Quaestio 4
Quaestio 4
Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
⁋ Distinctionis Vigesi maeseptimae. Quaestio Quarta. Varto circa eandem distinctionem quaeritur: quomodo matrimonium conditionale cotrahatur. Respondetur. aliqua sunt sponsalia & matrimonia pura & purae categorice contracta. aliqua coditionaeliter: siue per propositiones ca tegorieas de conditionatis extremis / siue conditio nalaes / non refert. De secundis nunc loquimur. Conditionum autem aliquae sunt honestae: aliquae inhonestae & turpes: aliquae contingentes: aliquae impossibiles: aliquae necessariae.
⁋ Hoc praemisso pono conclusiones. Prima conclusio. Aliqua forma verborum cum conditione futura sufficit ad matrimonium praesens pre: Ai- probatur. hic est vere matrimonium. capio te in meam si deus est: et contra: dummodo consensus mutuus ponatur. quod probo: quia est consensus mutuus: et verborum forma sufficiens. nam si relinqueretur illa conditio, esset forma sufficiens secundum omnes: sed illa conditio est necessaria simpliciter: igitur. Insuper hec forma est sufficiens ad matrimonium, ego capio te in meam: et contra. sed altera forma in qua ponitur conditio necessaria aequiualet isti vt in proposito capimus: ergo si vna forma sufficit et altera sufficiet. Praeterea per theoi ricam communem in hac parte nullum sacramentum conferri potest sub conditione suspensiua vel resolutiua quando tempus futurum expectatur ratione conditionis. vt postea dicemus. sed per locum ab oppositis in proposito nihil futurum expectatur quod non est praesens. igitur. Item haec forma est sufficiens, et verum est matrimonium modo consensus mutuus adsit capio te in meam si Adam est mortuus: vel si dies iouis sit hodiemo die (sit praesens dies iouis) ergo et alia. consequentia est nota. et probatur antecedens. l. Cum ad praesens. ff. Si certum petatur. Et probatur ratione. promissio conditionalis tenet extante conditione: quia haec est intentio conditionaliter promittentium. sed conditio est iam posita. igitur. Praeterea aliter arguitur. capio te in meam si deus est vel dies iouis est: sed deus est: ergo capio te in meam. quod patet per sacramentum baptismi: quaelibet enim conditio praesens vel prai terita a futuro contingenti non dependens sufficit ad formam baptismi de praesenti: & si caetera essentialia ponantur / verum est sacramentum tam baptismi quam marimonii.
⁋ Secunda conclusio. Aliqua est coditio inficiens matrimonium posita reliqua forma de praesenti cum conditione. probatur. haec forma non sufficit, capio te in meam si patri meo placeat. et ponatur quod nihil sciat pater nec adhuc cosentiat: dico hic non esse matrimonium. quod probo: quia vel hoc est ante consensum patris: et hoc non: quia id non intendunt contrahentes / sed consensum eius expectant. igitur. In super haec forma baptismi non sufficit ad baptismum / nec paruulum baptizatum reddit, ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti amen si patri tuo placeat. vt in secunda distinctione huius deduxi mus. q. ii. in solutione quinti. ergo eodem modo nec hic est forma sufficiens ad hoc vt sit verum matrimonium Praeterea arguitur ad idem sic. contrahens / hoc est nitens contrahere hoc pacto / cogetur contrahere si ponatur consensus paternus: ergo ante non est matrimonium. consequentia patet: quia nullus viuente vxore legitima tenetur contrahere. Antecedens probatur per. c. Super eo. de condi. appo. in despon. et matri. solum ergo aequiualet sponsalibus: et per consequens idem erit effectualiter dicere: capio te in meam si patri meo placuerit: et capiam te si pa tri meo placuerit. verba enim potius debent interpretari vt aliquem effectum inducant quam vt nihil operentur: vt superius recitauimus de impuberibus contrahentibus per verba de praesenti: quod fauore matrimonii intelligitur illa clausula, si non valet vt ago valeat vt valere potest. & hoc nisi protestetur quod non erun sponsalia: quia si sic / nihil valebunt, non enim erunt sponsalia / ob intentionem contrariam, nec est matrimonium ante patris consensum, nec solus sequens consensus cum toto contractu praeterito sine adiuncto facit matrimonium: quemadmodum in de baptismo diximus quod siquis baptizat paruulum si patri placeat: ante patris consensum paruulus non erat baptizatus: nec patris postea superueniens consensus retrahit baptismu, qui nullus fuit. Requiritur ergo consensus praesens ad matrimonium cum signo hoc explicante. Verba autem requiruntur categorice in forma vel in valore. in valore dico propter conditionem iam positam in esse non dependentem ex aliquo futuro, quemadmodum est conditio necessaria de praeterito vel de praesenti: quae conditio non dependet ex vna de futuro contingenti. Quare haec forma non sufficit, capio te in meam si antichristus fuit futurus: vel si antichristus erit vel est reprobus. omnia enim illa de pendent ex aliquo de futuro contingenti. Et idem. est in effectu in talibus ac si poneretur conditio omnino futura quae nondum posita est in esse. Ex ista conclusione sequitur quod si sortes contrahat cum Berta sub hac forma, capio te in meam si patri meo placeat: & interea ante patris consensum contrahat cum alia: verum est matrimonium. probatur: quia sunt personae habiles prout suppono: nec cum Bertha adhuc contraxit. & idem est post consensum patris sortis si aliud factum non fuerit inter sorten & Bertam.
