Quaestio 12
Quaestio 12
An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate
⁋ Distinctionis Trigesimaeoctauae Quaestio Duodecima. lIrca hoc votum paupertatis quaeritur quinto: an mend scantes possint recipere bona immobilia vt agros / vel redlditus ex quibus viuere posisint sine mendicitate. Responldetur negatiue probatur sic. lsti suo voto contrauenirent sic facientes: ergo hoc non licet eis. Antecedens patet de praedicatoribus & mi nioribus: qui nunc mendicantium sunt praecipui. & idem de aliis intelligo. de excess. praelato. c. Nimis praua Gregorius nonus dicit illas duas religiones esse in arctissima pauprtate. sed si haberent in communi vnde viuerent / non essent in arctissima pauptate. igil nec redditus perpetuos habere possunt. Tu quia redditus inter immobilia computantur secundum iura. vt concilium Viennense incle. Exiui. de verbo. signifi. dicit Tum secundo quod sic redditus augeri possent & esse perpetui: & num qui mendicarent: nec opus esset aliquem in illis ordinibus mendicare. Praeterea hoc esset contrauenire suae professioni & intentioni institutorum. Hinc beatus Dominicus videns suos fratres Bononiae capientes posfessiones ab aliquibus deuotis ciuibus eas recusauit: & fecit omnia restitui conferentibus: & in extremo vitae suae moriens maledictionem dei / & suam suscipientibus possessiones tales reliquit. Praeterea, praedicatores reformati distrahunt possessiones / quas praedecessores sui non reformati habuerunt: quod nullo modo facerent si hoc eis liceret Si enim bona immobilia iure legati / vel haereditaria successione praedicatoribus veniant? praedicato-: res enim possunt haereditatem parentum adire: de priuilegiis cle. iiii. quamprimum debent vendi: & precium necessitatibus coenobii applicari: & siquid residuum fuerit, dari pauperibus. Et citat archiepiscopus Florentinus Petrum Paludanum in quadam epistola responsiua ad magistrum ordinis dicentem Hugonem scripsisse: quod magister ordinis & prouincialis possint dispensare in hoc aeque ac in comestione carnium in casu necessitatis / quae lege non habet. Sed dicit Antoninus & bene: non esse simile: quia per constitutiones declaratur quod praelati possunt dispensare in vno, & non in alio: immo ex praesse eis prohibetur. Itaque fixe dico hoc quod Antoninus dicit. Nam si fratres bene viuant: & non assumant in excessiuo numero: non obueniet eis necessitas: Secundo recitat dominum loannem Cardinalem/ qui primus vitam regularem in religione eorum suscitauit in ltalia, tenuisse hoc non licere: bono autem & docto potius habenda est fides. Tertio, via illa est tuta: & alia multum periculosa. Quarto: quod efficaciter eoncludit: concilium Viennense in dicta cle. Exiui in. S. Cumque annui redditus. hoc dicit. Ecce verba in forma. Cumque annui redditus inter immobilia censeantur a iure: ac huiusmodi redditus obtinere paupertati & mendicitati repugnet. & quae sequuntur. vbi sacrosanctum concilium concludit, quod cum annui redditus mendicitati repugnent minoribus conuenire non possunt. tum quia mendicantes: tum quia in arctiore paupertate quam alii degunt: prout ipsi confitentur. De minoribus autem nemini dubtum est. Nam regula eorum est strictis sima: quibus pecunia est interdicta: ne per se vel imterpositam personam capiant. vt patet in cle. Exi ui de paradiso. de verbo. signifi. & in regula, lpsi autem pro vestibus / & pro succurrendo infirmis pos sunt habere recursum ad amicos religionis. Propterea recte dicit Panor. in di. ca. Nimis. quod relicta quae communiter fiunt alicui loco cum hoc onere quod det annue certum redditum praedicatoribus / & minoribus vel aliis mendicantibus religiosis / non valent: quia hoc esset quandam habere proprietatem
⁋ Contra hanc conclusionem arguitur. Praedicatores profitentur regulam beati Augustini: modo illi non repugnat habere in communi. Respondetur. Beatus Dominicus licet acceperit aliqua ex regula beati Augustini: tamen adiecit abdicationem bonorum immobilium: ne fratres ex illis viuerent sine mendicitate. & hoc totum est a Romano pontifice tanquam licitum & meritorium approbatum. & hec est proprie regula fratrum prae dicatorum. Constitutiones autem capituli superadditae sunt pro conseruatione regulae: & a capitulis statuta superaddita possunt per alia immutari: non autem regula quam profitentur, absque ecclesiae iudicio / quae regulam admisit. Predicatores tamen possunt habere pauca bona mobilia in communi pro paruo tempore: quorum possunt dici domi ni more aliorum religiosorum. debent tamen eleemosynis viuere: siue ad eos deferantur: siue eas aiunde petant.
