Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

⁋ Distinctionis Vigesimae sextae Quaestio Tertia. TErtio circa eandem disti ctionem quaeritur: An matrimonium sit sacramentum vni uoce cum aliis sacramentis. Pro posita est haec quaestio propte Durandum in suo primo scripto quarti dicentem quod matrimonium non est sacramentum. sed in secunda editione moderatius loquutus est quod non sit sacramentum vniuoce cum aliis. Pro quae pono hanc conclusionem. Matrimonium est vniuo ce sacramentum cum aliis sex. hoc est iste terminus sacramentum / vniuoce dicitur de matrimonio, baptismo & aliis. probatur. omnia illa quae habent nomen commune & rationem substantiae eandemi sunt vniuoca vniuocata: & nomen illa vniuoce significat. vt patet in antepraedicamentis. sed ratio substantiae termini sacramentum est vna in onm bus sacramentis: quia matrimonium est sensibile signum / in quo confertur gratia virtute operis ope rati. & illa est ratio sacramenti in communi. Nec obstat quod baptismus vel eucharistia sit perfectior matrimonio. nam sic homo est asino perfectior. sed quia asinus aeque participat rationem animalis vt homo, cum sit substantia sensitiua: animal haec omnia vniuoce significat. sic est in proposito. igitur

⁋ Contra hanc conclusionem arguitur. matrimonium non confert gratiam: ergo non est sacramentum. Ad hoc argumentum responsum est quaest. prima huius dist. sed restat ostendere quando confertur gratia matrimonialis, prout in prima quaestione huius materiae pollicitus sum. Et dicitur quod in fine terminante prolationem verborum foeminae / si secundo loco proferat: vel viri si secundo loco proferat: quia hic non est ordo de necessitate: licet a viro tanquam a capite inchoandum sit de congruitate vel corisuetudine. probatur. in instanti terminante formam verborum in baptismo vel eu charistia / datur gratia baptismalis, & consecratur corpus Christi. ergo in fine signi sensibilis consensum explicantis datur gratia matrimonialis: vel in tenpore ad illud instans terminato, vt pluries ante de ximus. sed hac difficultate praetermissa sufficit di cere, in fine. Praeterea in primo instanti quo verum est dicere: nunc est matrimonium: primo confertur gratia matrimonialis. nam si matrimonium per vltimum non esse habeat originem: similiter gratia inceptionem habebit.

⁋ Ex hac solutione aliquas propositiones inferam corollarias: quarum Prima est. Si duo putent se contrahere / & de facto non contrahant: quia est aliquod impedimentum: non acquirunt gratia matrimonialem. Secundo sequitur. Si duo fuerit in gratia ante instans consensus per signum sensipile explicati / & in illo instanti in mortali peccato & postea mox in gratia: nunquam habebunt gratiam matrimonialem. lstud corollarium dependet ex vno prius dicto in de baptismo: quod in sacramentis iterabilibus si non fuerit aliquis dispositus ad gratia susceptionem: non dabitur ei protunc gratia: nec vnquam post. Tertio sequitur quod interdum datur gratia matrimonialis vni parti & non alteri, quia est in mortali: actus autem actiuorum sunt in patiente prae disposito. secundo de anima. Quarto sequitur quod contingit Bertam habere gratia matrimonialem in fine septennii, quod patet. consentiat Berta ab initio: & sortes ficte pronunciet: in fine septennii consentiat in Bertam: iam est matrimonium de nouo: quia consensus mutuus: & tunc vterque habebit gratiam matrimonialem. Quinto sequitur quod stat sortem dormientem habere gratiam matrimonialem. nam stat / quando ipse consensit Bertam nondum consensisse: sed sorte dormiente ipsam primo consentire, quemadmodum si paruulus dormiens baptizaretur. illud autem contingit de gratia sacramentali & non de gratia actus operantis.

⁋ Secundo arguitur. Sacramenta nouae legis transcendunt rationem lumiuis naturalis: cum sint quaedam signa fidem protestantia, quae est de hiquae non apparent. ad Hebraeos. xi. sed in matrimonio nihil est quod rationem naturalem transcendat. igitur.

