Quaestio 1
Quaestio 1
An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
⁋ Distinctionis Vigesimaenonae Quaestio Prima. Irca distinctio nem vigesimam nonam quaeritur primo: An consensus coactus per me tum ad matrimonium sufficiat. Respondebo ad quaes stionem per conclusiones: sed prius acceptionem meetes: tus & timoris explicabo. Metus interdum pro religione capitur: quae nata est per timorem. vt docet Seruius in illud vii. Aeneidos. Multosque metu seruata per annos. at non sic capimus: sed vt Vlpianus definit. Timor est de instante vel futuro periculo mentis trepidatio.
⁋ Hoc praemisso pono conclusiones: quarum Prima est. Voluntas simpliciter cogi non po quos sponsalia contrahuntur: nec intelligit alter quod alter proponit. Respondemus quod inspiciendum est iu dici si matrimonium contracturi, ad id faciendum sin idonei scientia & aetate. quo cognito si alter non intellexerit quod alter proposuit: ad comunem verbi intelligentiam recurratur: & cogatur vtetque verba prolata in eo sensu retin ere quem solent recte intelligentibus geni rare. Oportet vero theologum in conscientia quaerere ee rum intentionem. in foro autem contradictorio respiciatur ad communem intelligentiam cum circumstantia casus: vt si vir & inulier promittant iuramento quod tenebun se pro coniugibus in posterum: matrimonium iudicabitur ab ecclesia. de sponsa. cap. Ex parte. In re vero ambigua sequamur illud quod est verosi milius. & si personae pares sint: potius pro matrimonio iudicandum est: cum ob eius fauorem: tum pro securitate conscientiae.
⁋ Dubitatur secundo: an secundae nuptiae sint benedicendae. Respondetur quod non. de secun nup. cap. i. & ca. Vit. ratio glos. ini. c. primo nihil valet, dicens quod benedictio est sacramentu, quod est manifeste falsum. nam est sacramentale quodda ab ecclesia introductum: & constitutio ecclesiae est sola causa. propterea hic sufficit capere intentione ecclesiae. cum enim alter coniugum fucrit semel matrimonialiter benedictus: non est ipse, nec eius coiunx cum eo comtrahens amplius benedicenda: vt patet in ca. Vir. siue alteri communicet benedictionem sine non non enim est hic aliud nisi voluntas ecclesiae. potest tamen esse consuetu do alicuius regionis in contrarium, cum sit humanum ius nec oportent papam hoc scire tolerando, vt dicit glo.- Insuper aliud falsum illic tenet glos. quod scilicet extrema vnctio non est sacramentum.
⁋ Dubitatur tertio: quid sit matrimonium clandestinum. Respondetur. Tripliciter matrimonium est clandestinum. Primo cum non habentur te stes. vt in ca. Quod nobis. eo. ti. Secundo cum non fit cum solemnitate illa de qua in. c. Aliter. xxx. qui. v. Tertio quando fit praetermissis edictis quae multi banna vocant, in publico per sacerdotem: vt qui voluerit impedimenta proponere, proponat. ca. Cu inhibitio. eo. ti. Quando autem quis cotrahit secundum consuetudinem regionis suae coram vicinis sufficientibus vel amicis: in facie ecclesie contrahit: hoc est: non contrahit clandestine. Ecclesia. n. hic est catholicorum collectio. de conse. dist: i. Ecclesia. Quisquis autem clandestine contrahit, peccat, non parendo superiori: nisi rationabilem causam non contrahendi in facie ecclesiae habeat. vt pote timet aliquod impedimentum iniuste sibi infer ri si publice contrahat: vel est senex & verecundus & prae rubore omittit. Praeterea in cap. Cum inhibitio. istius ti. in. S. Si quis. dicitur. Si quis vero huiusmodi clandestina vel interdicta corugia inire praesumpserit in gradu prohibito etiam ignoranter: soboles de test proprie capto vocabulo.
⁋ Secunda conclusio. Volutas tamen potest cogi laxato vocabulo. hoc est induci ad consensum partim spontaneum ad quem concurrit voluntas.
