Quaestio 1
Quaestio 1
An matrimonium sit sacramentum novae legis
⁋ Distinctionis Vigesimaesextae Quaestio Prima. Vperius de sex sacramentis scilicet baptismo, confirmatione, eu charistia, extrema vnctione, & ordine loquuti sumus. consequenter de matrimonio (quod magnam partem politiae Christianae contingit) loquendum est. cuius intelligentia theologo in primis est necessaria tam quo ad forum interius quam exterius. multa quoque ambigua includit. in cuius argumentum. xvi. distinctiones super hoc solo sacramento Magister compilauit. &. xxv. solum in aliis sex. sed quam breuissime secundum exigentiam materiae in singulas distinctiones vt in caeteris, scribere propono.
⁋ Et primo quaeritur talis titulus quaestionis. An matrimonium sit sacramentum nouae legis. Circa hanc quaestionem sic procedam. Primo aliqua praemittam circa rationem nominis. Secundo conclusiue respondebo. Tertio conclusionem impugnaboimpugnationes, vt veritas magis elucescat, sicut in caeteris, eluendo.
⁋ Pro primi expeditione: Matrimonium tantum valet quarum matris officium: per hoc enim mulieres exequuntur officium maternum. & quia plures labores pro foetu habent ante partum in partu, & post partum quam pater, dicitur matrimonium. Ex opposito opes cogestae dicuntur patrimonium: quia patrum officium est pro familia opes conquirere & coaceruare. Et quia mulieres iuniores fere contrahunt quam viri: & paucae opes in illo contractu acquisitae sunt: contractus ipse matrimonium dicitur: quia rebus vocabula consona esse debent. Instit. de dona. S. Est ad illud. de praebem. Cum secundum Apostolum. Et sic definitur.
⁋ Matrimonium est coniuctio legitima viri & mulieris perpetua. Insti. de pa. po in principio. &. xxvii. q. ii. S. i. vel sic. Matrimonium est sensibile signum quo vir & mulier legitime cun consensu praeuio perpetuo communiunguntur. Ponitur sensibile signum. alioquin non esset sacramentum ex dictis in principio quarti. siue sit vocale siue scriptum nutus, & huiusmodi. sed terminus matrimonium non supponit pro istis signis absolute: sed connotatiue cu connotatione omnia ad matrimonium requisita includente. sicut eques pro homine supponit, non quolibet sed taliter se habente. Ponitur (legitima) ad personas inhabiles excludendas: & habiles includendas. Per perpetua) infidelium & legis Moysi matrimonia excluduntur.
⁋ Ex hac definitione corollaria infero. Primum. Aliquod matrimonium est vox vel voces. vt vox viri: similiter vox mulieris dici potest matrimonium & earum congeries.
⁋ Secundo sequitur quod aliquod matrimonium est substantia. vt scriptura sensum explicans. hoc ipsum patet per nutus: qui ab homine vel eius parte non distinguuntur: sicut nec motus localis a mobili. Quia non requiratur vox: patet inter mutos. xxvi. qi. vi. Qui recedunt. Idem est in verecunda puella. vel s vir dicat, tange manum si in me consentis: da fiore vel osculum: si ipsa hoc faciat: licet alius maritus pater, vel alius pro ea loquatur.
⁋ Tertio sequitur quoi iicet consensus ad matrimonium requiratur: non tamen e matrimonium: cum non sit sensibile signum.
⁋ Quarto sequitur quod licet matrimonium realiter aliquod sit accidens aeri inhaerens, & crebro euanescat: tamen effectus eius manet in tota vita. Hiciaunt non est quaerenda forma proprie dicta: nec materia, cum accidens nullam talem habeat. Potest dici quod consensus ob spiritualitatem rationem formae participat: & signum sensibile de quo locuti sumus est materia meta: phorice dicta, quae cum toto in recto coincidit. in hoc non est immorandum. Inutile etiam est insistere talibus: quod verba viri sunt materia, & verba mulieris forma nec refert vter eorum prius loquatur: immo possunt. esse muti. Non opinaberis multorum more inter haec discrepantiam: sacramentum matrimonii: contractus matrimonii: & vinculum matrimonii: quod vnum sit relatio, & matrimonium superius ad sacramentum matrimonii: & quod in lege Mosaica erat. Non pono relationem distingui a fundamento & termino. Collocutio hincinde agitata contractus matrimonii dic potest si placet: sicut emptio pariter & venditio di citur contractus. vbi si verbale actiue capiatur, est ille qui emit: passiue res empta: abstractiue signa mendiantibus quibus ipsa emptio perficitur. His omnibus minime immorandum iudico. Hoc de vocabuli ratione: & quae res sit matrimonium dictum sit: quia id praeterire non solet theologus in philosophia educatus.
