Quaestio 3
Quaestio 3
Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
⁋ Distinctionis Vigesimaeseptimae Quaestio Tertia. Ertio quae ro quis possit sponsalia contrahere: & an sint licita. Pro quaestionis solutione notabis quod sponsalia sunt futurarum nuptiarum promissio. xxx. qui. v. Nostrates. Et dicuntur a spondeo spondes. vt in. l.iiitf. de sponsa. hinc sponsus quasi promissus. sponsa quasi promissa. ideo post matrimonium de praesenti / etiam ante carnalem copulam non dicuntur proprie sponsi: sed maritus & vxor. Vnde cum legatur aliquid alicui si contraxerit matrimonium cum Berta: ilico vbi contraxit per verba de praesenti idebetur ei legatum: licet non consummauerit. patet. xxvii. q. ii. c. Sufficiat. Quandoque tamen appellatione matrimonii comprehenditur matrimonium duntaxat carnali copula consummatum. vt in cap. Ex publico. de conver. coniug. & sic ante copulam possunt / licet minus proprie / dici sponsi: quia mulier regulariter est sponsa, id est promissa respectu copuiae carnalis. Et propterea dicit Panor. de sponsa. c. primo. quod quando agitur de odio: appellatione maritatae non venit sponsa. Secus est si de fauore ageretur.
⁋ Hoc praemisso respondetur per duans conclusiones: quarum prior est. Omnis qui potest matrimonium contrahere potest sponsalia contrahere: et aliquis alter: quia qui non prohibetur / admittitur. prior pars patet. Nam aliquae personae possunt contrahere: et non est maior ratio de aliquibus quam de aliis in quibus non reperitur prohibitio. Secunda pars probatur: quia septennes et supra eam aetatem possunt contrahere sponsalia: et tamen non omnes tales possunt matrimonium contrahere, vt infra patebit. similiter tempore orationis vt in quadragesima / possunt homines sponsalia contrahere: et non matrimonium, propter matrimonii solennitatem. citra autem septimum annum contrahere non possunt. de despon. impuberum. c. vnico. libro. vi. et si contrahant, non tenent, nec oritur publicae honestatis iustitia: licet alter sit supra septimum / nisi minor rantificet cum septennium attigerit.
⁋ Secunda conclusio. Sponsalia sunt rationabiliter instituta. probatur: quia contranctus matrimonialis est difficile iugum multis: ergo expedit facere contractum futurum praeuium potius quam repente contrahere: quia facilius erit corrigere erro rem si quis sit in contractu initiato quam consummato. propterea enim ponitur tempus nouitiatus in religione.
⁋ Contra primam conclusionem arguin tur. Quis potest matrimonium contrahere quando malitia supplet aetatem / ante annos pubertatis com pletos: puta ante quartundecimum annum : ergo & sponsalia ante septennium. Insuper non est ratio signanda quaere potius statur in septennio quam in alia aetate. igitur terminus est irrationabilis.
⁋ Ad primum nego consequentiam: & causa dicta est virtualiter. nam cum alter est mulieris potens: et discretionem habet ante. xiiii. annos et consentit, est verum matrimonium. ante septennium autem non potest vllo modo mulierem cognoscere. Propterea in tentio legissatoris est rationabiliter posita: praecipue in vno et non in alio. Et patet. xxx. q. ii. in vtroque ca. Ad secundum dico: quod in his pure positiuis quod principi placuit / legis habet vigorem. Et licet non possit dari ratio quare terminus ponatur in hoci et non in illo: tamen multum rationabile est figere terminum. et hoc in aequitate naturali fundatur. voluntas autem legissatoris superueniens ponit ter minum in vno determinato voluntarie. sicut de iu re naturae erat quod tribus leuitica cultui diuino mancipata orans pro se et tribubus reliquis esset nutrienda et sustentanda: sed quo ad quotam decimarum erat de positiuo iure diuino / tempore illius legis: Aliqua enim lex in aequitate naturali fundata est: Et hoc dupliciter. vno modo euidenter omnibus: alio modo euidenter solum bene natis. Aliqua etiam habet pro se et suo opposito rationes: sed plures pro se quam pro opposito. vt lex de possessione bonorum. Aliqua nullam rationem habet pro se / nec pro opposito, aliam a voluntate egissatoris. et illa est etiam prudenter instituta. vbi non est querenda tatio legis: sed sola instituentis voluntas sufficit.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. Totum et perfectum idem sunt. tertio physi corum. sed perfectum est matrimonium sine sponsalibus. ergo sponsalia non sunt rationabiliter instituta pro matrimonio. Respondetur. sponsalia non sunt pars matrimonii: nec de necessitate sacramenti ad matrimonium requisita: nec aliquae proclamationes in ecclesia: licet plerumque ministri peccent illas relinquentes. Nam multa incommoda illis omissis sequen rentur: vtpote multae personae inhabiles contraherent. Sicut autem nouitiatus non est pars religionis: quia habitus non facit monachum: tamen ad bene esse professionis praerequiritur: sic in proposito. Contra hoc arguitur. vniuscuiusque rei potissima pars est suum principium.litt. de ordi. iuris. l.i. Et Horatius dicit. Dimidium facti qui coepit habet. Respondetur. hoc est verum de principio intrinseco / non autem extrinseco. Secundo dico quod multum facit principium extrinsecum ad complementum operis: non tamen est de eius essentia
⁋ Dubitatur: quomodo possint sposalia cotrahi categorice. Respondetur, quadrifariam. Primo per verba de praesenti si sint ambo impuberes. vel alter duntaxat. Nam iuris fictione talia sunt solum sponsalia: vt patet in. c. fi. de despoioio. impube. & ratio est: quia vel oportet dicere quod est matrimonium: & hoc no: quia vetat lex: vel contractus nullus. & sic frustra contraxem runt. sed intelligitur haec clausula, si non valet vt ago valeat vt valere potest. Lex ergo mitius interpretatur pro sponsalibus. Secundo modo contrahuntur per verba de futuro ad hoc apta. Tertio per annuli subarrationem xxvii. q. ii. c. Si quis desponsauerit. Quarto per arrarum datione.
⁋ Ecce quid sint sponsalia de futuro matrimonio. licet autem cosensus praesens cum signo sensi bili praesenti causet matrimonium: tamen consensus praesens de matrimonio futuro cum verbis futuris no causat matrimonium futurum: sed solum sponsalia praesentia. Insuper diximus quis possit contrahere sponsalia: & quomodo: & quod rationambiliter instituta sunt: licet non sint pars matrimonii: in quibus requiritur consensus determinatus sicut in mantrimonio. Si quis autem ante matrimonium vage promitteret se ducturum vnam e duabus vel pluribus: & quaelibet earum in eum consentiret / id idem promittens: non essent sponsalia: nisi omnes vna dempta essent imhabiles. Praeterea. si quis promitteret se contracturum sponsalia cum aliqua: cum illa no contrahit sponsalia. sicut promittens se contracturum matrimonium cum aliqua: non propterea cum illa cotrahit. In super post matrimonium cotractum non est opus facere sponsalia. inutile namque est facere promissionem futuram de re propria.
On this page