⁋ Secundo arguitur. Minores possunt habere hortos & oleta, & a fortiore praedicatores: quorum sint domini: sed possunt hortos cum arboribus ad aliquantam distantiam elonga re: quia non est status praefixus: ergo possunt cape re redditus quibus viuant. Respondetur. possunt hi & illi habere hortos: in quibus habeant oleta ex quibus viuant: non autem vendendo: & non am plius. & illic est status in elongatione.
⁋ Tertio at guitur, consuetudo iam est introducta in multis regionibus quod mendicantes religiosi habeant redditus ex quibus ferme viuere possint. consuetudo autem legem pofitiuam interpretatur. Respondetur. seruare votum est de iure diuino: contra ius autem diuinum nulla currit consuetudo.
⁋ Quarto arguitur. quia multorum refriguit charitas: non possunt sustentari eleemosynis: ergo necessarium est capere redditus: alioquin ordo corruet. Respondetur. culpa est ex parte eorum, si charitas erga eos refriguit: quia non viuunt religiose, sed saeculares scandalizant. Secundo nimis sua philacteria dilatant. nam omnes suam religionem assumere volentes, vtiles & inutiles sine discrimine admittunt: in grauamen & onus populi: contra aequitatem, & contra ordinis rigorem, quem tanta congeries non seruat. sed si redigerent se ad certum numerum, & bene viuerent: optime eis prouideretur. Quod ostendo manifeste, nouimus siquidem in vtroque regno Britanniae multa esse coenobia de obseruantia sancti Francisci, qui in diem viuunt, nihil de crastino solliciti secundum suam professionem in magno numero: populum verbo & exemplo instituentes: & eleemosynis viuentes. ergo vbi alii non bene viuunt, sua culpa non consequuntur eleemosynas.
⁋ Quinto arguitur. dicunt se habere dispensationem a Romano pontifice vt possint posfessiones recipere: & fratres minores pecuniam. modo papa omnia iura in scrinio pectoris sui censetur habere. de constitu. ca. i. lib. vi. Respondetur. male informant Romanum pontificem: & adducunt aliquos sophist cos colores pro se: nec dicunt de sua mala vita & nimia religiosorum multiplicatione. modo priuilegium per surreptionem obtentum, vigore caret. de rescrip. ca. Super literis. Nulli enim dubium est quin si papa cognosceret rem sicuti est: non concederet eis haec priuilegia. sed quia habent in curia Romana aliquos pro se rogantes, quaerentes lanam, & non salutem rogantium: conceduntur.
⁋ Sexto arguitur. Si frater minor transeat per regionem aliquam in qua non possit habere necessaria: vbi aliquis daret ei scutum ad emendum panem, potest illud accipere ne fame pereat: necessitas enim non habet legem. Confirmatur haec ratio. primo die quo fratres minores transeunt de Edinburgo ad capitulum per mare: magister nauis potest eos alere in naui: Sortes in itinere, primo die egressus: Plato secundo die: Cicero tertio. & sic quolibet die Romam vsque. vel breuiter aliquis opulentus vi transiens alia causa Romam potest eos alere in itinere. ergo pari ratione possunt habere socium habentem pecuniam ab aliquo amicorum ordinis qui omnia necessaria ministrabit in itinere.
