Quaestio 2
Quaestio 2
An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
⁋ Distinctionis Vigesimaesextae Quaestio Secunda. Ecundo circa hanc distinctionem quaeritur: An matri nonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit. Pro solutione quaestionis pono conclusiones: quarum Prima est. Aliquis licite contrahit matrimonium ob mulieris pulchritudinem. Probatur. Iacob seruiuit septemnio pro Rachele mulieris pulchritudine allectus: vir exemplaris & maturus. lxxxiiii. annos iam natus: in hoc tamen non peccauit: ergo non est illicitum. hoc patet Deutero. xxi. Si videris in me dio captiuorum mulierem pulchram & adamaueris eam, voluerisque vxorem habere: introduces eam in domum tuam. Insuper si quis contrahendo matrimonium ob pulchritudinem peccaret: hoc esset referendo principaliorem finem in finem minus principalem: sed hoc non arguit peccatum: ex distinctione praecedente. igitur. Prae terea. quis licite potest contrahere matrimonium ob progeniem mulieris vt quietius viuat, & consilium & auxilium ab vxoris cognatis habeat: ergo & propter pulchritudinem.
⁋ Secunda conclusio. potest quis contrahere matrimonium cum muliere propter eius opes. alioquin turpoes mulieres & impudicae raro inueni rent viros.
⁋ Tertia conclusio. Actus quo quis vult vxorem ducere / in lumine naturali / etiam lege diuina seclusa est honestus. Probatur. obiectu scili- cet matrimonium est licitum: circumstantiae omnes licitae addi possunt. vt personae habiles ob fines bonos: ad generationem prolis religiose educandae: & ad caste simul viuendum, & ad deo seruiendum tempote non prohibito: & ita de aliis circunstantiis sufficientibus. Etiam sine matrimonio genus humanum continuari non potest. sed nullum nobis necessarium est inhonestum. Praeterea Aristoteles: patriarchae & viri caelo digni matrimonium contraxerunt. ltem matrimonium est a deo institutum: ergo actus eius circunstantiis requisitis circumamictus est licitus & honestus.
⁋ Quarta conclusio. licet ponatur mala circumstantia in actu matrimonii, adhuc manet verus actus matrimonii: vtpote Petrus vult contrahere cum Berta quatenus fratrem Bertae possit circunuenire vel occidere: vel gratia explendae libidinis. probatur. nam si malitia actus impediret essentiam matrimonii: plerumque matrimonium esset anceps. quod est inconueniens. Praeter ea emens ordines / baptismum / vel alia sacramenta si moniace / sacramenta realiter suscipit quamuis peccet. ergo eodem modo in matrimonio.
⁋ Contra primam conclusionem arguitur. Mulier pulchra est crebro causa peccati viri / eum ad peccatum alliciens: & ab aliis plerumque allicitur & interpellatur extra thorum maritalem: non autem turpis. arx autem frequenter & diu obsessa debilitatur: & tandem corruit.
⁋ Respondetur. non oportet quod pulchra mu lier virum ad peccatum alliciat: quia potest licite vti re sua. forte si foedam haberet: non esset adeo castus castitate cmmuniugali: nec domi maneret. Arx autem materialis ab ictibus crebris debilior efficitur & sensim pessum it. sed non habet verum hoc de muliere / quae potest reddi fortior in castitate coniugali post interpellationem. si vero fuerit imprudens & lubrica: argumentum habet colorem. Et propter ea respiciendo ad illa quae plurimum eueniunt / no potest dari vna regula. Interdum praestat habere minus pulchram quam pulchriorem. capiatur ergo prudens & bona / honestis parentibus progenita / & religiose educata. Vlterius dico / omnibus in argumento tactis concessis: quod praestat habere mulierem mediocris formae inter pulchritudinem & foeditatem, nec ex pugnatur conclusio in qua dicitur quod pulchritudo potest esse causa finalis secundaria matrimonii / quando cum pulchritudine est virtus.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. si vir opulentam mulierem ducat: vulgo dicimus, lste non ducit hanc mulierem: nec cum ea maritatur / sed cum opibus: ergo inter eas non manet amor couiugalis. Respondetur concedendo quod ita dicamus. & certe si mulier non fuerit bona / ob solas opes non est ducenda: alioquin vir erit tota vita in erumnoso statu, quemadmodum & vir probus ac industrius licet pauper diuiti & ignauo praestat. Propterea recte dicebat Romanus ille: cum duo generi sibi offerrentur: alter diues & imprudens: alter inops & prudens. Malo, inquit, vitum sine fortunae bonis quam bona fortunae sine viro. Sed vbi quis potest vtrumque habere: non est vituperandum: nisi is sit cui non prodest / immo obest plura habere bona fortunae: quod crebro contingere potest.
⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur. Multa mala in matrimonio contingunt: vt lites, iurgia, bella, & huiusmodi monstra. ergo actus non est honestus. Respondetur. consequentia est nulla: quia eodem modo argumentum probaret multa reipublicae necessaria / inhonesta.