⁋ Tertia conclusio, Cosensus coactus timore cadente in constantem virum ad matrimonium non sufficit.
⁋ Quarta conclusio. Consensus coactus timore non cadente in constantem virum ad matrimonium sufficit.
⁋ Probatur prima conclusio. Illud proprie cogitur ad aliquid quod omnino mouetur ab extrinseco: & non coagit ad illud. hic dicit philosophus. iii. Ethicorum. Vio lentum est cuius principium est extra, non conferente vim passo. modo voluntas ad quemlibet suum actum coagit: ergo ad nullum actum cogitur. Sed dicis: probabile est quod deus solus potest actum in voluntate producere ad quem nullam efficientiam habet voluntas: quae nedum est potentia actiua & passiua, sed etiam operatiua. hoc est: per actum talem in obiectum tendit volendo vel nolendo. vt in distinct. xlix. dicetur. Illo dato non infirmantur dicta. sed oppositum est probabile. Dicamus ergo vniuersa lius sic. Illud est violentum alicui quod est contra naturalem inclinationem ipsius: ita vt res ipsa appetat oppositum: & ipsum tollat secluso impedimento exempium. quando graue mouetur sursum: motus ille est omnino ab impetu impresso: ad quem motum nec concurrit grauitas nec pars aliqua corporis grauis: quia graue appetit esse deorsum: & impetu a grauitate extincto corpus descendit: nec potest non ponere oppositum. sic de calore in aqua: qui omnino ab extrinseco inducitur: & est contra naturaem inclinationem aquae: aqua enim nititur in oppositum, calorem corrumpendo. & in quiete subsistens sub opposito sicut corpus graue, impetu cessante, vel remoto prohibente se deorsum pellit. si enim ad descensum & ascensum esset indifferens: non diceretur violenta ri ad ascensum. Sed sub nullo actu voluntatis vio lente stat voluntas: cum si sibi relinquatur: non naturaliter oppositum produceret. Ingenue tamen fateor quod deus potest tam volitionem quam nolitionem producere in voluntate respectu eiusdem obiecti: quia aliquas qualitates contrarias potest ponere in eodem subiecto: & eadem ratione omnes. & sic realiter volens anult: & si volitio fuerit multo intensior nolitione: ita vt nolitio resistere non possit: exibit homo in opus volitioni respondens. secus est si fuerit paritas. sed toto isto admisso nullo modo est consequens quod voluntas est coacta: vel quod inuita vult.
⁋ Ex isto patet quod licet beatitudo a solo deo pro ducatur: beatus tamen non cogitur ad beatitudinem: nec stat violente sub actu beatifico. Secundo patet quod ad nullum actum elicitum voluntas violentatur. probatur ex dictis: & etiam aliter. nam ad quemlibet talem concurrit. & si teneretur quod vnus actus elicitus voluntatis alium totum producat: ita vt voluntas pure passi ue se habeat respectu illius actus: adhuc ad illumactum voluntas non violentaretur: quia talis actus esset perfectio & salus animae. Etiam voluntas est libera respectu actus totaliter a voluntate eliciti: illius secundi actus naturaliter productiui: vt si voluntas: efficaciter velit dilectionem Sortis. Tertio patet quod ad actum exteriorem voluntas est libera. licet enim ille mere naturaliter ab interiore procedat. ix. Metaphysicae: tamen actus ille est liber in sua originali causa. Si quis enim manu mea aliquem percutiat, & eam me nolente moueat ad alium percutiendum: illa verberatio non est mea: nec meus actus imperatus. Ex quo patet quod aqua manet naturaliter sub frigore & violente sub calore. materia tamen aquae stat neutraliter sub calore. vel frigore.