⁋ Respondetur: si minor sit vera: maior vniuersaliter intellecta est falsa: & propterea neganda. Aliqua enim sunt in lumine naturali nota: vt vnitas dei a philosophis probata: videlicet. viii. physicorum. &. xii. metaphysicae ab Aristote. de fide etiam mi nor est falsa quod gratia virtute operis operati conferatur: quia lumen naturalis rationis transcendit

⁋ Tertio arguitur. baptismus est ianua omnium sacramentorum. sed non est ianua matrimonii: ergo matrimonium non est sacramentum. minor patet, nam infideles matrimonium contrahunt: quia non oportet quod in omnibus actibus carnis peccent

⁋ Respondetur distinguendo maiorem. si (omnim) capiatur collectiue, est ianua omnium: hoc est, nemo potest capere omnia sine baptismo, etiam loquenumo de aliis: vt patet de ordinibus / confirmatio ne / & de matrimonio perpetuo. & sic concedo. distributiue autem vt sit distributio accommoda, non est vera. nam realiter quis sumit eucharistiam sine baptismo: quia brutum acciperet. & ex errore inuincibili putans se baptizatum susciperet fructum poeni tentiae. Et fateor quod infidelis non peccat in quolibet actu cognoscendo suam vxorem nisi actus ii le ab infidelitate procedat: vel vt habeat prolem gratia sui erroris continuandi. & hic est sermo de baptismo fluminis, & non sanguinis / vel fiaminis.

⁋ Quarto arguitur. matrimonium inter absentes contrahitur: non sic alia dantur sacramenta: ergo non est sacramentum eiusdem rationis cum aliis. Similiter in aliis sacramentis sunt verba / & debitus minister: hic autem non requiritur minister alius a coniugandis.

⁋ Respondetur: non est opus respicere formam argumenti. nam sacramenta habent aliqua per quae argumentatiue in ter se habent discrimen: sed omnia conueniunt in rationi communi sacramentorum. sicut animalia in particulari inter se habent aliqua propria per quae seiunguntur: conueniunt tamen in ratione animalis, quemadmodum qua bare quod homo solus rideat: & hoc nulli alteri animat conueniat / non est probare quod animal aequiuoce de hamine & aliis animalibus praedicetur.