⁋ Hoc praemisso ponitur conclusio affirmatiua ad titulum quaestionis responsiua. quae conclusio probatur per definitionem sacramenti. & per ca. Ad abolendam. de haere. vbi inter sacramenta alia a Lucio Tertio enumeratur. Et vt dicitur Genesis ii. primum in paradiso terrestri instituebatur: quando deus dicebat. Crescite & multiplicamini. & Adam. Hoc nunc os ex ossibus meis. Vnde Augustinus. xiiii. de ciuitate dei. c. xxii. Nos nullo modo dubitamus secundum benedictionem dei: Crescite & multiplicamini & replete terram: donum esse nuptiarum quas deus ante peccatum hominis ab initio constituit, creando mas culum & foeminam, approbatum in legem gratiae. Matrimonio interfuit Saluator noster in Chana Galilaeae: ac sic sua praesentia ipsum approbauit. & verbo Matthaei. xix. Quos deus coiunxit homo non separet. Et Apostols ad Ephesios. v. ait. Sacramentum hoc magnum est. ego autem dico in Christo / & in ecclesia. Ex istis patet quod contractus matrimonii est licitus & in habente gratiam meritorius si recte contrahatur.
⁋ Contra varias particulas huius de finitionis paucis instabo. Primo probando quod non sit sacramentum. Et hoc sic. Omne sacramentum est collatiuum gratiae virtute operis operati: matrimonium non est collatiuum gratiae virtute operis operati. ergo matrimonium non est sacramentum. consequentia tenet in quarto secundae. Et quia maior est nota: probatur minor. nam. xxxii. q. ii. Honorantur. quaerens Apparatus quare datur pecunia in matrimonio potius quam in aliis sacramentis: dicit quia in hoc sacramento non confertur gratia spiritus sancti. Ad hoc introducit. c. Multi. i. qui. i. Idem tenet Bernardus in glos. de simo nia. in. c. Cum in ecclesiae. Et ad hoc propositum alios locos citat: scilica. xxvii. qui. i. Nuptiarum. xxxii. q. ii. Connubia. hoc idem Gautredus & Hostiensis astruunt.
⁋ Respondetur. Minor est falsa: vt patet per de finitionem sacramenti. de cuius ratione est, virtute operis operati conferre gratiam. sed in quo tempore vel instanti conferatur gratia: quaestione tertia huius di stinct. dicetur. Glossas illas cu auctoribus resitatis & similibus omnibus nego. Textus autem quos pro se inducunt, ne sonum quidem pro eis habent. Na. c. Multi loquitur contra laicos qui vitam clericorum reprehendunt putantes eos non vere conferre sacramenta. Cuius com trarium illic ostendit Gregorius: & de baptismo, Eu charistia, & chrismate id probat. An matrimonium conferat gratiam an non: illic inuenies nihil. c. Nuptiarum, loquitur de dissolutione vouentium. & ita in aliis nihil ad eorum intentum habetur. Argumentum quoque eorum nullius est momenti. hic datur pecunia: ergo non est sacramentum. nam & post baptismum in aliquibus locis datur pecunia: & in fine celebrationis missae: vt in dist. praecedente dictum est. hic autem nec maritus nec presbyter ratione sacramenti matrimonii capit pecuniam licite: sed ratione sustentationis mulieris in victu & vestitu, quae sibi plerumque prouidere nescit. Et hoc vbique seruatur apud nos. Forte aliud erat in Mesopotamia Syriae: vbi Iacob seruiuit. xiiii. an nos pro Lia & Rachele: sicque care earum matrimonium emit: sed ob peritiam in arte pascendorum pecorum multa promerebatur: in signum cuius pro. vi. annorum seruitio magnam pecudum multitudinem collegit. vel hoc esse poterat quia pauper erat: cum in baculo suo lordanem partransiuerit Laban visitatu rus: & Laban potens & secundum gloriam mundi nobilis: sicut adhuc in nonnullis locis ignobilis cum nobili contrahens dat pecuniam & munera, saltem clandestine. Sed qualitercumque hoc sit: non est haec pecunia licite data ratione sacramenti.
⁋ Ex dictis / sequitur quod haec consequentia est nulla. In virginitate qui coniugio praefertur non confertur gratia: ergo nec in coniugio: cum virginitas non sit sacramentum. Secundo patet hanc consequentiam esse nullam. secundae nuptia non benedicuntur: ergo in secundis nuptiis non confertur gratia. haec enim benedictio est ex sola hominum institutione: cum nec oporteat materiam baptism benedici. & siue benedicantur contrahentes siue non nihilo tamen minus confertur gratia. Tertio sequitur quod pluries contrahens plus gratiae matrimonialis habet quam non contrahens, vel rarius contrahens caeteri paribus. Forte tamen minor gratia in hoc sacramento datur quam in baptismo & Eucharistia. Non enim est verosimile quod aequalis gratia virtute operis operati in quolibet sacramento conferatur: nam virtute operis operantis non est dubium.
