Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

ULtimo circa hoc sacramentum quaeritur. an catechismus & exorcismus sint necessarii ad baptismum. Pro solutione nota. quod isti termini sunt gri ci. catechismus idem est quod instructio. debet enim baptizandus primo instrui antequam baptizetur: si sit adultus. Quod bene significauit saluator Matthaei vltimo, dicens. Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes &c. Praemisit enim docete ad insinuandum quod baptismum praecedat fidei instructio. vt dicitur de consecratio ne distin. iiii. Ante baptismum. Exorcismus adiuratio dicitur. Exorcistae sunt qui super energuminor vel catechuminos, id est super omnes qui habent spir ritum immundum, inuocant nomen domini. paruuli priu exorcizantur antequam catechizentur: vt non impediam tur per daemonium antequam instruantur.

⁋ lstis notatis ponuntur duae conclusiones. Prima est negatiua, quae patet ex praemissis: nam ad baptismum sufficit intentio baptizantis, aqua, & verba quo ad paruulum non regneatu: & consensus in adulto.

⁋ Secunda conclusio, catechismus & exorcismus sunt de solennitate & honestate ecclesiae: & peccat illa omittens secundum consuetudinem suae ecclesiae nisi baptizandus sit in periculo mortis ante baptismi finem. Prior pars patet ex notabilibus. Secunda pars patet quia tota conclusio est exceptiua, & excipit casum necessitatis: quia paruulus propter solennitatem non est exponendus periculo damnationis aeternae.

⁋ Contra secundam conclusionem arguitur probando quod paruulus non debet catechizari paruulus nihil intelligit: ergo illa instructio est ei inut lis. Forte negas consequentiam: quia patrini pro eo respondent. Contra, quando presbyter quaerit credis: patrinus respondet credo, pro seipo. Quod probo: quia si pro alio: falsum dicit & mentitur. nam bene scit patrinus quod paruulus non credit. Praeterea. per hoc quod paruulus esset postea haereticus, videtur quod patrinus peccaret & puniri deberet: & si sic, paucos reperies patri nos.

⁋ Secundo arguitur quod exorcismus nihil valet quia vel illa verba naturaliter effugant spiritus immundos, vel ex pacto diuino: sed neutrum dabis: ergo exorcismus est inutilis.

⁋ Respondetur sicut arguendo dictum est: consequentia est nulla: quia patrini loco paruulorum respondent. & nego quod falsum dicant. Primo scredo, tantum valet quantum fidem habere incipio. Secundo dicitur quod ibi est partranscassio temporis pro tpore: quasi dicatur: credo pro tempore quo alter est adultus: vel pro tempore quo putatur esse adultus. Tertio dicitur: quod possumus vti tempore praesenti pro. xx. annis: & sic illa est vera. & licet cras paruulus moriatur, nihil impedit quin patrinus non mentiatur: quam uis propositionem falsam dicat, quae est impertinens ad mendacium. Ad aliud nego consequentia.

⁋ Vnde pono propositiones. Prima est, non propterea quod paruulus efficitur postea haereticus, peccat patrinus. Probatur, nemo peccat pro delicto alterius cum quo nullo modo communicat in illo: & hoc est clarum si patrinus faciat paruulum erudiri in articulis fidei.

⁋ Secunda propositio, non obstat quamuis pa trinus paruulum nullo modo in articulis fidei edoceat. hoc patet. quia potest praesumere vbi paruulus est cum fidelibus parentibus: nec constat sibi de opposito: quod est sufficienter eruditus in necessariis ad salutem. vbi vero constaret ei de oppositovel si de illo dubitauerit dubitatione verisimili, non esset patrinus excusatus si non doceat paruulum in illis mediate, vel immediate: quia magis ad eum pertinet paruuli eruditio quam ad alios christianos. Nec illud est praeter rationem: sicut enim paruulus potest consequi salutem ex fide aliena & sacramento: sic congruum est quod obligetur ad ea quae sunt fidei, obligatione aliena. sed illa non est tota causa: vt inferius dicetur. In adultis oster sum est esse debere catechismum ante baptismum ex verbis Christi. lte docete omnes gentes. puta conmunia & principia in fide. & hoc patet Actuum viii. cum eunuchus Candacis reginae diceret. Quis me prohibet baptizari ? respondit Philippus: si credis ex toto corde, licet. at alter: credo (inquit) filium dei Iesum esse Christum. Exorcismus etia est rationabilis: vt in generatione spirituali prius remoueatur dispositio baptismo repugnans quam generatio spiritualis introducatur: sicut ignis humiditatem remouet a ligno antequam forma introducat: & hortolanus vepres & vrticas ab horto expellit antequam inserat herbas. Et si dicas. prius debet remoueri causa quam effectus: sed peccatum primorum parentum est causa quare daemon in hominibus habet potestatem: ergo homo est prius baptizandus. Maior est falsa vniuersaliter: si effectus augmentet causam vel eam manuteneat.

