Text List

Quaestio 11

Quaestio 11

An licite sint aliqui religiosi mendicantes

⁋ Distinctionis Trigesimaeoctauae Quaestio Vndecima. Varto igitur circa votum pauptatis &. xi. in hac distinct. quero: an licite sint liqui religiosi mendicantes Respondetur affirmatiue. Aliqui enim sunt religiosi mendicantes honeste viuentes ves quatuor religionum mendicantes ab ecclesia approbati scilicet praedicatores / minores / Augustinen ses siue eremitani / & Carmelitae: qui nunc sunt per ecclesiam latissime dispersi. Quia medicare liceat, sio probatur. licet patres validos in modo viuendi imi tari. sed multi sancti humilitatis causa mendicarunt. Vnde Hieronymus in epistola ad Oceanum commendat Fabiolam in hoc quod optabat vt suis diuitiis pariter effusis pro Christo stipem acciperet. Et beatus Alexius omnibus suis propter Christum dimissis gaudebat se a seruis suis eleemosynam ad cipere: qui in Edessa ciuitate Mesopotamiae. xvii. annos iuxta aedem beatae Mariae ex eleemosynis viuendo iacuit: deinde reuersus Romam totidem annos a patre nutritus est tanquam mendicus, patre tamen ignorante quod sibi filius esset. Et in vitis patrum legitur de beato Arsenio gratias agente de hoc quod necessitate cogente debuit eleemosynam petere. Da uid item ab Abimelech petiuit panem. primi Regum xxi. & a Nabal. primi Regum. xxv. & Helias a mu liere Sareptana. Tertii regum. xvii. Nunc quoque in poenitentiam aliquibus pro grauibus culpis inium gitur vt peregrinando per mundum, & mendicam do imundi erunas perpeti discant, quod tamen non est in iungendum nisi cum magna prudentia. Ostenditur etia ratione. nam periculosus morbus remedio contrario est e medio tollendus, sicut calida febris vsu frigidorum. sed per hanc subiectionem mendicandi: & vilitatem in populo reputatam tollitur superbia. Etian in necessitate / vbi quis non potest aliter viuere: vel cum i tenditur aliquid vtile quod sine eleemosynis habeti non potest: licitum est mendicare. vt pote pro domibus hospitalibus aedificandis, vel restituendis pontibus vel pro quibuscunque aliis quae in vtilitatem communem vergunt. qualis est conventus religiosorum qui orationi & studio vacant, pro benefactoribus supplicantes: & verbum dei esurientibus frangentes.

⁋ Contra hanc conclusionem arguitur sic. prohibetur in lege mendicitas: ergo ipsa non est licita & honesta. antecedens patet per illd quod scribitur Deuteronomii. xv. Et omnino indigens & mendicus non erit inter vos. Et in psalmo. xxxvi. lunior fui, et enim senui: & non vidi iustum derelictum / nec semen eius quaerens panem.

⁋ Respondetur. consequentia est inualida: nec antecedens ad seusum argumenti est verum. Dico ad primum quod praeceptum est diuitibus vt subueniant pauperibus, nec patiantur eos mendi care. multi tamen in illa lege mendicarunt. vt patx ex contextu noui testamenti: & de gestis a Chrum sto & apostolis: vbi erant mendicantes. quia egentibus quibus non subueniebatur alia via qui per medicitate, licitum erat mendicare. Ad secundum responde, tur quod Dauid intellexit de pane spirituali verbinec semen eius: hoc est imitatores iusti. sic glossa interlinearis exponit, secundum illud Ecclesiastxv. Cibauit illum pane vitae & intellectus., quia in probatione conclusionis ostendimus sanctos viros mendicasse: vt dictum est de beato Alexio.

