Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

⁋ Distinctionis Vigesimae nonae Quaestio Secunda- Ecundo circa hanc di quam stinctionem quaeritur: an matrimonium contractum inter raptam & raptorem cum vtriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur / teneat. Hanc uaestionem propter dominum Mart num de magistris mouemus qui in suo libro de temperantia in quaestione de raptu tenet conclusiones aliquas quas non minus reprobare intendo quam debea. In sexta conclusionem sic di cit. Prius quam inter raptorem & raptam legitimum const tuatur matrimonium: oportet vt puella rapta patris primum reddatur potestati: & rapiae crimen digna poenitentia emendetur. In septima conclusione dicit. Raptor nisi beneficio episcopi ad secundas nuptias transire non potest. In octaua quoque conclusione sic dicit. Ad legitimum inter raptorem & raptam coniugium non sufficit raptoris & raptae & parentum eorum consensus: quia requiritur primo quod ipsa resti tuatur parentibus, & raptor publice poeniteat. alio quin manebit semper excomunicatus: nec ad com trahendum erit habilis.

⁋ Contra insta pono duas conclusio nes: quarum prior est primae eius conclusioni hic recitatae virtualiter contradictoria. Ad verum matrimonium sufficit raptae & raptoris liber consensus mutuus absque poenitentia praeuia & vlla restitutione facienda parentibus.

⁋ Posterior conclusio. Raptor absque beneficio episoi: hoc est absolutione potest transire ad secundas nuptias. Prior conclusio probatur. Ad verum matrimonium sufficit consensus mutuus spontaneus signo exteriori explicitus: si personae ipsae fuerint habiles ad contrahendum: omnia haec inter raptorem & raptam contingunt. igitur. Contingit etiam quod detur raptae facultas abeundi, & ipa vltro redeat, & se ingerat in matrimonium: sicut plerumque fit quando rapiuntur: quia alioquin minoris ab aliis aestimabitur: non aut a rapto re, nec tale matrimonium cum aliis habebit quale non cognita habuisset: & ei ab alio viro obiectabitur in opprobrium. vel quia vir ei placet, ipsa redit. hoc supponamus. tunc coram deo & hominibus est consensus liber: & personarum habilitas. patet: quia omnes personae quibus non est prohibitum contrahere per legem naturalem diuinam vel humanam / sunt habiles. Edictu enim de matrimonio contrahendo est prohibitorium: & quaecumque pe sonae non prohibentur / per consequentiam admittuntur. vt po tifex dicit in ca. Cum apud. de spirito & patet.litr. de testi. lii. isti autem sunt huiusmodi: vt patebit per argumentum sequens. Confirmatur haec ratio: & personarum habilitatem probat. de raptori. incendia. & viola. eccle. in cap vltimo, Innocentius tertius sic dicit. Accedens at apostolicam sedem. & infra. Rapta puella legiti- me contrahet cum raptore si prior dissensio transeat postmodum in consensum: & quod ante displicuit: tandem incipiat complacere: dummodo ad cotrahendum legitimae sint personae. Vides quod personas tempore raptus non reputat pontifex illegitimas: sed dicit quod durante tempore raptus dummodo aliud impedimentum canonicum non praestet obicem: est vere matrimonium. Patet haec conclusio. xxxvi. q. ii. c. De nique. &. c. Tria. Praeterea arguitur ad idem. Si inter has personas esset inhabilitas: hoc esset propter leges vel antiquos canones eas illegitimas reddentes sed hoc non. nam in canonibus positiuis semper ius posterius reuocat praecedens: ergo illi canones. de puellis. & ca. Si aut. & ca. Placuit. qui habentur. xxxvi. q. ii nunc non habent robur. Olim siquidem infra septimun gradum non contrahebatur sine dispensatione: post ea ius illd reuocatum est ad quartum gradum consanguinitatis. vt patebit. dist. xli. Ad. l. vnicam. C. de rapto. virgi, non oportet oculum flectere, quia in matrimonio ecclesiae sacramento iuri canonico & non ciuili fidendum est. vt pontifex merito determinat. c. penultimo & vltimo de secundis nup. sicut legibus & non canonibus de poena qua raptor puniendus est innitimur.

⁋ Secunda conclusio ex priore & eius probatione sequitur, scilicet quod consensus mutuus spontaneus inter personas legitimas: siue parentes consentiant, siue cotradicant: ad matrimonium sufficit sine vlteriore dispensatione. modo pro batum est has personas esse legitimas: hoc est nulla illegitimatio ex rapina prouenit.

⁋ Contra has conclusiones doctor nominatus facit praecise vnum argumentum in valore: quia ad antiquos canones quos ex Gratiano allegat non oportet respondere vltra proxime dicta. Ro eius est. Hic rapiens virginem vel mulierem est excommunicatus quousque eam restituat. sed nullus excommunicatus potest ecclesiae sacramentum suscipere: ergo non potest matrimonium contrahere. Respondeo. hoc argumentum nullam habet apparentiam. nam licet excommunicatus non debeat se ingerere participationi in diuinis: tamen sacramenta reuera suscipit: siue peccet siue non, nihil interest. vt patet de sacramento eucharistiae: & in proposito expresse de sacramento matrimonii. per cap. Si gnificasti. de eo qui duxit in matrimo. quam polluit per adul. vbi casus est rotundus de excommunicato qui relicta vxore, meretrici adhaesit: quam post vxoris mortem desponsauit. illic Innocentius tertius episcopo Spoletano sic scribit. Nos igitur inquisitioni te t. t quod nisi alter eorum in mortem vxoris defunctae fuerit machinatus: vel ea viuente sibi fidem dederit de matrimonio contrahendo: legitimum iudices matrimonium supradictum: excommunicato munus absolutionis, si petierit, iuxta for- mam ecclesiae impensurus. Similiter potest ordines suscipere de facto / & characterem ordinis. cap. Cum illorum. de senten. excommuni. Quare com sequentia est nulla: cum oppositum consequentis manifeste iam sit ostensum compati antecedens ipsum. Non enim memini me legisse raptorem mulieris excommunicatum. bene habemus in cap. Tua nos de sentem. excommuni. quod omnens incendiarii proprie dicti postquam fuerit publice excommunicati & denunciati, non possunt absolui citra sedem apostolicam ldem legimus de spoliatoribus & effractoribus ecclesiarum. in cap. Comquesti. eiusdem tituli. Et sic argumentum deficit tam in materia quam in forma.

⁋ Hac tenus quod raptor potest contrahere matrimonium cum muliere quam rapuit: modo adsit consensus mutuus pure liber: & sint personae habiles, nec ponderandae sunt leges iuri pontificio contrariae in materia sacramentorum. Forte dicis / sicut Panorin cap. penultimo de rapto. quod leges & pontificum canones non sunt contrarii, sed diuersi: quia leges considerarunt delictum raptoris & deceptionem mulierum. lus vero canonicum considerat libertatem in matrimonio. Hoc non valet. Nemini enim dubium est, quin leges positiuae in variis foris sint oppositae: quia habent rationes pro vna parte: & pro parte contraria. vt in Britannia primogenitus domus nobilium est haeres in toto: in aliis autem regnis est oppositum. & in proposito nostro inter leges & canones. nam hi dicerent, hicontractus est matrimonium. leges vero dicerent hic contractus non est matrimonium, quae propositiones realiter contradicunt: & ita vtrobique es in omnibus: quamuis causae sint differentes, quare hae dentur leges.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2