⁋ Ex his liquet matrimonium esse sacramentum / & vniuoce cum sex aliis hoc est: istd vocabulum sacramentum vniuoce de matrimonio vel pronomine ipsum demonstrante prae dicatur, vt de aliis. Vlterius dictum est in quo tempori vel instanti gratia matrimonialis conferatur. Et quo modo haec propositio intelligenda sit. Baptism est ianua omnium sacramentorum. & quod baptismus sluminis est ianua ad hoc vt quis caetera sacrami ta suscipiat. Nhac matrimonii materia in dubitatur: an mulier in matrimonio debeat viro suo esse subiecta. Responde quecs. Aia tur affirmatiue. Nam Genesis. iii. dixi deus mulieri. In dolore paries filios: & sub viri potestate eris: & ipse dominabitur tui. Et Apostolus ad Ephesios. v. Mulieres viris suis subditae sint sicut domino-s quoniam vir caput est mulieris. sicut Christus caput est ecclesiae. Et primae ad Corinth. xi. Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est: caput autem mulieris vir. Item ad Titum scribens praecipit adolescentulas esse subditas viris suis. Mulier enim debet esse quasi famula viri: vt Augustinus in quaestionibus veteris & noui testamenti asserit. & Gra tianus. xxxii. qui. v. in ca. Satis. allegat. sic inquiens Satis hic apparet quemadmodum viris foeminas subditas & pene famulas lex esse voluit vxores &c. Idem patet in ca. Est ordo. & in ca. Haec imago quae sunt auctoritates ex Augustino in quaestionibus veteris & noui testamenti depromptae. Idem habe Hieronymus in epistolam ad Titum. & Ambre sius in hexameto tractatu diei quartae. cuius probatio est. quia Adam per Euam deceptus est: non autem econverso: ideo in poenam peccati ipsa est viro subiecta. Et idem dicit super primam epistolam ad Corithi sic scribens. Mulier debet velare caput quia non est imago dei (more viri: sed vt viro oenspedatur subiecta: & quia paeuaricatio per illam inchoata est. Sic Sara voca uit Abraam dominum suum. Et vt dicit Ioannes Andreat vir matrimonio iunctus / prout recitat Panor. in caLiteras. de restitu. spolia. debet mulier lauare viri pedes, caput: & huiusmodi obsequia facere, quod oportet intelligere nisi fuerit mulier nobilis quam ex consuetudine huiusmodi opera dedecet. Et secundi Oeconomicorum. ii. dicit philosophus. Existimare enim debet mulier vere composita mores viri esse legem suae vitae impositam sibi a deo / per coniunctionem matrimonii atque consortii. Non est tamen omnino serua: sed aliquo modo possidet virum. Hinc Aristoteles in postpraedicamentis recitans acceptiones ( habere assignat modum quo vir habet vxorem sed ille inquit, est alienissimus modus habendi: cum vir ab eadem aliquo modo habeatur. Quod bene oespedis Apostolus primae ad Corinth. vii. dicens. Vit sui corporis ptantem non habet sed mulier. hoc est: aliquibus legibus honestis astringitur vt eam secundum suum statum multo honorificentius & humanius quam famulam tractet. Illa autem quam ad rem familiarem attinent / curae eius relinquat. si secus faciat, turpe est vt dicit philosophus secundi oeconomicorum primo. Nec ei convicia dicat: vt idem praecipit primi oeconomicorum iiii. sic nec ipse iniuriam patietur. hoc enim & com munis lex indicit: vt Pythagorici dicunt. Quemadmodum seruam ab lare ductam quam minime decet videri / afficere iniuria apud maiores religio erat. Et si hostis vel serua ad larem confugisset, fuit a poenam praeseruata. quanto magis vxor quae est ceoni tinuo prope larem? Aliam legem subiectionis vxoris ponit Aristoteles: quod non debet esse nimis in vestibus sumptuosa, dicens. De ornatu vero quemae modum neque mores superbos esse decet / si simul appropiquare debeant: sic etiam nec corpora: Nam illa quae per ornatum fiunt / nihil differunt ab histrie num vsum / tragoedias in scena agentium. Et secundu oeconomicorum dicit. Sumptu autem & vestitu & apparatu minore etiam vtatur quam leges permiserint c uitatis: considerans quod nec veltimentorum nitornec excellentia formae, nec auri magnitudo tantu valet ad mulieris laudem quantum modestia in rebus, ac studium honeste decoreque viuendi.

⁋ Ex dictis igitur habes quod si viro in domo dominetur vxor peruertitur ordo naturae: quia vir est caput mulieris: vt ex sacris eloquiis pariter & gentilium scriptis / pau cis ostendimus. Et licet in iudicio mulieres sint praecipites, vt dicitur primo Politicorum: male in iudicioi syllogizando persistunt. inconstantes namque sunt & passionibus agitatae: quare earum iudicium est inualidum & hoc nisi interdum vir esset multum hebes / & mu lier multum sensata. & adhuc fortasse magis ei prodesse: / si opulentus fuerit: consilio prudentum vti virorum. si inops: solam vxorem habens / eius cao silio vti necesse habet. Vlterius patet quod volens cum vxore pancifice viuere non debet cam iniuriis la- cessere / ne iterato probro afficiatur. memor sit mulierem primam ex osse & quidem curuo fabricatam. Saccus autem ossibus refertus in solum proiectus magnum dat sonum. saccus vero terra (ex quan Adam plasmatus est / plenus: sonum exilem reddit. Mulierem ad vestium mediocritatem reducat: & potius ad defectum quam ad abundantiam: ostendendo ei quomodo hoc ad decorem virtutis cedat viri & vxoris legitimae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3