Quaestio 5
Quaestio 5
An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere
⁋ Distinctionis Vigesimaeseptimae Quaestio Quinta. Vinto quaeritur. An sponsalia contrahens cum aliqua / teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere. Respondetur per conclusiones. Prima est negatiua. nam per vtriusque consensum possunt dissolui: dato quod erant pura & categorica. hoc patet per. c. Praeterea. de spon. Sed dicis: pontifex di cit illud tolerandum: sicut aliqua peccata minora ne deteriora contingant / tolerantur. Et ita tenet glo. ordina. Contra hoc arguo. hunc contractum pontifex societati comparat. modo societas inita cum vtriusque consensu potest sine peccato dissolui. Verum hoc argumentu non vinceret. quia diceretur non esse omnino simile: sed in aliquo quoad tolerantiam. Secundo arguitur ad idem. Omnis res per quascumque causas oritur / per easdem dissoluitur. & hoc in contractibus ratificationem indissolubilitatis non habentibus a deo: quemadmodum sunt sponsalia. sed sponsalia etiam categorica sunt huiusmodi. igitur.
⁋ Secunda conclusio. Sponsalia possunt dissolui sine peccato altero dissentiente. probatur. potest superuenire noua causa: quae si occurrisset in contractione sponsalium / sponsalia non fuissent contracta: sed in tali casu possunt sponsalia sine peccato dissolui. igitur. Secundo probatur idem. aliqui casus in iure conceduntur liciti de non perficiendis sponsalibus: etiam altero dissentiente: ergo conclusio vera. quorum aliquos enumerabimus.
⁋ Primus casus est quando alter religionem assumit etiam ante professionem. patet per. c. Veniens. qui cleri. vel vouen. secundum vnum intellectum. Praeterea, matrimonium ante carnalem copulam per professionem dissolui potest ex dictis in hac distin. quod alioquin est indissolubile. sed multo minus sponsalia obligant quam matrimonium. igitur. Tertio. aliquis casus sponsalium dissolutionem parit: qui id minus videtur posse quam religionis ingressus, vt patebit per sequentia: ergo etiam ille est admittendus.
⁋ Secundus casus: quando alter sponsus cum alia contrahit per verba de praesenti vel per verba de futuro carnali copula subsecuta. c. i. de spon. duorum. Et patet ratione. nam vinculum minus vinculum maius & incompossibile tollit.
⁋ Tertius casus, quando certus terminus temporis a principio sponsalium appositus fuit. Nam termino elapso ille per quem non stetit liber est: & contrahit etiam sine periurio: sed alteri imponitur poenitentia de periurio. patet in eodem titulo. c. Sicut ex literis. Signanter dicitur (a principio sponsalium) quia si fuissent sponsalia a principio categorice contracta, & postea de die nuptiarum conuenissent: per lapsum: illius diei non liberatur alter.
⁋ Quartus. quam do alter lepram aut paralysim incurrit: aut visum vel nasum amittit: aut ei aliquid turpius euenit post sponsalia. patet in. c. Literas. de coniu. lepro. Et in c. Quemadmodum. de iureiuran. Notanter (post sponsalia) quia secus est si ante sponsalia vitium tale inerat. Et ratio istius casus est: quia si istud vitium a principio affuisset: fictione iuris obicem sponsalibus praestitisset. Si dicas quod non: tunc alter vitium non habens potest matrimonium perficere. si ergo vitium non habens retro- cedit, & non constat quare aliunde decedit: signum est quod vitium illud impedimentum sponsalibus dedisset a principio si affuisset.
⁋ Quintus casus: quando alter fornicatur / quo ad innocentem. ille enim qui fornica tus est non potest resilite si alter innocens velit cum ipso vel ipsa contrahere. patet per. c. ii. de transsa. praela. etiam si fornicatio esset violenta cum tali cognita. Plerique enim sunt qui nullo modo contrahere / & rationabiliter nollent cum tali. hoc potest etiam contingere si tempore desponsationis erat corrupta quam virginem putabat. nam potest esse quod nolit bigamiam & illam poenam canonicam incurrere. vel sine hoc / vult castam & incognitam.
⁋ Sextus casus, quando alter est haereticus. Haere sis enim est fornicatio spiritualis. xxviii. q. i. c. Non solum. &. c. lam nunc.
⁋ Septimus casus, in sponsa libus conditionalibus deficiente conditione: vt si mulier promittat dotem quam dare nequit.
⁋ Octauus casus est ob affinitatem. vt si sponsus consanguineam sponsae cognoscat, vel econtrario. xxvii. q. ii. Si quis sponsam. de eo qui cogno. consan. vxo. su. c. Ex lite ris. Non autem ob publicae honestatis iustitiam. ratio est quia per sponsalia primo contracta fuit primo inducta publicae honestatis iustitia: ergo par ratio inducta non potest eam tollere.
⁋ Nonus casus ob ordinis sacri susceptionem. xxvii. q. ii. c. Scribit. S. Ecce. secus est de matrimonio. vt ex praecedentibus patuit.