⁋ Ad sextum respondetur. si caelum rueret, omnia essent confu sa. conditio nempe illa nunquam euenit. nunquid de Hibernia insula, Scotia, Anglia, Norpegia obseruantes vadunt in ltaliam vel Hispaniam ad capitulum, & transeunt satis commode: Contingit quod interdum penuriam patiantur: haec enim est inuentio regulae & institutoris. capiant pro primo ferculo i scutella vnum gradum patientiae: qui perdice, spi rituali viro est dulcior. Ad confirmationem concedo quod si diu maneant in naui / capiunt refectionem in naui, vel a magistro nauis, vel mercatoribus: quam sibi libentius impartiuntur quam ipsi capiant. & ita tantisper eis fiet quoad bene viuant & non amplius. Christus enim qui pascit aues in campis, eos sancte & religiose viuentes non deseret nisi se primum deserant & famulum suum qui ordinem instituit. Non tamen debent accipere a variis vel ab vno in itinere sic necessaria: quia hoc esset in fraudem regulae, & deus tandem eos negligeret. possunt tamen capere refectionem ab iis qui in itinere offeruntur: & praesumere quod deus dignatus est sibi dare hanc refectionem, sicut Heliae coruum cum pane. & si non essent alii. religionem foedantes, & pecuniam contrectantes: multo melius tractarentur, nescit enim populus frequenter an sint obseruantes / an fratres de larga manica, vt aiunt.
⁋ Septimo arguitur. seque retur quod peccarent dantes fratribus minoribus pecuniam, similiter possessiones eis et praedicatoribus. Distinguo quod peccarent. vel illud errore inuincibili putantes esse licitum: & sic nego. multi namque sim plices nesciunt illud esse peccatum: nec scire tener tur. si vero fuerint docti hoc scientes: concedo quod peccarent cooperantes scienter peccatis aliorum.
⁋ Octauo arguitur. Minores marsupia replentes pecunia sunt adeo docti vt alii obseruantes: & verbum dei praedicant tam vtiliter quam alii. ergo sunt aeque vtiles reipublicae christianae: & per consequens fouendi more aliorum. Respondetur, quamuis forte sint aeque docti in speculatiua scientia: & habean gratiam bene concionandi: non tamen praedicant sicut alii qui verbo & vita docent. isti autem sibi contradicunt. verbo tatnum docent: nam vita repugnat. Num quid apud ethnicorum sapientissimum legisti. viii. ca. x. Ethicorum, Veritas tamen in iis quae in actio nem veniunt: ex operibus iudicatur & vita? Et toto illo dato quod aeque vtiliter praedicarent ac alii: non sequitur quod sint in statu salutis: sicut nec existens in mortali bene praedicans aliis.
⁋ Epilogando dico quod religiosi mendicantes non possunt habere agros vel perpetuos redditus in parte vel in toto: nisi contir geret quod non possent viuere eleemosynis fidelium: quod nunquam vt opinor adhuc contigit. nam veran institutionem seu regulam seruantes vt vbique vi demus, meliorem habent portionem: templum / refectorium, & omnia melius extructa & culta quam habeant irregulares. Videmus hoc Parisiis tam in prae dicatoribus quam minoribus: vt pote aedificia per eos conpleta quae per eorum patres num qui sortita fuissent ex itum. deus nanque dat eis sapientiam omnia recte moderandi: et hominibus instinctum eis bene faciendi. Alii vero sunt in malo & periculoso statu viuer di: quibus est necessarium redire ad sanam mentemi et ad patris regulam quam vouerunt, nec iactent se de priuilegio per surreptionem obtento. Bene viuentibus autem sufficit facere quod in se est / vt convertantur. Quia si convertantur omnes ( quod deus concedat) non multiplicent nimis gregem / sub vmbra efficiendi omnes bonos: ne forte tot instabiles aggregando /plus toti multitudini noceant qui prosint.
On this page