⁋ Tertia conclusio. Aliqua conditio matrimonium vitiat: & non vitiatur. probatur haec conclusio. Aliqua conditio repugnat vni ex tribus bonis matrimonii. sed quaelibet talis conditio repugnat substantiae matrimonii: vt dicit romanus pontifex in. c. fi. de condi. appo. Nota sunt tria bona matrimonii: scilicet bonum fidei / bonum prolis / & bonum sacramenti. de quibus fit mentio. xxvii. qui. ii. Omne itaque. & infra non nihil loquemur. Dat pontifex tria exempla in litera: quae ponam vt per illa manuductionem capias. sic autem dicit. Si conditiones contra substantiam coniugii inserantur: puta si alter dicat alteri: contraho tecum si generationem prolis euites: vel donec inueniam aliam honore vel facultatibus digniorem: aut si pro quaestu adulterandam te tradas: matrimonialis contra: ctus quantuncumque sit fauorabilis / caret effectu. licet aliae conditiones appositae in matrimonio / si turpes & impossibiles fuerint / debeant propter fauc rem eius / pro non adiectis haberi. Ecce intregrum caput. hoc ipsum patet. xxxii. quaestio. ii. c. Solet. & cap. Aliquando. Prima conditio est contra bonum prolis. secunda contra bonum sacramenti. tertia contra bonum fidei. Et quaelibet istarum conditio num matrimonium vitiat & non vitiatur: vt patet per determinationem pontificis: ac si immediate & per se conditio impediret contractum matrimonii. vt dicendo, campio te in vxorem si no consentias in me & non aliter: vel si non sim tibi maritus. vel capio te consanguineam si non habeamus dispensationem. Ex isto patet quod aliquid stat cum matrimonio: et tamen si illud ponatur in conditione in principio contractus / ipsum contractum irritat in fieri. patet, non habere prolem stat cum matrimonio: similiter adulterati: & euitare generationem prolis: & tamen si aliqua illarum conditionum ponatur in principio contractus / matrimonium vitiat: quia ponit aliquid contra substantiam contractus matrimonialis, vt per dicta patet. Hoc declaro non inconuenire per simie. licitum est mutuanti capere donum a mutuata rio more non mutuantis: & tamen non potest hoc deducere in pactum. sic si haec conditio vel quaecunque ponatur post matrimonium contractum ipsum non tollit. cum enim substantia matrimonii consummati est posita: posterius nullum / ipsum dissoluit: & ante carnalem copulam / stante vtroque extremo in vita naturali & politica. sicut in naturalibus foetor candelae generationem prolis impedit: quae tamen prolem non tollit e medio. Petrus Paludanus tamen non improbabiliter restringit ca. praefatum quo ad vnum bonum / scilicet bonum prolis. nam si euitetur medio licito per castitatem honestam: dicit hoc non impedire substantiam matrimonii.
⁋ Quarta conclusio. Aliqua est conditio apposita in matrimonio vitiata & matrimonium non vitians. probatur. quaecunque conditio apposita in matrimonio pure praesentialiter / non repugnans substantiae matrimonii / vitiatur & non vitiat. Probatur etiam haec conclusio per cap. Si conditiones. proxime citatum. Ex hac conclusione sequitur quod haec forma verborum sufficit ad matrimonium, capio te in meam si homo estasinus. supposito quod Berta ita dicat ex contrario. probatur per. c. praefatum. praeterea istae duae formae ex institutione ecclesiae aequiualent quoad hoc quod sunt formae: capio te in mea: & capio te in meam si ho est asinus. conditio enim impossibilis habetur pro non adiecta / ac si non esset apposita. sed vna illarum formarum sufficit vt notum est apud omnes: ergo & altera. Si autem non sit consensus: in rei veritate non est matrimonium. per cap. Tuas. de spon. duo. quo non obstante ecclesia pro matrimonio praesumet: quia idem contingit in prolatione pure categorica. vt dicendo, capio te in meam c si nuoin sit consensus: nullo modo est matrimonium. & sicut ecclesia procedit in foro exteriori cum vna illarum formarum: ita cum alia procedet: sicut in vltimis voluntatibus. l. Obtinuitilitur. de condi. ei demodo. et illud est rationabile: ne per tricas foeminae quae credulae sunt facile fallantur. vt dicendo, capio te si tamen pater est: vel si sortes fingat se esse sophistam vel hypocritam
⁋ Contra primam conclusionem arguitur. tota promissio est impossibilis: ergo non est forma sui ficiens. Antecedens probatur: quia haec est mala consequentia, capio te in mea si deus est, vt notum est: cum ante cedens sit necessarium & consequens contingens. et cum idi requiratur ad bonitatem consequentiae in conditio nali et veritatem propositionis: et consequentia sit impossibilis: propositio est impossibilis. igitur.
