Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum error matrimonium impediat

⁋ Distinctionis Trigesimae Quaestio Prima. N hac trigesima distinctio ne Magister primo loquitur de errore matrimonium impediente. postea matrinonium inter diuam virginem & Ioseph prosequitur. Conformiter ad hoc aliquas i proponam quaestiones: quarum prima erit. Vtrum error matrimonium impediat. Secunda quaestio: in quo consistat virginitas: & an sit virtus. Tertia: an vidui- tati & castitati coniugali virginitas sitanteferenda. Quarta: an fuerit verum matrimonium inter diuam virginem & loseph.

⁋ Pro primae enucleatione supponatur quod error est assensus falsi extra proponnem insolubilem non significantem taliter esse qualiter est vel est dissensus veri, vel assensus veri inferentis cum circumstantia casus iudicium habentem errare. vnde assensus istius / hoc est falsum / per pronomen demonstrando propositionem cuius est pars, non est erroneus: & tamen est assensus falsi: sed quia ita est sicut illud falsum significat: non est error. secus est de assensu istius. Omnis propotes vniuersalis est falsa. assensus enim illius proponnis vniuersalis est error. dissensus istius, mares sunt longioris vitae quam foeminae est error. Similiter assensus istius, ego erro: licet pro positio ipsa sit vera. Non voco errorem verum vel falsum, quia est propositeso vera vel falsa: sed solum obiectiue ob eius obiectum. Omnis enim propotes mentalis ex partibus diuersarum rationum componitur. assensus autem ille vel dissensus est qualitas simplex in essendo, complexus in repraesentando. sed hoc est alterius negocii: & in proposito non refert.

⁋ Praeterea aduerte quod quadruplex est error: vt dicit magister inlitera. & Gra. xxix. q. i. S. Ad haec scilicet error personae: cum quis putatur sortes: qui est plato, non tamen circa solam nominis mutationem, dummodo identitas maneat personae: vt si quis credat contrahere cum primogenita talis regis: putans ei nomen esse a est tamen b non est error personae, cum semper maneat eadem per-: sona. Secundus error, est conditionis. vt cum quis putatur liber: est tamen seruus seruitute legali. Tertius error est qualitatis: vt cum putatur pulchra & mitis quae est deformis & tumida. Quartus error est fortunae, vt quando putatur homo opulentus qui est pau per: vel econuerso.

⁋ His praemissis duas pono conclusiones: quarum prior est. Ftror conditionis & personae matrimonium impedit. Secunda conclusio. Alii duo erro res non impediunt.

⁋ Prior conclusio probatur sic. Quicquid impedit causam alicuius effectus: ipsum effectum impedit: & hoc quando ille effectus non potest produci nisi ab illa causa. sed error impedit notitiam sine qua non habetur consensus, dicente Augustinus v. de trinitate. Inuisa diligere pos sumus: incognita vero nequaquam. Consensus enim est actus voluntatis qui ab actu intellectus puta notitia producitur: vel eam praesupponit. nam in nullum consentimus vel amamus quem nequa od cognoscimus. Dixi in probatione ( quando ille effectus no potest produci nisi ab illa causa) nam illa quae prohibet ignem a productio ne caloris non impedit caloris productionem: cu ille a ra dio solis in speculo concauo vel alibi produci possit Dicis. calor producibilis ab vna istarum causarum non potest produci ab alia. Non est alius in specie: quare hoc non impedit: quia illud sufficeret de identitate specifica, propterea dicitur, quam errat non consentit. l. Si per errorem.litur. de iurisdi. om. iu. Idem patet. de iure & facti ignorantia. l. Cum testamentum. Etrantis voluntas nulli sit. Idem pate de seruitute. nam qui credit aliquam liberan & in eam consentit, cum ipsa sit ancilla: proprie non consentit. & dato quod in hanc / demonstrando ancillam / consentiat: hoc non sufficit propter ecclesiae illegitimationem & errorem praeuium cum iugo intolerabili. Partus autem insequitur ventrem: nisi fuerit lex municipalis vel consuetudo in oppositum. alioquin oportebit habere sobolem seruituti miserae subiecta, nec ipsa potest reddere debitum ad nutum petentis rationabiliter: & quod acquirit i domini. hoc patet de coniu. seruo. c. Proposuit.

