Quaestio 1
Quaestio 1
An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
⁋ Distinctionis Vigesimae octauae Quaestio Prima. Vaeritur primo circa distinctio nem vigesimamocta: uam: an carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet. Respondetur per conclusiones: quarum prima est. Carnalis copula. ante sponsalia non causat matrimonium verum: nec praesumptum. puta totum illud aggrega tum. Quia non sit verum matrimonium, patet: quia hic non est consensus praesentialis mutuus actualiter / vel vir tualiter signo sufficiente declaratus: ergo non est matrimonium verum. Quia nec sit praesumptu probatur: quia carnalis copula sola non facit matrimonium: nec sponsalia sola: nec sponsalia sequentia carnalem copulam: quia ex his omnibus iunctis non colligitur argumentum consensus mutui. ergo non est matrimonium presumptum.
⁋ Secunda conclusio. Carnalis copula. post sponsalia si adsit consensus mutuus, verum facit matrimonium. Probatur. illic est consensus mutuus signis exterioribus sufficienter ostensus: ergo est verum matrimonium. consequentia ex dictis est nota. probo antecedens. nam cum sponsalia contraxerint & commiscuerint sese: est signum probabile consensus mutui & quod se commiscere voluerit sine culpa vel saltem affectu maritali. hoc autem signum sufficit. quod probatur: quoniam non requiruntur determinata verba: sed nutus, scriptum, & alia signa sufficiunt sicut verba: quia de aequipollentibus idem est iudicium: vbi certa verba non praecipiuntur: vt in Eucharistia & in paptismo. ergo in isto casu carnalis copula aequi pollet verbis. illud tamen signum sensibile, fateor, est multo magis occultum quam verba.
⁋ Tertia conclusio. Carnalis copula post sponsalia siue adsit consensus, siue non, causat matrimonium praesumptum. probatur sic. verba consensum indicantia mendacio prolata efficiunt matrimonium praesumptum: licet non verum. sed sponsalia & carnalis copula sequens, vet bis aequiualent ex praecedente: ergo tale matrimonium efficiunt quale verba praesentialiter prolata. Secundo arguitur ad idem. matrimonium quod est praesumptum nullum, non praestat impedimentum matrimonio sequenti. sed carnalis copula post verba de futuro praestat impedimentum matrimonio sequenti: contra quod etiam non admittitur probatio: vt patet de sponsa. cap. ls qui fidem. igitur.
⁋ Contra ista arguitur. duae vltimae conclusiones repugnant. ergo sunt male positae. antecedens probatur: quia carnalis copula ante sponi salia aequiualet sponsalibus cum copula sequente. sicut ducatus & denarius aequiualent denario & ducato. sed de aequiualentibus idem est iudicium. vt in probatione secundae conclusionis dicitur.
⁋ Respondetur negando quod illae duae conclusiones inter sese pugnent: & nego quod assumpta aequiualent nec est simile in adducto. Nam transponendo aliqua verba explicantia consensum: non habebis vllum signum sufficienter expli atiuum consensus mutui illo modo vtendihoc dico propter tales rationes, quas cudere potes. hae voces vel scripturae sic positae sunt signum suffi ciens: & hae literae sic transpositae sunt hae literae qualitercumque situentur. igitur. Nonne in arithmetica vides non esse idem ponere elementum nihili quod cifram vocant, ante figuram, & postponere? Et tamen idem est multiplicare nouem per septe, & septem per nouem.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur Sola copula carnalis non facit matrimonium: ned solus consensus facit matrimonium: ergo illud aggregatum non facit matrimonium. Respodetur. consequentia est nulla. vt patet in consensu mutuo cum verbis praesentialibus, quorum neutrum solum sufficit ad matrimonium: & tamen aggregatum sufficit.
⁋ Secundo arguitur contra eandem. Sortes non habet tale pro positum quo vult Bertam cognoscere tamquam vxore suam: nec Berta quod vult cognosci tamquam eius vxor sed se ad copulam applicant de matrimonio non cogitantes: ergo conclusio nulla. Respondetur. argu mentum quaerere intendit, quid sit Sortem & Bertam affectu maritali se inuicem cognoscere. Si sint ambo docti & prudentes: dicunt verbo se hoc signo matrimonium perficere: vel Sortes dicit, permittas me te potiri tamquam vxore. & ipsa hac lege adiecta consentit vel aliquo simili exprsso: & tunc nulla est difficultas. fortasse nullum verbu dicunt: sed consentiunt in se inuicem tamquam vir in vxorem & contra: nihil vocaliter exprimendo: & sic adhuc est matrimonium: quia per factum & verba praecedentia consensus verus sufficienter ex plicatur: illo facto addito. & illa copula carnalis, modo assensus mutuus subsit, est signum sufficiens sicut verba. si vero alter dissentit intendens potiri altera gratia explendae libidinis solum, & non matrimonii cotrahendi, no est matrimonium realiter.