⁋ Tertio arguitur. primae ad Thessalo. iiii. dicit Apostolus. Operemini manibus vestris / sicut praecepimus vobis. Et. ii. ad Thessalo. iii. Si quis non vult opera ri nec manducet. Propterea noctu operabatur apo stolus & interdium praedicabat, ne quem grauaret, vt ipse in eodem cap. dicit. sed isti religiosi mendicantes mirum in modum sunt multiplicati in onus populi & eius grauamen. ergo male faciunt mendi cando.

⁋ Respondetur. labor manuarius proprie ipsum carpiendo est aliquibus de praecepto: vtpote iis qui non patert aliunde se & suos sustentare: vel iis qui alioquin non possent cauere a peccato, quin furentur / mentiantur / vel adulterentur. sed iis quibus haec non eueniunt labor manuum non praecipitur, vt nobilibus / studentibus, adud catis, praedicatoribus & aliis. nam corporis impetus ad illicita procliuis potest aliter magis quam labore manuum frangi: vtpote per longas omniones, per crebra ieiunia, vigilias, igens studium: quia Minerua minuit neruum. Non enim est credendum agricolam, vinitoren aut lapidum incisorem tantum laborare quantum lite ris incumbentem, quod experientia docet. Nam himanua rii opifices carnes bouinas, porcinas, fabas & reliqua durissimae concoctionis comedentes egregie concoquunt: manent laeti & sani: dormiunt quieti quia rudes sunt / nec vexant ingenium ad varia meditanda. At ingeniosus & studiosus si sangui neae complexionis vel cholericae a natura fuerit: fri quenti meditatione in pituitam, dolorem stomachimorbos chronicos, in consumptionem virium naturalium labitur, nec in sonino noctu quietem habet: syllogizat hincinde, suadet, dissuadet: opponit: respondet: semper est occupatus: aegre comedendo ocium mentis capit. Nec in hoc male agit, licet vitam corri piat. nam in honesta occupatione more militis & agricolae, & pro vtilitate communi omnia facit, vt scribat. legat, praedicet verbum dei: vel artes bonas vt grammaticam & logicen, quae ad verbum dei intelligendum non parum conducunt, tradat. quis sapiens dicet hunc ociosum: & non minus alendum a republica quam manuarios opifices? Religiosi autem mendicantes haec faciunt, vbi bene viuunt. Forum vero importunitatem in petendo, & nimiam inutilium multiplicationem laudat nemo. Scite ad hoc propositum respondet Augustinus in libro de operibus monachorum. Tam multos hypocritas sub habitu monachorum vsque quaque dispersit callidissimus hostis circumeuntes pro uincias: omnes petunt: omnes exigunt, aut sumptus lucrosae egestatis, aut simulatae precium sanctitatis. Hic fige pedem. Porro si videret hunc numerum multiplicatum qui a trecentis annis praeteritis initium sumpsit, plura diceret. Videmus siquidem mendicantium plurimos nomen ipsum mendicitatis amplectentes: & rem non prosequentes: sed institutorum in tentionem frustrantes. hoc est, importune mendicant, & id a plebeis pauperibus tenuissime alitis: ipsi autem inutiles imtemperanter & prodige haec expendunt. Videbis fratres minores plurimos contra suam professionem pyxides pro pecunia quaestuose colligenda in mensa praesentantes: triticum, boues, & oues sub deuotionis vmbra / mendicitate comn quirentes. & ita de aliis tribus religionibus. Verum non loquor in religiosos mendicantes reformate viuentes: sed in hos dyscolos qui reformari renuunt cum oculatissimi & prudentissimi harum quatuor re ligiorium institutores intenderent quod paucis contenti forent: eleemosynas oblatas caperent: & solum pr necessitate vitae cu quadam mediocritate vbi opo tet, requirerent.