⁋ Secundo arguitur probando quod verba requiruntur in hoc sacramento ci. q. i. c. Detrahe. dicit Augustinus. Accedat verbum ad elementum & fit sacramentum. Respondetur. illa auctoritas Augustini est de baptismo qui verba requirit: non autem hoc sacramentum. cuius causa est institutio Christi. Et licet facile esset dare congruentias: circa id non est opus insistere.
⁋ Tertio arguitur. propositum mentale sine explicatione per signum exterius sufficit ad votum: ergo etiam ad matrimonium. Si neges consequentiam & bene: quia votum fit deo qui scrutatur corda & renes: matrimonium autem respicit homines qui non cognoscunt nisi per exteriora & accidentalia. Accidentia enim magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est. i de anima. Ponatur quod angelus dicat Bertae quod Sortes in eam consentit: & idem dicat Sorti: vel deus reuelet reuelatione interiore: tunc ille consensus sine signo sensibili ad matrimonium sufficit: ergo male ponitur ssignum sensibile) in definitione matrimonii.
⁋ Respondetur, non sufficit consensus mutuus: alio quin si Sortes Bertam videret & in eam consentiret & econverso: esset matrimonium. consequens est falsum quia sic status matrimonialis esset penitus incertus. requinitur ergo quod consensus ille eis innotescat: quod fieri non potest sine signo seusibili naturaliter. Si autem deus reuelaret reuelatione interiore: esset matrimonium: sed casus est praeter legem, nec hoc definitionem impedit: cum secundum legem loquamur.
⁋ Quarto arguitur probando quod non debet esse perpetua cohabitatio. Omnis res dissoluitur per illas causas per quas oritur. itut. de re. iu. l. Nihil ta naturale. vt patet in societate, & aliis contractibus. C. quando licet ab emptione discedere. l. i.
⁋ Respondei licet glossa in. c. Omnis. de re. iuris in antiquis. multas conetur dare instantias contra hanc regulam tamen non sunt sufficientes. concedo maiorem: sed negatur minor: quod scilicet solus comuniunctorum consensus matrimonium causet, sed deus rantificans. modo si deus dissolutionem cum consensu, vel sine eorum consensu dis solutionem vellet: esset vera dissolutio matrimonii. Analogia est. cardinales Romanum pontificem creant: sed eorum dissensus non destituit eum a papatu: quia deus approbauit illam creationem mediante electione: & post electionem via humana & legitima habi tam papatus de iure diuino in isto constituitur Sic de matrimonio: licet non sit penitus simile: quia papatus potest in casu a persona papae tolli, cedendo sua pura sponte, vel aliqua alia via licita, non sic est de matrimonio. sed tamen quo ad hoc sufficit manuductio.
⁋ Quinto arguitur contra eandem partem supponatur quod in distinctione. xxxviii. dicetur: quod maximus pontifex potest dispensare cum religioso vt religionem egrediatur: & matrimonium contrahat vt haeredem habeat quatenus in republica pax ob tineatur quae alia via haberi non potest. Hoc supposito Arguitur sic. post haeredem vel haeredes genitos ille tenetur religionem repetere: quia cessante causa cessat effectus: ergo matrimonium est dissolubile.
⁋ Respondetur. suppositionem admittendo nego quod teneatur iterato religionem assumere / haeredibus genitis. nam viuente vxore & nolente assumere, certum est. & ipsa mortua non opinos quod teneatur religionem repetere cum sit absolutus, & vinculum simpliciter ruptum. Idem censeo de illa quae emittit votum simplex: & peccando contrahit: si sit absoluta ab illo qui dispensare in hoc potuit. Et quando dicis, cessante causa cessat effectus: in causis liberis non oportet. nec in naturalibus nisi quando causa ab effectu dependet: vt lumen a corpore luminoso. nam calor productus ab a, igne: a, igne extincto remanet.
⁋ Hactenus de matrimonii & patrimonii appellatione: matrimonii definitione: & quomodo ipsum est sacramentum nouae legis. Quamuis autem in paradiso terrestri institutum sit in officium: & postea tam in officium uam in remedium ante legem gratiae: hoc non concludit non esse sacramentum nouae legis: sed non esse sacramentum praecise legis gratiae. Etiam forte non dedit ante legem gratiae / gratiam virtute operis operati: quod est de essentia sacramenti legis gratiae in non ponente obicem. Vlterius patet quod non sufficit solus consensus ad matrimonium: sed requiritur quod explicetur consensus mutuus per verba vel aliud signum sensibile: quia matrimonium non claudicat vno pede. Item quomodo ipsum sit perpetuum.
On this page