- Alio modo possunt se habere sic quod nec consentiant nec dissentiant: vel saltem alter nec consentit nec dissentit praesentialiter, cognoscendo aliam tamquam coniugem: sed no cogitant de hoc: & tunc reuera non est matrimonium. ratio est: quia num quam fuit consensus mutuus actualis vel virtualis praesens. tamen cogendi sunt cohabitare mutuo per censuram ecclesiasticam, & consenti re praesentialiter: & ad hoc tenentur: nisi sit notabile discrimen inter virum & mulierem, vtpote vir est multum nobilis & opulentus: illa vero infimae conditionis sed pulchra: tunc enim facile praesumitur quod non fuerit com sensus viri in matrimonium. licet enim mulier consenserit / hoc non sufficit, nec praesumitur quod ipsa decipiatur: sed quod voluit se cum alio comiscere: & per verba sub vmbra matrimonii se protegere (sceleri enim nunquam defuit excusatio) putas hac via magnum virum in matrimonium allicere: sed ipsa ob incontinentiam habebitur non modo contemptui ab illo: verumetiam a pari, & merito erit vehemens praesumptio incontinentiae eius. Secus est si vir sit pauper, & mulier nobilis & opulem ta. tunc enim citius praesumetur de matrimonio: cum multo turpius & exprobrabilius sit illi cognosci more meretricio ab inferiore quam affectu vxorio: & nullus magnanimus factum cognoscens est eam in posterum ducturus. Ediuerso est in viro: licet sit muliere rudentior: incontinentia enim non est ei adeo exprobrabilis & foeda vt mulieri si sit habilis / contrahe re. Aliter namque ecclesia inter aequales procedit: quam inequales, aliter inter pauperes iudicando quam inter diuitem & pauperem: nec male facit, quia caetera sunt imparia. Alio etiam modo nesciunt an consenserint vnquam in alterutrum praesentialiter: vt multi simplices. Et in omnibus talibus pro matrimonio iudicandum est. tum primo qua est res multum fauorabilis. tum secundo, licet non sit matrimonium contractum: eis consentire de nouo non est malum: & eos separari est periculosum. nam potest esse contra legem dei. & securius tenendum est. quare eruditus theologus, canonista, vel alius debet eis consulere in casu ambiguo vt. simul cohabitent: & ad cautelam de nouo consentiant. Quo fit vt si aliquis co gnoscat suam sponsam credens esse matrimonium, dissentiens tamen: non est propterea verum matrimonium in propter dissensum actualem. si autem non dissentiat: consensus tacitus reputabitur.
⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur sic. Contrahat Sortes cum duabus vage hoc modo capiam vnam vestrum: & postea vnam illarum cognoscat, tunc hic erit matrimonium verum vel praesumptum, quod si concedas: insto. sponsalia nulla praecesserunt: ergo non habetur signum sensibile sufficiens.
⁋ Respondetur. erit matrimonium praesumptum. sed non est contra tertiam conclusionem: quia non erant sponsalia proprie dicta. nam vage & disiunctim quodammodo sponsalia fecit: sedcum vnam cognoscit, praesumitur quod sponsionem vagam in determitata de praesenti commutat. Ex quo patet quod si sponsus sponsam cognoscere velit, & ipsa renitatur: non est verum matrimonium: nec praesumptum. cognoscitur enim quod non est consensus mutu. imo si tentaret quis sponsam cognoscere quam non potest: contrahens cu alia, cum secunda manebit. Textus est clarus in cap. fi. de sponsali.
⁋ Hactenus qui copula cum sponsalibus causet matrimonium & quae non. & quod copula carnalis post sponsalia sic matrimonium praesumptum causat vt contra ipsum non admittatur probatio. Pro praesumptione melius intelligenda Notato quod fictio est quando ius certum de aliquo fingit statuendo oppositum: vt cum fingit vxorem stipulatam dotem reddi sibi: licet sit certum quod non fuerit stipulata: sed in fauorem mulieris hoc fingit. Praesumptio vero est super dubio & verosimili. Et est duplex. Quaedam praesumptio iuris: quaedam hominis. Praesumptio iuris adhuc subdiuiditur. quaedam enim est simplex: vt cum ius in aliquo dubio praesumit, sed non fingit in tantum vt pedes statuat super falso praesumpto sicut super vero. Et contra talem praesumptionem admittitur probatio in contrarium. vt patet in ca. Proposuisti. de proba. Quaedam est praesumptio non simplex: vt quia ius vltra praesumptionem procedit ad statuendum ac si ex facto prsumpto vere sibi constaret. & contra illam praesumptionem non admittitur probatio in contrarium. Et sic intelligitur cap. ls qui. allegatum in probatione tertiae conclusionis. Contra omnem autem praesumptionem iuris simplicem ad mittitur probatio in oppositum. & appellatur praesumptio iuris quia a iure habuit originem. Praesum ptio hominis est cum iudex aut alius homo praesumit in casibus non specifice in iure praesumptis. Vlterius patuit quid sit mulierem affectu vxorio cognoscere. & rursum dico quod est mutuo conmisceri modo coniugali. nam putant esse coniugium, & hoc volunt in effectum deducere. vel volunt se cognoscere copula tali quam licitam putant, vel copula tali qualem vir & vxor facere solent: vel ali- quid aequiualens. Et cum te super hoc consulent in casu ancipiti: pete eorum intentionem: & secundum hoc sententiam feres recte consulendo. alioquin erit tibi tenebrosa aqua in nubibus aeris ferre sententiam. Omn autem alio mo cognoscere est meretricie cognosce re, nisi in altero sit ignorantia inuincibilis: quae ad castitatem coniugalem sufficit. Vltimo patet materiam matrimonii esse fauorabilem ad meretricium euitandum: & quod etiam in foro conscientiae pro eo standum est, in casu ancipiti.
On this page