⁋ Contra quartam conclusionem arguitur. Circumstantia mala cadens in ratione obiecti super actum alioquin bonum / facit ipsum malum & non bonum: ergo circumstantia mala actui matrimoniali supueniens facit ipsum non esse matrimonialem. Respondetur. consequentia est nulla. nam ad essentiam bonitatis actus moralis requiritur quod obiectum totale sit bonum: ad essentiam autem matrimonii non requiritur quod nu la circumstantia mala per onatur. Tquia in quaestione praeceldente diximus matrimonium debere essse perpetuum: gratia illius dubitatur: An n lumine naturali matrimonium debeat esse perpetuum. Respondetur per distinctionem & conclusionem. Distinctio est haec. Aliquid est de iure naturae bifariamVno modo quando est principium practicum euidens ex terminis: vel conclusio inde euidenter deducta. Alio modo quando rationes naturales sunt multo apu parentiores ad vnam partem quam ad oppositam apud sanum ingenium. Hoc supposito dicitur quod matrimonium no est de iure naturae primo modo: bene autem secundo modo. Primum patet. nam in lege Mosaiea, vt postea dicetur, libellus repudii erat permissus: ergo ipse non est contra legem naturae primo modo. Hoc amplius patebit, probado secudum membrum, scilicet quod indissolubilitas matrimonii sit de iure naturae secudo modo. Probatur sic. Aliqua sunt ani malia quae statim genita sibi prouident ab instinctu naturae, vt anates syluestres. Aliqua sunt quae maiore eget tempore postquam genita sunt: ita vt aliquibus sola mater sufficiat: nonnunquam vterque parens tanquam requisitus opem praestat: vt est in columbis, vbi tam mas quam foemina incubat. Aliqua vero sunt animalia quae multum temporis ad crementum tam in corpore quam in moribus requirunt: & opes ad hoc vt educentur: vt homines. illud autem non potest fieri in breui tempore: & vix primae prolis educatio. generant autem viri ad annum septuagesimum vsque: & mulieres pariunt vsque ad quinquagesimum. ergo magna pars etatis erit confecta antequam vltima proles erit adulta in corpore & moribus. quod vero tunc separentur / cum senio sunt confecti / qui tristitias & laetitias pariter tandiu experti sunt / est alienum. igitur. Nec valet imtare de non habentibus proles. quia vt plurimum homines generant: & leges respiciunt illa quae plurimum eueniunt. etiam ad vtilitatem communem respicere oportet / & non priuatam. ergo licet alicui esset vtilius diuortium mulieris sterilis habendo aliam foecundam: hoc est in praeiudicium communitatis: quia multi alii sollicitarent diuortium / in reipublicae pernicien Confirmatur tota haec ratio, quando vir scit se non pos se per legem latam / ab vxore separari, nec econverso / non sollicitat diuortium / nec ipsa separationem: quamuis eum poeniteat matrimonii contracti. Exemplum accipe de multis religiosis quos crebro tedet religionem assumpsisse. sed cum sciant se non pos se resilire: de necessitate virtutem faciunt & progrediuntur. Separatio autem esset vtrique parti & liberis maxime nociua. nam quilibet furto ab alio subtraheret vt aliud matrimonium post diuortium contrahere posset: & liberi in paupertate manerent: quod esset in grauem iacturam reipublicae. Praeterea vxor secretorum viri conscia lites & iurgia in politia seminaret: a quibus reipublicae conducit abstinere. In su per Virgilius primo Aeneidos in lumine natura li loquens ita ratus est, ex persona lunonis ad Aeolum vt distinctione. xxxi. postea ostendetur: ergo quilibet ratione vtens diceret vtile fore legem ferre vniuersalem: quod nemo post matrimonium initum pos sit facere diuortium: nec in casu excipere, vt de ie iunio. nam cum homines essent ad hoc propensi: post lites & sterilitatem / matrimonium nunqui haberet stabilimentum. Hoc ipsum habet naturaliter loquentium princeps septimo Politicorum: vt patebit amplius distinctione. xxviii. Sed quia aliqui iu lumine na turali incedentes diuortio vsi sunt: vt Assuerus reginam Vasthi repudians etiam consilio procerum: signum est quod non est de lege naturae primo modo: bene autem secundo modo.
⁋ Ecce quomodo clara habens naturalia diceret matrimonii separationem esse contra aequitatem naturalem in quocumque euentu nisi deo dispensante, cui homines parere habent. quia si aliquam exceptionem admitteret: confunderetur tota politia matrimonialis. Et sicut vnum paruum membrum in corpore vero patis sacturam / immo abiicitur vt bene sit toti: sic in cor pore mystico est seruandum. sed propter aliquas ape parentias in contrarium / aliqui opposito facile assentirentur. quare non est contra legem naturae primo modo dictam. Vlterius dico quod si alter coniugum iocose vel aliter dicat alteri quod in eum vel eam non consensit: alter vel altera non debet ei credere: & potest sicut an te reddere debitum vel petere. Si tamen credat: ipsa ex sua stultitia est perplexa: & reddendo peccat, suae conscientiae contraueniendo, non reddendo etiam peccat, omittendo actum ad quem tenetur. similiter de vi ro dicatur. Licet autem in legem naturae vel diuinam reuera numquam cadat perplexitas: ex stulto tamen alicuius iudicio potest cadere perplexitas: quod iudicium facile potest homo consilio prudentum amouere
On this page