⁋ Secunda conclusio probatur sic. Licet voluntas sit libera libertate contrarietatis & contradictionis: nihilo tamen minus aliquidest ei persuasibile secundum rectam rationem, voluntatem moues ad faciendum. bonum namque voluntatem allicit in amorem sui. vt enim dicit philosophus primi Ethicorum primo, Omnia bonum appetunt. Similiter bonum delectabile allicit & trahit incontinentem in malum vt videmus. sicut orator ingenii acumine sub quodam verborum nectare voluntatem audientis ad se trahit. hoc idem facit terribile. Talis autem volitio est in uoluntatio admixta quando a disconvenienti mouetur quod est nolitum absolute. vt quando mercator est. in naui tempore periculi nauim exonerando ne pereat: periculum absolute & solitarie est nolitum: quo non obstante volitio merces eijciendi magis de volunt ario participat. iii. Ethicorum in principio. Et propterea dicebam in conclusione, eam esse partim spontaneam.
⁋ Tertia conclusio probatur per ca. Cum locum. de sponsa. & cap. sequi. &. c. Consultationi. in fine. &.lif Quia metus causa. l. Metum. Non iuuat dicere, coram deo est matrimonium: sed ecclesia praesumit quod non est matrimonium propter non consensum. Nam ecclesia casum fratris interprtatur in meliorem partem, vbi non constat de opposito. Et ideo interprtatur quod homo non vult mentiri praesentialiter dicendo: capio te in meam, quin consentiat. Nec valet dictum domini cardinalis in cap. Abbas. de his quae vi. & c. dicentis quod matrimonium metu contractum tenet: potest tamen rescindi per actio nem quod metus causa. Quod probatur per ca. Significauit. de eo qui duxit in matri. &c. vbi tenuit secundum matrimonium factum post primum meticulosum: nulla petita prius rescissione per actionem quod metus causa. Si enim valuisset primum matrimonium, non tenuisset secundum primo non annthilato: cum matrimonium non possit consistere nisi inter duos. Rationabile est enim quod odio nocentis & fauore innocentis ius patienti talem coactionem succurrat.
⁋ Quarta conclusio: scilicet quod consensus coactus per metum non cadentem in constantem virum ad matrimonium sufficit, probatur sic. Consensus & verba de praesenti ad ma- trimonium sufficiunt: etiam si sit coactus, vbi consensus ab omni iure non irritatur. sed sic est de isto consensu. igitur. patet maior: si non irritetur iure naturae / diuino, vel humano. sed duobus primis modis nullus consensus coactus irritatur plusquam in capiendis ordinibus, nec etiam iure humano. cap Cum dilectus. de his quae vi me. ve cau. fi. sicu leges subueniunt restituendo in integrum ei quai iustum metum passus est: non autem iniustu. Idem patet iqui cleri. vel vouen. cap. Insinuantescilitct. quod metus causa. l. Metum. superius allegata. Pro his duabus conclusionibus intelligendis scito: quod duplex est me tus. quidam cadens in constantem virum: hoc est in prudentem virum. vt viro ducere aliquam mulierem meretricem ignobilem inferioris conditionis est poenale. si tamen est vero simile quod si non consentiat, grauiorem iacturam & fugibiliorem patietur quam cum illa com trahendo: a maiore poena fugiet prudens: & minori appropinquabit: vbi vtraque absolute est noli ta. Opposito modo facit inconstans qui ducitur in consensum aliquem metu minoris poenae: & sic est inconstans. Ceruicosus autem & pertinax is dicitur qui non mutat consensum vbi secundum rationem mutare deberet. Ex his sequuntur aliquae propotes nes Prima est. Vir costans plus fugiet a quacumque culpa / etsi veniali / quam a quacunque poena no culpa. Probatur. semper fugiet a maiore periculo. sed sic est de malo culpae incomparabiliter respectu cuiussibet mali poenae non culpae: igitur.
⁋ Secundo sequitur quod potius constans consentiet in meretricem ducendam & in quancumque mulierem quam dicat se consentire & non consentiat. patet: quia primum est solum malum poenae. secundum autem est malum culpae / quia menda cium.
