Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

⁋ Distinctionis Vigesimae octauae Quaestio Secunda. Ecundo in eadem distinctione quaeritur: An sit tenpus aliquod ad sponsalia & matrimonia contrahenda leterminatum: & quae sit ratio sic statuendi. Pro illius quaestionis solutione pono aliquas conclusiones: quarum prima est. De iure naturae nullum tempus determinatum est statutum pro sponsalibus vel matrimoniis. Probatur: quia tepus illud apud sapientes variatur & in mare & in muliere, vt ex dicendis patebit. ergo oportet quod tempus a iure positiuo instituatur: vel quilibet sit sibi relictus ad quodcumque tempus accipiedum: sed secundum est praeter rationem propter deceptiones & mala quae sequi possent: & non est determinatio ex iure diuino positiuo: re linquitur ergo quod sit ex iure humano positiuo.

⁋ Secunda conclusio. sponsalia non possunt contrahi ante septennium. hoc patet de despon. impu. cap vnico. libro. vi. vt in distinctione praecedenti retulimus sed comparatiue hic pro matrimonio resumpsimus.

⁋ Tertia conclusio. Tempus matrimonii contrahendi in mare est aetas. xiiii. annorum: in foemina. xii. nisi malitia suppleat aetatem. In. c. Puberes. de despons. impu. dicitur: quod pubertas ex aliquibus cognoscitur. primo si habeat quartundecimum annum: masculus scilicet. in. S. Quidam. vbi dicitur. Quidam tamen ex annis pubertate aestimant: id est eum esse puberem qui. xiiii. an nos impleuerit: quamuis tardissime pubescat. & pate xx. qu. i. Illud. & de regula. Ad nostram. Secundo quando malitia supplet aetatem. vt quando vir potest cognoscere & mulier parere. & hoc experientia dignoscitur. arbitrio autem iudicis reliquitur, quando sit pubertas. alia enim regula dari non potest.

⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur. Mulier potest contrahere in duodecimo anno: ergo & masculus, cum sint eiusdem speciei. Respondetur. consequentia est nulla: quia licet sint eiusdem speciei essentialis, non tamen accidentalis. Sed quare mulier an te virum contrahat, est dubium. Dicunt quidam. quia mala haerba cito crescit. vt videmus de cicuta, vrtica, zizania, & similibus. sed hoc nihil est. licet enim mulieres sint viris instabiliores & imprudentiores causam aliunde oportet ostendere. Dico igitur quod mu lier desinit parere antequam vir desinat generare. Mu lier enim post annum quinquagesimum non parit: vir autem ad septuagesimum vsque generat, & non vltra. rarissimum namque est quod de Masinissa Numidarum rege legitur: quod in centesimo anno genuerit. Sicut autem viro deus naturam dedit generandi vltra foeminam: sic in partu prouidit mulieri quod citius pariat. Sed non potest dari certus terminus vtrobique generandi. Aliqui enim ex complexione indiuiduali habent quod citius generent quam alii: quia calidiores sunt. Salomon siquia dem ante vndecimum annum genuit Roboam. Nec debet illud Nicolaum Lyranum & aliquos alios deterrere. nam & Gregorius recitat in libro dialogorum quod quidam in nono anno suam nutricem impraegnauit. Et Albertus in quarto dicit se vidisse puellam quamdam nouem annorum grauidam: ac eam in decimo anno peperisse. Et Iacobus Foroliuiensis Fen prima, doctrina quinta primi canonis dicit quod quidam fide, dignus Marsilius de sancta Sophia, sibi retulit se vidisse Papiae puellam praegnante quae compleuerat praecise annos octo. Quare ad annos non potest haberi respectus quando malitia supplet aetate. In mare autem. xiiii. anni sufficiunt: &. xii. in foemina: potissi mun quando post factum non cognoscitur error in altero. Quia tamen statim in. xiiii. possit cognoscere non requiritur: vt patet de laborante morbo. Aristoteles autem aliam habuit sententiam, a legibus Caesareis & pontificiis alienam. septimo Politicorum. Dicebat quod mulier de bebat in. xviii. anno primo contrahere: & vir in xxxvi. & hoc propterea quia vir ad septuagesimun annum generat: & mulier ad quinquagesimum parit. & ita simul erit status generandi & pariendi. stante autem opposito, non bene conuenirent. Dicit insuper philosophus quod quando nimis iuuenes contrahunt: foetus debiles generat, quod patet in brutis. & in libro de animalibus hoc ad oculum ostendit. similiter in hominibus. nam iuuenes & senes / debiles tam corpore quam mente generant & potissimum foeminas. & illa est causa quare parui homines generentur in quibusdam regionibus. vbi si in bona aetate coiungerentur: viri essent robusti. praeterea nimis homines multiplicantur quando tam cito incipiunt. Sed dicis. idem philosophus permittit vt fiat aborsus: & praecipit orbatos expellere. sed hoc est multum in hac materia errare: ergo non oportet oculum in hac parte ad Aristotelem flectere. Respondeo, non desunt dicentes Aristotelem velle ita dicere vt argumentum assumit. sed longe aliter sentit. Dicit expresse in illo septimo: cauendum esse ne aliquis occidatur. sed caueri potest a tanta prolis generatione per abstinentiam & continentiam & aliis mediis. vel cum aliqui legumlatores ita leges tulerint, minus malum est cauere ne proles generetur quam prolem vitalem suffocare. & certe hoc est verum. nam Plato talem legem an te recitauit. Ex hoc manifeste sequitur quod noluit orbatos occidi: sed exponendos esse extra vrbem, & illic nutriendos: si lex vrbis eos residere in vrbe non patiatur. quod ita voluerit, patet per eius verba. At si multitudo tanta prolis alicui contigerit: vt duplicatus sit filiorum numerus (nam is definitus esse debet) ad mulritudinem nimiam euitandam anteuenire oportet ne foetus concipiantur. nam postquam concepti sunt, & ser sum aut vitam acceperint: nefas est attingere eos Ecce eius verba. ac si expressissime dixisset. Culpa grandis est eis nocere. Ex quo clare sequitur quod null tales sunt necandi. Nusquam vero melius quam in materia matrimonii, & puerorum educatione loquutus est philosophus. quare mirandum est de aliquibus theologis: qui cum Politicorum libros vix inspexerint, eorum dem auctorem reprobant. Alia causa est secundum eum nam quando comiunguntur iuuenes: parum aetatis distat in ter parentes & liberos: quamobrem non prosequuntur eos honore. Sed contra illud arguitur. ergo ipse admittit fornicationem simplicem licita: quia non approbat matrimonium ante contractum. homines enim tam diu continere nequeunt. Respondetur negando sequelam. numquid nostri vouentes & sacerdotes continere possunt sine matrimonio vel fornicatione? praesertim si Aristo telis vterentur consilio & doctrina in eodem septimo scilicet quod in iuuentute nec viderent nec audirent turpia & honestas occupationes sequaerentur. Fateor tamen qui consuetudo ecclesiae est facilis pro communi plebe. prudentes autem multas proles habentes si obseruarent doctrinam Aristotelis, bene agerent: & esset ecclesiae gratissimum. Videns igitur secundum omnes quod mulier ante virum nubit. Sed summe cauendum est senibus quinquagenariis & supra eam aetatem ne ducant iuuenculas potissimum nobiles aut diuites. multa enim mala ex talibus coniugiis euenire solent. Si tamen senex gratia sobolis habendae iuuenem mulierem desideret: ducat viduam probam, cuius foecunditas est cognita: vel pauperi mulierem e bona & laudata stirpe: quae viro erit & vxor & ancilla. vidimus siquidem plerasque tales caste & pie cum maritis suis in omni probitate viuentes. opulentas autem & nobiles mulieres cum senibus contrahentes crebro labi audiuimus.

⁋ Secundo arguitur contra eandem conclusionem. Pigmaei generant in quinto anno, & senescunt in octauo. ergo conclusio falsa Si neges pigmaeos: hoc est contra Aristotelem. vii de historiis animalium. Et Auicenna octauo de An malibus dicit: quod Pigmaei sunt vnius cubiti: & pugnant contra grues, nec hoc est mendacium. Petrus iti Ebanensis in decima particula problematum Aristotelis, dicit se aliquos vidisse.

⁋ Respondetur. Pigmae. non sunt homines, sed omnino more aliorum brutorum inuerecundi, & bruta nobiscum multum communicantia. propterea enim homines putantur a multis. quod bruta citius generent: non est mirandum: nam etiam citius moriuntur

⁋ Tertio arguitur. homines ab exordio mundi diutius vixerunt qui nunc viuant, vt videtur ex principio Geneseos. plerique enim vltra nongentos annos vixerunt. sed postea pedetentim minus & minus vixerunt. ergo sensim & temporis successu dabuntur viri non potentes viuere. xviii. vel. xx. annos. quare oportebit eos generare ante. xiiii. annos. alioquir mundus hominibus vacabit.