⁋ Tertia propositio: licet requiratur actus voluntatis proprius illius qui vouit voto proprie dicto: non tamen requiritur in baptismo. Prima pars in materia de voto, & distinctione. xxxviii. patebit. idem etiam requiritur in matrimonio: secus est in baptismo: in quo non est proprie votum: cum sit de necessitate salutis antequam accipiatur. Secunda pars patet ex praemissis. Hoc tamen non obstante ecclesia cogit legitime talem paruulum: quamquam actualiter nunqui postea credat, ad seruanda ea quae fidei sunt, & non cogit purum infidelem. Ratio est quia vnus est fidelis vel erat per fidem infusam: alter non. Item quando non poneretur fides infusa: quia vnus est de familia Christi: alter vero non est: non est cogendus secundum apostoli sententiam ad Romanos. v. Quid ad me de his qui foris sunt? Nec paruulus incommodum postea importat ex hoc: & pure infidelis commodum: sed opposito modo: quemadmodum si sint duo dyscoli: quorum vnus cogatur per praeceptorem ad seruandam regulam bonam: alter vero vagetur: & nullum praeceptum habeat.

⁋ Ad secundum argumentum: vbi petis an naturaliter effugat daemones, an ad placitum: dico ex pacto diuino. Et si dicas. Dauid primi Regum. xvi. auferebat daemonium a Saule per pulsum citharae: & fumus iecoris piscis extricat omne genus daemoniorum. Thobiae. vi. Et. iiii. Regum. iii. Heliseus fecit adduci psalten: vt prophetaret. Respondetur. Spiritus malignus minus vnum hominem torquere potest quam alium: quia est minus dispositus. Nam actus actiuorum sunt in patiente disposito. secundo de anima. melancholicum enim & subtristem magis vexare potest quam sanguineum & iucundum: cantus autem & melodia aliquos reddunt iucundos: & mutant dispositiones hominum: vt. viii. Politicorum dicit philosophus. propterea Dauid cithara poterat disponere Saulem ad hoc vt minus pateretur a daemone. Vlterius dico, quod Dauid dulciter personuit: ob quod minus Saul apprehendebat vexationem propter voluptatem ex melodia acceptam. nam pluribus intentis minor est ad singula sensus. minus enim cruciatur laborans morbo propter tactum cymbalorum bene sonantium: licet idem morbus intrinsece maneat: quia apprehensio actualis intensa vel remissa, vel animaduertentia ad aliud delectabile, partem poenae magnam dissoluit. Poterat etiam Dauid per preces & deuotionem in cithara mereri ne Saul puniretur tantum quantum antea. De fumo cordis piscis quem Thobias ab angelo apprehendere iussus est: dico quod hoc factum est deo volente. Per psalten autem deuotio Helisei accendebatur, vt dignus esset prophetiam recipere. Aliqua nanque sunt instrumenta musica ad pietatem & fletum mouentia: quibus anti quitus vtebantur in planctu mortuorum: aliqua ad bellum accendunt: sicut inferius. distin. xv. huius dicemus de tuba & lituo. sicut enim canes sono cornuum accenduntur ad venandum: sic aliqua ad deuotionem mouent: quibus vtendum est in diuinis officiis. Hinc Dauid saltabat ante arcan foederis: & percutiebat in organis armigatis. ii. Regum. vi. Et iam tempus equum fumantia sol uere colla: circa hoc sacramentum

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2