium huius in litigando & procedendo pro tempore, excusabitur. Ex dictis percipere potes an ius habens acquisitum ad beneficium licet molestetur: possit illud ius permutare pro alio beneficio pacisico. & palam est quod sic. Vlterius percipere potes an pro iure probabili possit beneficium minus certum accipere.

⁋ Epilogando dicimus quod Romanus pontifex verum papatum acquirit: licet simoniace & pactionaliter eligatur: quia de episcopatu non debet esse difficultas cum sit ordo: & etiam quo ad iurisdictionem in eo. Et istud est rationabile, ne sit confusio & incertitudo in capite. Signum tamen est magnae ambitionis & viri deum non timentis, sic ad papatum conscendere. Ex quo patet quod licet talis ascensus sit lege diuina & naturae vetitus: non tamen est interdictus ei papatus. Praeterea diximus quod quis potest redimere vexationem in temporalibus ta pro iure acquisito quam acquirendo In spiritualibus aut potest redimere vexationem pro iure acquisito: siue sit in possessione siue non. nihi enim iuris emit: sed suam vexationem redimit. De transactione & beneficiorum permutatione diximus: quod si fiant consilio prudentum: nec simonia committitur nec simoniae species. & quod permutaturi possunt colloqui seorsum pro beneficiorum permutatione quam do vident illud ecclesiae vel sibi spiritualiter conducere vel obesse.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5