⁋ Respondetur. si) in proposito non capitur illatiue: & per consequens nullo modo est consequentia proprie dicta: sed capitur solum promissiue. & sic est simia conditionalis proprie dictae. et nego quod ad eius veritatem requiratur bonitas consequentiae. haec enim conceditur apud omnes, si veneris ad me dabo tibi equum. supposito quod ita fecissem: et tamen certum est consequentiam non esse bonan. alibi diximus quid ad eius veritatem requiratur.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. Haec forma est sufficiens ad matrimonium, capio te in meam si sol cras oriatur. ergo & haec est forma sufficiens. capio te si dies iudicii erit. cosequentia probatur: quia vtraque vnum de futuro contingenti complect tur. potest enim deus facere quod sol non orietur cras: s cut potest facere quod antichristus non sit futurus: vel dies iudicii non erit. Et antecedens patet: quia quae pe rerum naturam certa sunt / non morantur obligatione: licet apud nos sint incerta. Institu. de verbo. obliga. S. Conditiones.
⁋ Respondetur: tenendo communem viam consequentia est nulla: cum communis opinio antecedens cum opposito consequentis concedat: quia additio conditionis necessariae naturaliter proprie non facit conditionem. & consequenter loquendo diceret: quod si deus faceret oppositum, quod est ei possibile, quod scilicet sol non oriatur: adhuc erit matrimonium: quia sufficit quod homines putabant illam conditionem necessa riam. quae enim per rerum naturam certa sunt / non morantur obl gationem vt citauimus.
⁋ Secundo arguitur. hic est matrimonium. capio te vxorem quia placet patri tuo vel vt patri tuo placeam. ergo & hic: si placet patri tuo. Respondetur consequentia est nulla. non enim est idem de modo / conditione / demostratione & causa: vt patet per carmen quod recitat glossa in cap. Verum. de conditioni. appo. in despon. Scito quod vt modus est: si conditio: quia causa. Pro cuius intelligentia notato quod modus est adiectio qualitatis: ad quam volumus tum obligari cum quo contrahimus. vt do tibi bibliam vt in illa legas. modus autem non suspendit actum / sed modificat. Si modus fuerit causa finalis: contractus potest agi ad reuocationem / si mo dus non seruetur. patet. C. de pac. inter emp. et ven di. l. Cum te fundum. Si autem modus non fuerit causa finalis contractus: non agitur ad reuocatio nem: sed ad obseruantiam modi. sed in donatione ecclesiae semper praesumitur quod modus sit causa finalis contractus: nisi specialiter dictum sit quod pos sit reuocari. Hoc manifeste patet per ca. Verum. huius rubricae. vbi dicit pontifex. Verum cum ali cui ecclesiae possessio quaelibet interposita conditione donatur: a donatore donum postea reuocari non potest: nisi forte tali sit conditione collatum quod ea cessante debeat reuocari. Causa est cum denoto aliquid propter quod volo. Demonstratio est cum significamus absolute aliquid sub aliqua qualitate, quem admodum si dicerem, sorti qui librum scripsit do decem. demonstratio enim nihil aliud est quam ostensio. nam omne verbum vel factum per quod aliquid ostenditur / demonstratio dicitur. Dies / cum in futurum tempus aliquid volo. Interdum tamen vnum loco alterius capimus. quare magis ad mentem habendus est oculus quam verba. His notatis palam est consequentiam argumenti facti esse nullius momenti.
⁋ Contra Tertiam conclusionem arguitur. Sortes religionem profitens cum hac conditione vt possit habere proprium / vere profitetur: & est realiter monachus. cap. Insinuante. qui cleri. vel vouem. & hoc est contra substantiam monachatus. ergo conditio contra substantiam matrimonii non impedit matrimonium. Ad hoc argumentum respondebitur in distinctione. xxxviii. huius.
⁋ Ecce quid sit de matrimonio vel sponsalibus conditionalibus: quibus theologus potest se inuoluere / & forte non multum vtiliter. sicut artistae in conditionalibus & conditionatis extremis crebro quintum pedem in ariete quaerunt. Mente tenebis quod conditio contingens futura non sufficit ad matrimonium. licet illic possit difficultas applicari de contingenti in instanti in quo est: quia solum illam opinionem veram arbitror quae tenet contingens esse contingens quando est. sed tales difficultates extraneas huic materiae applicare est inutile. qui autem illarum positionum extranearum materias nouit / potest eas si occurrant diluere. in immensum enim turgeret opus / quamlibet materiam cuilibet applicando.
On this page