⁋ Respondetur. scriptura loquitur de hominibus qui diu vixerunt. & est verosimi le quod hoc fiebat miraculose: nam alii non ita diu vixere. Nec sufficit dicere: quod erant temperati & bonae complexionis sub bono caeli aspectu producti. quia illa in diebus istis contingunt: in quibus nulli ad hanc aetatem perueniunt. Opinor tamen quod homines alii de quibus scriptura non facit mentione, vixerunt multo diutius quam homines nunc viuant. deus namque conseruabat eos ob eorum bonitatem: vel quia pauci eruditi erant, ad alios docendos tam in legibus quam in moribus. Sed a bis mille annis praeteritis communes homines optima complexione donati non transierunt. lxx. annos. In giganteis autem viris aetas est. lxxx. annorum. Testis est psalmographus psalmo. lxxxix. canens. An ni nostri sicut aranea meditabuntur: dies annorum nostrorum in ipsis. lxx. anni. Si autem in potentatibus octoginta anni & amplius: eorum labor & dolorHomines quoque adhuc eam aetatem viuunt. Nego igitur suppositum argumenti: quod semper homines sensim minus & minus viuant. Aliqui enim viuunt tandiu quam in diebus Dauidis, etiam apud nos. Nam Strabo. xv. libus dicit Indos passim vluere. cxxx. annos, & Seres cc. Sed quicquid sit de hoc: nihil ad nos. Credo etiam quod & ipsi nunc longe minus viuant quam sui maiores vixerint. lc dubitatur primo: quando occurrit dubium in aliquo contractu: an sponsalia contrahantur an matrimonium i pro quo iudicandum sit. Respondetur. oportet videre circumstantias contractus. In nostro proposito sponsalia plerumque matrimonium antecedunt. Porro in casu dubio pro sponsalibus praesumitur si iam non praecesserint. si autem antecesserint, pro matrimonio praesumendum est. Sed quia sponsalia non sunt necessaria matrimonio: possunt audientes considerare ex aliis circumstantiis: quando erit praesumptio pro matrionio. In verbis autem dubiis oportet respicere communem hominium intelligentiam, & non argutias ineptas. vt si Sortes Bertae diceret. tenebo te pro vxore quousque terra oculos meos cooperiati licet intelligat / quousque puluerem super oculos ponati cogitur matrimonium continuare, & pro eo praesumitur: lica si non consentiat, non sit matrimonium. hoc patet in ca. Ex littris. i. de sponsa. vbi Alexander Tertius Cantuariensi archiepraeo scribit dicens. Ex litterus. & infra. De hoc autem quod consuluisti quid debeat obseruari, quando inter ali- tali coniunctione suscepta prorsus illegitima censeatur: de parentum ignorantia nullum habitura subsidium: cum illi taliter contrahendo non expertes scientiae, vel saltem affectatores ignorantiae videantur. Pari modo proes illegitima censeatur: si ambo parentes impedimentum scientes legitimum / praeter omne interdictum etiam in conspectu ecclesiae contrahere praesumpserint.

⁋ Ecce sponsalium & nuptiarum annos: & quod mulier, citius cognosci potest reglariter quam mas generare: quodque ei natura negauit indiuturnitate temporis pariendi: id in acceleratione eius rependit, nec hoc in ea maiorem causalitatem arguit: immo est multo minor: quia nec haemorroides nec narium profluuium, virorum more patitur. Ipsa enim est phlegmatica & frigida. Vlteri diximus aliquos a complexione indiuiduali ante xii. annos &. xiiii. generasse & peperisse: in quibus malitia supplet aetatem: quae est multum prona in venerea: vt de Salomone diximus. Praeterea non semper homines minus & minus viuunt: quia illo dato mundus destitueretur hominibus naturaliter: quod non est concedendum. Licet autem Nestor Homericus trecentesimum intrauerit annum: hoc non concludit de reliquis illius tempestatis. Ioannes quoque de temporibus: amplius tempore Caroli magni & postea vixit. sed de aliis hoc non contingit. Et eodem modo opinor de hominibus bibliacis, non tamen nego quin caeli clementia, regionis salubritas, & temperantia victus, vitam prorogent: sed non ad tot annorum congeriem sine dei miracuio: qui omnes perpetuare potest. sicut Enoch & Heliam incolumes hactenus conseruat: & in caelo post diem iudicii conseruabit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2