⁋ Tertio sequitur. Aliquam poenam constans patietur antequam contrahat matrimonium cum impari: & aliquam non patietur. Primum probatur. nam contra: here matrimonium etsi licitum sit cum hac muliere imparis conditionis: tamen est viro forti valde poenale ita quod in ratione non errante mauult perdere centum scuta quam cum illa contrahere. ergo si tyrannus minetur inferre viro perditionem centum scutorum vel minoris summae, non consentiet. quia si consentiat iam ius ei nor succurret: cum talis timor non cadat in constantem virum: & sic erit matrimonium. & per consequens non est vir constans contra positum. Et aliquam poenam non patietur antequam contrahat. nam contingit dare aliquan poenam magis fugibilem quam sit matrimo nium contrahe re cum muliere proposita: vt est stupratio, verberatio nes periculosae / mors / seruitus legalis: quae continetur hoc carmine communi. Stuprum siue status verberum atque necis. Perditio omnium bonorum vel maioris partis: quia sicut spiritualia sine temporalibus diu esse non pos sunt. i. q. iii. Si quis obiecerit. a fortiore nec haec vi- ta corporalis potest subsistere. Quae autem poena debeat voluntatem mouere ad consentiendum: & quae mi nus: non potest vna regula determinari nisi secundum iudicium prudentis.
⁋ Quarto sequitur quod duobus habentibus duos consensus aequaliter coactos: vnus realiter contrahit& non alter. Probatur. contingit quod in vno non sit timor cadens in constantem virum: sed in alio: iam secundus irritatur & non primus. & patet in simili. contingit duos hatre consensus aequales & spontaneos: quorum vnus contrahit realiter & non alter, quod videre potes in. xiii. annos nato: & in. xiiii. consensus enim priora lege irritatur. sic in proposito.
⁋ Quinto sequitur quod ante irritationem istius consensus coacti ab ecclesia ad contrahendum, realiter fuisset matrimonium. sicut in baptismo & in ordine. Baptismus enim est sacramentum salutis: & felix est illa coactio quae ad meliora compellit. iuxta illa qua in baptismo diximus. pau ci etiam ad ordines compelluntur. Si autem consensus coactus ad contrahendum non fuisset irritatus: crebro occurreret. sed est graue iugum cum odiosa muliere semper cohabitare, non sic autem in baptismo & ordine. propterea ecclesia illum contractum irritauit. Si dicas. de iure diuino requiritur consensus liber ad matrimonium: tunc quaero, quare consensus non cadens in constantem virum sufficit ad matrimonium.
⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur. Sortes doctus in hac materia, dicens haec verba, capio te in meam. scit se dicere verum vel falsum. Si secundum, est mendacium. Si primum / est matrimonium contra dicta.
⁋ Respondetur. si sortes sit doctus: scit se dicere verum in toto sensu quem recte intelligit, hoc est capio te in meam quantum est ex parte mea: vel quantu ad mae attinet: vel per me non stat. etiam si iuratet se promittere: hoc mentaliter intelligit. & quia materia est odiosa: non oportet ilud totum tyranno exprimere. hoc autem saluat eum ne fallat: quia non mentitur: sed ita assentit sicut profert. Etiam hoc totum est verum. Si vero verba diceret & dissentiret: iam mentiretur & peccaret: & sic non es set constans. sed tamen realiter non esset matrimonium dato quod nulla esset consensus irritatio. Contra hoc arguo. Voluntas est libera: & nihil ex natura sua est voluntati disconueniens: sed solum quia ei noli tum. ergo adhuc stante illo consensu coacto potest: alium consensum pure spontaneum elicere: & tunc erit realiter matrimonium, quia non erit consensus coactus Non valet dicere quod illi duo consensus erunt eiusdem speciei & se intendent: quia sic argumentum nondum est solutum. nam vna pars eius erit consensus liber: & altera consensus coactus. Nec iuuat dicere, non potest alium actum elicere propter alium actum elicitum. quia ponatur alter consensus coactus remissus, si specie distinguantur: argumentum procedit. Re spondetur: etsi actum liberum respectu talis obiect habere potest: nihil ad a. quia omnis consensus quem habet est a lege irritatus.