⁋ Secunda conclusio probatur. remanentibus essentialibus alicuius contractus quantuncumque varientur accidi talia: manet contractus ille. Accidentia enim non variant essentiam rei. vt patet per definitionem accidentis apud Porphyrium, prime intentionalite & de rebus eam exponendo. sed praesupponuni mas & foemina habiles per modum materiae: com sensus autem explicatus per verba obtinet similitud nem formae. modo seclusa materia vel forma secluditur compositum integrum: & eis positis / omnibus aliis seclusis ponitur compositum. sed in duobus secundis erroribus ponuntur mas & foemina & consensus. igitur. diuitia autem & bonitas accidunt matrimonio: quia si oporteret habere illa de necessitate / num quam esset firmitas in matrimonio: protinus diceret maritus bile concitus / arbitrabar hanc humilem quae more leonino superba est. hinc nostrates loquentes puellis hoc prouerbio vtuntur. Sis humilis ante matrimonium, postea erige comua, quod crebro in praxim deducunt. De diuitiis minus esset stabilimenti. Si quis autem contrahat cum comditione expressa de diuitiis vel huiusmodi: alioquin non intendens contrahere / non contrahit: nec est matrimonium verum, nec praesumptum ab ecclesia. sed si non consentiat mente nisi sint diuitiae: & hoc non expresse ponat: non est consensus matrimonialis: prae sumitur tamen matrimonium ab ecclesia: & cogetur de integro consentire, illam capiendo.

⁋ Subnectam aliqua pro explicatione materiae: quorum aliqua sequuntur corollarie: aliquam vix inferuntur. Primum. Contrahens cum muliere quae estigenita ex libero & ancilla, vbi est consuetudo regionis quod partus sequitur conditionem patris: vere contrahit. quia talis est libera. de coniug. seruo. c. Licet. Non loquimur de seruis mercemnatiis / sed de seruis seruiture legali: quales in neutro Britannorum regno reperiuntur. Propterea haec seruitus apud vulgus Britannicum est incognita: & in magna parte Galliae. ipsa tamen non est improbanda ranquam vitium. lus nanque pontificium eam licitam admittit. sed nullos tales habere honestius est. Ascripti tius autem qui sine gleba vendi non potest / nec econ uerso, nullo modo est persona illegitima. patet: quia edictum matrimonii est prohibitorium, & caetera. Et hoc patet in auten. de sanc. episc. S. Ascriptitius. colxix. vbi dicitur. Ascriptitii possunt ordinari & matrimonium contrahere sine voluntate domini, non autem serui secundum leges.

⁋ Secundo sequitur quod si sortes contrahat cum Berta nesciens conditionem eius, & ipsa sit ancilla: non manet matrimonium si recedat cum primum ei constiterit.

⁋ Tertio. si sortes contrahat cum Berta ancilla, & dominus Bertae dederit libertatem ancillae post matrimonium, non est necesse quod sortes eam capiat. quia licet ante in eam consenserit: & ipsa nunc consentiat: non est consensus mutuus sufficiens si vero tempore contractus vel ante eam manumittat: est verum matrimonium.

⁋ Quarto sequitur. si sortes credat se contrahere cum ancilla, & ipsa sit libera manet matrimonium. patet: quia error conditionis melioris non impedit. & qui consentit in Bertam quae est ancilla, consentit in eam cum libertate, nec leditur in aliquo sic contrahens. talis etiam non aestimatur persona inmhabi lis ab ecclesia. Eodem modo si seruus icum ancilla contrahat quam credit esse liberam, manet matrimonium: quia aeque laeditur. vterque. ar. xxix. q. ii per totum. de diuor. cap. Significasti. Si item liber scienter cum ancilla contrahat: est matrimonium. xxix. qui. ii. Si quis liber. & liber tenetur sequi ancillam. ipse autem est liber: non ipsa.