⁋ Quarto arguitur. Isti religiosi mendicantes tenentur pro aliis orare: ergo eorum oran tio minus pro ipsis applicabitur: & per consequens imprudenter profitentur. Respondetur. hoc argu mentum contra omnes religiosos aequaliter tendit: & breuiter contra primas ecclesiae colunnas, apostolos, & sanctos qui erant hierosolymis: pro quibus Paulus crebro vt ex eius epistolis liquet, eleemosynam quaesiuit. nam orans pro aliis non minus me retur sibi ipsi ad vitam aeternam quam si pro se solo oraret.

⁋ Quinto arguitur. multi sunt istorum qui non mendicant: ergo non sunt omnes de religione mendicantium: nec illum ordinem secundum institutionem patrum seruant. Respondetur conceden- do antecedens. nam sanctus Thomas, Albertus, Alexander Halensis, & Ioannes Scotus non mendi carunt, saltem non constat. sed viuebant ex his qua sibi dabantur in ratione eleemosynae a diuitibus. vel nutriebantur mediate ex eleemosynis. nam alii mendicantes soluerunt pro eorum victu & vestitu: & ipsi alios exemplo, verbo vitae, & legendo docuerunt, vt praedicare possent. alii autem praedicando necessaria conuentui attulerunt. Et propterea ex ordine mendicantium vocati sunt isti quatuor no minati: & multi alii harum religionum, & aliarum duarum. Etiam in ecclesia plurimum profuerunt, & plus quam plurimi saeculares. De his tamen duobus minoribus nominatis & Middiltono, & similibus sufficienter constat quod in itinere vbi non habebant coenobium: amore dei victum / hospitium / & transitum per oceanum a Britannia ad gallias & contra / petiuerunt / in grande meritum sibi / & aliorum aedificationem: quod viri summo pontificatu digni / digito demonstrati ob eminentes suas virtutes, sic eleemosynam non veriti sunt petere. Idem fecissent doctor sanctus, licet genere nobilis: & doctor seraphicus, vbi opus fuisset.

⁋ Sexto arguitur. Religiones mendicantium parum fixe steterunt in prima institutione. nam bea tus Bonauentura statim post regulam veniens, re gulam reformare, & fratres deuios ad normam reducere conatus est: ita vt multi fratres conquesti sint in concilio Constantiensi se habere conscientias laceratas: quibus concilium tradidit modum viuen di: qui hodiemo die obseruantes dicuntur, quod praedicatores & multi alii sequuti sunt. Alii autem religiosi diutius perstiterunt. signum est ergo quod religio mendicantium religiosorum sit minus rationabiliter fundata. Nec sufficit dicere, hoc prouenire a culpa religiosorum regulam non obseruantium, & non a regula. quia loquimur de bono instrumento quo homines vtuntur vt ad beatitudinem pueniant. cum enim multi alias religiones obseruent & non has: signum est quod non est instrumentum adeo perfectum, quo homines vtuntur ad beatitudinem, vt aliae religiones.

⁋ Respondetur concedendo quod multi istorum lapsi sunt a patrum limitibus. aliqui tamen eorum spiritum domini habentes alios ad viam salutis reduxere. & vt intentioni argumenti satisfiat / dico quod partim prouenit superiorum culpa tot passim ad suas religiones admittentium. Alii autem ex communi viuentes non suscipiunt nisi quos ex redditibus coenobii alere possunt. tamen etiam multi eorum ex communi viuentium non diu perstiterunt in rigore institutorum.

⁋ Epilogando dico religio nes quatuor mendicantium rationabiliter institutas. quod a signo patet. Nam egregios viros in lite ris & moribus in ecclesiam emisit: & praedicatores quotidie emittit in vineam domini ad declamandum in templis / & ad supplendas vices ineruditorum cu- ratorum. Item mendicitas est licita moderate assumpta, & meritoria. sed quum importune nimis petitur: & potissimum a pauperibus egentibus: ipsa est exprobranda. Validi autem mendicantes in Codice sunt reprehensi / qui scilicet sunt robusti / saeculares / mendicitate & ociositate torpentes, qui si vellent, possent labore manuum sibi in vita prouidere.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 11