⁋ Secundo arguitur, & virtualiter contra principalem solutionem argu menti praecedentis. Fortius est vinculum signi sensibilis de praesenti cum consensu de praesenti, quam verboru de futuro cum consensu de futuro, caeteris paribus hincinde. hoc est quod vterque sit liber vel vterque coactus: sed contractus sponsalium de futuro coactus iuramento vallatus iurantem obligat. cap. Ad aures. de his quam vi me. ve causa fiunt. vbi dicit Roma nus pontifex quod renuncians electioni de se facta terrore laicorum potest praefici ecclesiae, nisi iuramentum ve fidem super hoc praestiterit. & per theoricam communem ius iurandum quidlibet seruandum est, quod potest sine salutis interitu seruati: quia coacta voluntas est voluntas xv. q. i. cap. Merito quaeritur. Sed promissio coacta sponsalium est huiusmodi. igitur.
⁋ Respondetur. argumentum eque concluderet de matrimonio de praesenti. Pro uis dicitur: quod aliqui sunt contractus a iure irritat si consensus vtriusque partis ponatur. talis contract nualidus: quemadmodum est consensus coactus iatrimonialis: etiam licet quis ex culpa sua in talem uetum incideret. patet per cap. Veniens. de sponldem est in rebus ecclesiae per metum traditis. vt licitur in Cle. i. de rebus eccle, non alie. Et in voto. vt in distinct. xxxviii. dicemus. Et de contractu in ter iniuste detentum in carcere & detentorem. vt est tex in. l. Qui in carcere. itu. eo. Talem autem contractum irrita re potest lex caesarea: licet Antoni. Butricensis casum de renunciatione beneficii excipiat: etiam tenens quod renunciatio est ipso iure nulla. Sed glos. in cap. Super hoc. de renun. tenet quod renunciatio beneficii per metum facta tenet: licet rescindatur per actionem quod metus causa. & illa opinio est vul gatior. Alia vero quae per metum fiunt tenent. si potest peti rescissum eorum quae acta sunt per actio nem quod metus causa. vt si iuraui dare vsurario lucrum vltra sortem: potest episcopus me absolue re a iuramento. & ita fit quandocumque iuramentum continet turpitudinem ex parte recipientis, & in eius odium: & hoc si non sit aliud competens remedium quod prius debet attestari: vt prius soluendo & post ea repetendo. sed si prius absolutus est: sufficit. Eodem modo de pecunia quam iuro raptoribus dare. in primis absolutionem capiam: quia si eis pecuniam darem / non rehaberem nisi clientes victo res praesentes haberem qui pecuniam promissam mi hi saluam tenerent. & hoc si sine culpa in metum inciderem: quia si ex culpa: tenent acta: & non com petit aliquod remedium metum passo. fu. eo. l. Si mulier. vbi dicitur quod si libera commisit ingratitudinem contra dominum & praecepta: sed ne reuoca retur in seruitutem aliquid promisit domino suo: non suecurritur ei contra illam promissionem: licet metu ser- uitutis promiserit. & hoc ideo quia ipsa sibi intulit me tum committendo ingratitudinem. & dominus iuste ei minabatur quod eam ad seruiturem reuocaret. Per ista ad formam solutionem habes.
⁋ Tertio arguitur per responsum beati Augustini scribentis Seue rto Mileuitano episcopo de casu quendam Vbal dum suum parochianum tangente: qui Vbaldus captus & timore necis impulsus iurauerat suae concubinae quod eam vxorem duceret, & propriam matrem cum fratribus domo expelleret: & nihil alimoniae eis vnquam daret. qui casus recitatur in cap. Inter caetera xxii. q. iiii. Respondendo Augustinus dicit sic. Quia vero quam prius habuerat non est peccatum in coniugem suscipere: matrimonium sit in deo firmum & stabile. Porro iuramentum non ob hoc fuisse institutum inuenitur: vt esset vinculum iniquitatis vel matricidii vel fratricidii seu cuiusque criminis.