⁋ Quinto sequitur quod seruituris conditio non illegitimat simpliciter: hoc est, si alter consentiat. nam cum quis contrahit cum ancilla ignoranter vel ex ignorantia, postea tamen consentiens in eam dum hoc sciuerit, est vere matitus illius mulieris: & hoc si mulier tunc consentiat. secus est si mulier dissentiat.

⁋ Sexto sequitur quod cum ancilla quis scienter contrahit / & non manet matrimonium. patet. credat Titius Tebergam liberam quae est ancilla: & consentiat in eam: tunc sic. Cum hac Teperga Titius scienter contrahit: haec Teberga est ancilla: ergo cum ancilla scienter contrahit. & tamen matrimonium non tenet. sed is non contrahit scienter cum ancilla. sicut in simili: regem scio esse prope me: & non scio regem esse in hac vrbe. Capio hic contrahere vt tantum valet quantum nititur contrahere vt vides, non luctemur semper de virtute sermodois

⁋ Septimo sequitur quod seruus contrahens cum libera ea ignorante / peccat eam cognoscendo: quia scit non esse matrimonium: licet adhuc ipsa consentiat post carnalem copulam: nisi ignorantia inuincibilis eu ex cusaret / credentem esse matrimonium. Vbitatur: An seruus possit matrimonium contrahere inuito domino. Et vi quid faciet vxore vnum petente: & domino d aliqudod in eodem tempore. Respondetur. seruitus non prohibet virum a sacramentis ecclesiae. de sacramentie necessariis id notum est, vt baptismo, nec etiam ab aliis sacramentis vt a matrimonio, ad quod non obligatur. patet de coniugio seruorum cap. i. a poenitentia, & huiusmodi. nam per haec non impeditur a seruitio domini. tam non debet imponi ei poenitentia peregrinationis, ieiunii, & huiusmodi per quam redderetur inutilis seruitio domini. Et ratio es quia ex delicto serui non debs dominus priuari iure suo. Et eodem modo si seruus clericum percussit: non cogitur ire ad Romanam curiam pro absolutioe. vt habetur in cap. Relatum. de sen. excomuni. Si etiam attentet ordines sus cipe: reuera eos suscipit: & honestum officium domino exhibebit.

⁋ Ad secudam partem dubii dicitur. vel dominus dedit facultate seruo contrahendi: vel non. Si primum: & vxor & dominus incompossibilia simul petant: caeteris paribus potius vxori parendum est. si secundum, domino. Si vero caetera sint imparia: puta vnus sit in maiore necessitate: illi prius obediendum est: vt cum dominus petit opem pro defensione corporis: & mulier praecipit viro vt eat ad comquirendum quinque solidos.

⁋ Ecce quidrupli sesm errorem: & quomodo error personae & conditionis inferioris matrimonium impedit. primum: quia deficit consensus. vt si promittatur sorti mulier absens a. quam relatione aliorum cognoscit in forma corporis / moribus / & parentibus: & adducatur e i praesens mulier b. in quam licet consentiat: hoc est ex praesupposito quod sit a. aliter non: tunc non est consensus, & per cosequens nec matrimonium. Foemina etiam status inferioris, puta seruitu tis viro ignota non contrahit matrimonium. Consensus enim mutuus non sufficit propter ecclesiae prohibitionem. secus est si in eam consentiat post seruitutem cognitam. lgnobilitas autem vel pauptas non est status inferiori proposito: sed status aequalis: cum maneat libertas. Omnes enim liberi sunt aequalis conditionis seu status impresentiarum. Et ex illo patet quod seruitus non es impedimentum simpliciter sicut consanguinitas. nam in secundo impedimento nullo modo fit matrimonium sine dis pensatione. secus autem hic. Frror etiam fortunae & qua litatis matrimonium non impedit aliquo modo, quia alio quin num quam matrimonium esset fixum. Vlterius patet quod seruitus de iure canonico est admissa licita. xv. qu. vltima. Cum multae. in no interdum perius canonicum in ducitur seruitus. vt in cap. Ita quorundam. de iudaeis & Sarra. de illis qui deferunt arma ad hostes fidei ad nos impugnandos.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1