⁋ Decimus casus. si sponsus se ad remota transfert: sponsalia etiam iuramento firmata sunt dissoluenda a muliere: si per eam non stetit quin matrimonium compleuisset. de spon. c. De illis. Et licet ponam tur tres anni secundum leges. vt. C. de repu. l. ii non tamen est necesse sic expectare: sed ad arbitrium iudicis secundum exigentiam casus / tempus est abbreuiandum vel prorogandum. Casus hos tangit glossa in dicto. c. De illis. & patent in his versiculis. Lepra super: ueniens, furor, ordo, sanguis, & absens: Laesaque virginitas: membri dannum: minor aetas, Ac heresis: lapsus, fidei remissio, prorsus Sponsos dissoluunt & vota futura retractant. Breuiter tot casus super: uenire possunt vt enumerari nequeant. Sed in hac theorica standum est qua in tota materia vtimur. Casus ille post sponsalia eueniens dissolutionem eorundem inducit: qui si affuisset in principio sponsalium / eadem iudicio prudentum impediuisset. Et quando causa est notoria vel sponsalia sunt penitus occulta: auctoritate propria potest resilire: in casu autem dubio ecclesiae auctoritate separatio fieri debet. patet per. c. Si duo pueri. de despon. impube.
⁋ Tertia conclusio. Sponsalia non possunt dissolui sine peccato nisi vbi interuenit causa / quae ab initio ea iudicio prudentis impediuisset. probatur. quaelibet promissio deliberata & rationabilis est seruanda. de pact. c. i. vbi dicitur. Antigonus episcopus dixit. & infra. Aut inita pacta suam obtineant firmitatem: aut conuentus si se non cohibuerit / ecclesia sticam sentiat disciplinam. Pacta enim legitima quae neque dolo malo / neque aduersus leges / neque quibus fraus alicui fiat facta sunt, seruabo. ait praetor. ff de pac. l. Iluris gentium. S. Ait praetor.
⁋ Contra primam conclusionem arguitur per. l. i. itur. Ex quibus cau. infa. irro. vbi sponsa efficitur infamis si bina sponsalia contrahat. Respondetur. hoc est verum: nisi primis sponsalibus renun ciet. vt patet. l. i. C. de spon. vbi dicitur. Vni desponsata alteri nubere non prohibetur.
⁋ Secundo arguitur. per matrimonium sequens / sponsalia dissoluuntur. vt videre est in secudo casu prius recitato.
⁋ Respondetur. hic ponuntur duae regulae. quarum Prior est. quando sunt duo vincula incompossibilia: a minore vinculo maius absoluit. vt est in materia praeceptorum de obligato seruare vitam: & obligato ieiunare qui est infirmus. cum vero sunt compossibilia. vtrumque seruabitur.
⁋ Secunda regula. quando vin cula incompossibilia sunt aequalis ligaminis: prius est seruandum propterea cum duabus successiue contrahens / priori adhaerebit: licet iurata fuerint sponsalia secunda. Et ratio est: quia per iusiurandum non egrediuntur limites contractus sponsalium: & iura mentum est illicitum: quapropter non est seruandum: nisi fuerit vnus casus in quo a prioribus licet disce dere sponsalibus. semper illum excipio. Ex quo patet quod votum simplex sponsalia praecedens etiam iu ramento firmata / impedit ea. casus est in cap. Rursus. qui cleri. vel vouen. iuramentum enim est illicitum cum iurat quis facere quod non potest: quare non obligat iurantem. Sed si sponsalia iurata votum praecesserint: potest defendi quod votum non dissoluit sponsalia illa. Tenendo autem quod votum & iuramentum aequaliter obligant: prius ligamen erat maius: licet oppositum sit rationabilius: quia vnum ex parte obiecti praestat: scilicet votum de continentia seruanda: quae castitati coniugali est anteferenda. Vlterius sequitur quod matrimonium de praesenti ante carnalem copulam omnia sponsalia soluit: sed ista per matrimonium consummatum non tolluntur: vt superius dictum est. Secundum enim non est maius vin culum: immo non est vinculum: sed purum nihil post verum vinculum / quod solo vno modo solui potest.
⁋ Tertio arguitur, contrahat Petrus sponsalia cum duabus simul, postea cum vna: iam secunda sponsalia non dissoluuntur per prima. ergo male dictum est. Respondetur concedendo quod secunda per prima non dissoluuntur: quia prima non sunt sponsalia: & hoc si ambae consentiant simul: nemo enim potest habere duas cmuniuges. si autem solum vna consentiat: cum illa contrahet. si neutra consensit secunda est ei sponsa cum qua manebit.
⁋ Quarto arguitur contra eandem conclusionem. ponendo quod Petrus cum priore sub hac forma contraxit, nullam aliam abs te vnquam habebo: & cum secunda sub forma communi. illo casu supposito potest cum secunda manere, quod probo: quia non cotraxit sponsalia cum priore: quippe per illam negatiuam sponsalia non contraxit: sed poterat licite tota illa promissione admissa, perpetuo caelibem ducere vitam. Respondetur. contrahendo sponsalia cum secunda peccat, contraueniendo suo promisso: non tamen promisso ad sponsalia sufficienti: cum sit pure negatiuum. Secus est de negatiua affirmatiuam non necessariam intrinsece inferente: vt de tali, nullam mulierem capiam praeter te vel nisi te. quae infert hanc, capiam te-
⁋ Ecce quomodo sponsalia per vtriusque consensum dissolui licite possunt: & vno dissentiente interdum licite soluuntur quando causa occurrit post psa contracta, quae si a principio infuisset: contra: ctum sponsalium prohibuisset iudicio prudentum. interdum ab eis disceditur de facto cum peccato. ltem per vinculum maius eorum fit dissolutio: quia semperi in vinculis incompossibilibus vinculum minus tollitur per maius.
On this page