⁋ Re spondetur. glo. in ca. Abbas. de his quam vi me. &c. dat varias solutiones. & simite Panor. sed nulla valet. primo dicit quod non erat metus cadens in constantem virum. Secundo quod metus non fuit illic probatus. primum non valet: quia erat metus mortis, nec secundum cum praesupponat metus, nec quod sit de consilio valet, vt patebit per dicenda. Aliter ergo dicendum est: quod btuns Augustinus loquitur pro tempore suo quo non eratirritatio a lege superioris contractum inualidante. De lege enim Caesarea in materia matrimonii, iurisiurandi, vsurae, vel similium loqui non oportet. Stetit autem btuns Augustinus recte in maxima in secundo argumento adducta quod iuramentum lici tum est seruandum sine exceptione. sed ius pontificium post dies eius aliquos contractus licitos / propter rationabilem causam irritauit. & capit (sit) illic in verbis recitatis praeceptiue: quod patet per verba adiuncta. Quia vero quam prius susceperat non est peccatum in coiugem suscipre: matrimonium sit in deo firmum & sta bile. ac si diceret: quia potest promissum iureiurando vallatum seruare: tenetur ipum propter iuramentum tenere stabile in domino, quod etiam patet per aliam perrem quia cum iurauit matrem a domo abiicere & fratres, illud non est seruandum: immo debet non se uari: quia iuramentum non est vinculum iniquitatis
⁋ Quarto arguitur. sit sortes qui nullo modo velit matrimonium contrahere cum Berta meretrice cu i praecipiat deus vt ducat Bertam vxorem. vt de Osea factum est. hic est consensus coactus: & tamen est verum matrimonium. quod patet: quia tenetur cum illa cohabitare tamquam cum propria & legitima vxore.
⁋ Respondetur concedendo quod illic est matrimonium, nec est intentio ecclesiae talem contractum irritare, cum deus oppositum praecipit, quam potest rotum da quadrare & quadrata rotudare.
⁋ Quinto arguitur. Pulchra verba, blanditiae, & huiusmoi, aliquos ceruicosos vel forte generosi animi tam mouent quam minae. sed huiusmodi non impediunt matri- monium: quamuis consensus sit coactus. igitur.
⁋ Respondetur raro blanda verba tantum mouent quantum minae. Nam. M. Tullii eloquentia cum eius adinuentionibus orando non tantum Augustum ad imperium relinquendum senatui impulisset, quantum metus mortis a Dionysio tyranno vel Annibale incussus. Et hoc patet ex mente Aristotelis tertii Ethicorum. i quod si quispian ideo iucunda violenta dixerit esse quia & extra sunt & compellunt / omnia erunt eius sententia violenta. Vult dicere, non sic mouent dulcia vt terribilia. & si interdum contingat: nihil est. Leges enim respiciunt illa d plurimum eueniunt. & vnum contractum irritant, non alium. sic meticulosus duntaxat mouebitur a paruis minis: cuileges & iuta non succurrunt nisi fuerint dulcia verba tyranni cogniti: qui solet viros roga re suppliciter vt sibi condescendant. cui si non con descenderint: solet graue tormentum applicare. talis autem consensus est coactus per terribile appraehensum & iudicatum in fine de propinquo adducendum / & non per dulcia verba.
⁋ Sexto arguitur. Si qui eligant per metu tenet electio: ergo & matrimonium. Respondetur. si electores cogantur eligere aliquem vnum certum: electio est ipso iure nulla: quia contra substantiam electionis. nam electio est vnum ex pluribus eligere. patet istud in cap. Quisquis. de elect. & in cap. Vbi periculum in. S. Caeterum. de elect. lib. vi. vbi dicit pontifex qui cessat electio vbi adimitur libertas eligendi. Na electio est vnum de pluribus acceptare. Aut electores compelluntur vnum eligere ex vno certo genere personarum: & sic metus non vitiat ipso factos quia non. ex toto adimitur potestas eligendi. patet in cap. Abbate. de verbo. signi. & in cap. Cum dilectus. de consue. Sed quicquid sit de secundo dicto, dico quod male agunt eos cogentes quemuis eligere. & potissimum in paruo numero electores tenentur eligere magis idoneum non curando de patria, ex dictis: in dist. xxiiii. Pro dictis autem canonibus in ductis dicitur quod erat priuilegium ad hoc vt alii essent capaces passiue. Si enim sunt idonei actiue: & non detur eis facultas, lex est iniqua: & per consequens non meretur dici lex: tenendo quod puto verum quod elector & collator tenentur eligere magis idoneum vel ei beneficium conferre
⁋ Contra quartam conclusionem arguitur. mediocres minae sufficiunt irritare cor sensum mulierum: ergo etiam virorum. consequentia tenent: quia sunt eiusdem soeciei essentialis. antecedens patet. xxxii. qui. vi. Indignantur. & de ho mi. Sicut dignum.
⁋ Respondetur, consequentia est nulla: quia sunt a tota specie regulariter timidiores & frigidae: nec ad virorum aimositatem ac cedunt. hinc dixit Sapiens prouerb. vltimo. Mulierem fortem quis inueniet: Nec respiciendum est ad pauca sfpndiuidua. nam licet Semiramis / Penthesilea / & Tho myris multis viris praestiterint: hoc non est frequens. nec facile crediderim Amaxones illas virorum in simili patria natorum aiositatem attigisse. Sed est etiam quidam timor in constantes mulieres cadens qui sufficit matrimonium impedire. aliquis autem minor non sufficit: vt in viris diximus.
⁋ Secundo arguitur contra eandem conclusionem. Metus cadens in constantem virum non sufficit ad matrimonium: & merus non cadens in constantem virum sufficit ed dubium est quando est talis metus: & quando non. ergo dubium est quando est matrimonium. Respondetur. prudens & iudex habet de tali metu iudicare in casu ambiguo.- Sed contra hoc arguitur. Si erat metus sufficiens constantem virum mouere: reuera non est matrimonium. nam potest esse quod iudex & prudentes consulti iudicent non esse talem metum. & per consequens separabunt matrimonium vere contractum. Respondetur. argumentum non cogit in proposito. Fadem enim est difficultas in aliis materiis: sed contingit quod iudex & prudentes sint omnes excusati per errorem inuincibilem. putantes non esse matrimonium quando est: & econuerso. In talibus autem si homines facientes quod in se est aberrent: non imputatur eis quod transgrediantur illud praeceptum Christi. Quos deus coniunxit homo no separet.
⁋ Hactenus de metu, & quis cadat in constantem virum vel mulierem, quam consensum non dat sufficientem ad matrimonium. quare stante tali metu vir non debet mulierem cognoscere, nec econverso mulier potest pati se cognosci: quia hoc velle facere vel pati vbi resistere pot, est peccatum extra matrimonium: nisi ignorantia inuincibilis excuset. Vbi autem muier est in captiuitate, secundum vires resistens, semper praesumitur consensus coactus. sed si libere permittat se co gnosci praesumitur consensus liber. praesertim si non dis cedat cu libere discedere potest: praesumitur quod consensum coactum in consensum pure spontaneum mutauerit: qui ad matrimonium sufficit. Metus tamen non cadens in constantem virum non irritatur. Praetei ea / tempore metus dicens se aliam vxorem velle ducere, & hoc iurans: nec mentitur nec peierat, intendens tamen id complere quantum in se est: quia illa conditio tacite est intelligenda. Si tamen animo dissentiret peccaret: nec est timor in constantem virum cadens. sed talis consensus est iure ipso irritus & in anis: & a iure annihilationem capit. secus est in consensu mixto: qualem habet capiens ad vsuram de transsatione lucri vltra sortem: vel qualem habet quis de pecunia raptori danda. blanditiae autem & pulchra allectiua regulariter non sic mouent vt terribiles mi nae. quapropter a iure non irritantur.
On this page