Quaestio 17
Quaestio 17
Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
⁋ Distinctio. Quadragesimae nonae Quaestio Decimaseptima. IN secunda huius di Ectqu stinctionis parte de corporum igloriosorum dotibus dicendum est. quae sunt quatuor: impassibilitas: agilitas: subtilitas: & sclaritas. & signantur ab Apouaestolo. i. ad Corinth. xv. Semi natur, inquit, in corruptione: surget in incortu ptione. Seminatur in ignobilitate: surget in gloria. Seminatur in infirmitate: surget in virtute. Seminatur corpus animale: resurget corpus spi rituale. Ita vt surgere in incorruptionem referatur ad impassibilitatem: surgere in gloria ad claritatem: surgere in virtute ad subtilitatem: surgere spirituale ad agilitatem. iuxta illud. xvi. de ciuitate. cap. xxvi Imperabit deus animo: animus corpori tanquam obedienti: ibi erit suauitas & facilitas quanta regnandi viuendique facilitas erit. Necessarium autem erat ad complementum beatitudinis has habere dotes: non tame est necessitas simpliciter dicta. Quia vero dubitaret aliquis, quomodo corpus compositum ex contrariis perpetuo duraret ab intrinseco & extrinseco: & quomodo corpus posset esse cum caelo empi reo: & an tarde ibi corpora moueantur sicut hic: & an sint terrestria: propterea ponuntur quatuor dotes: quas comprehendemus per dictionem Isac)
⁋ Loquendo intaque in particulari de dotibus: quaero per quid corpora beatorum eruni impassibilia. hoc est quaerere essentiam dotis inapass bilitatis.
⁋ Ad quaestionem duas inuenio positiones. Vna tenet quod est quaedam qualitas fiuens a beatitudine animae in ipsum corpus, reddens corpus impassibile. Alia positio nullam talem qualitatem ponit. cui adhaereo. In primis enim non est facile captu quomodo vna qualitas frigori / calori / & onmn corruptiuo intrinseco & extrinseco resistat: net quomodo anima talem qualitatem quae naturaliter omni corruptioni resisteret / causaret. Insuper corpora damnatorum perpetuo durant sine corrum ptione intrinseca vel extrinseca: & ibi est solum as sistentia diuinam non concurrens ad corruptionem cor porum damnatorum.
⁋ Dico ergo, quod dos impassibilitatis supponit in recto pro corpore beati, connotando quod deus ratione actuum meritoriorum in quibus decessit, conseruat ipsum corpus ne patiatur aliquid laesiuum ab intrinseco vel extrinseco. Per istam autem conota tionem secluduntur elementa & corpora damnatorum, quae non dicuntur sic dotata. Dixi (aliquid laesiuum quia corpora beatorum visionem & accidentia perfi ctiua recipiunt. & sic Augustinus in epistola ad Dioscorum intelligit dicens. Tam potentem fecit de animam vt ex plenissima beatitudine quae in fine temporum sanctis promittitur, redundet in inferiori naturam. deus autem istud facit ratione beatitudinis. & hoc est verum de commui lege: nisi propter aliquid speciale interdum fiat oppositum. vt factum est in redemptore nostro tempore suae peregrinationis secundum corpus. nam in via corpus eius erat passibile pro generis humani redemptione.
⁋ Sed contra insta arguitur. Lucae vltimo Dominus post resurrectionem dixit disci- pulis suis. Palpate & videte. Et Gregorius in Homilia super illud Ioannis. xx. Infer digitum tuum huc. Corrumpi (inquit) necesse est quod palpatur.
⁋ Insuper nullum violentum est perpetuum. sed corpus illud cum sit mixtum habet quatuor elementa in se: quorum quodlibet est extra regionem suam.
⁋ Ad primum dicitur quod non est necessi recipere dictum beati Gregorii. Vel potest dici quod est corruptibile: & similiter corpus beati: caelum: & similia palpabilia. sed non corrumpetur.
⁋ Ad secundum potest esse difficultas circa maiorem. nam mare in Telandia & in aliquibus locis Flandriae per aggeres & valla impeditur ne exeat in aridam & si mundus & homines durarent perpetuo sicui putabat Aristoteles: quid causae esset quare hoc non posset fieri perpetuo? nisi dicas mare vnam plagam terrae sensim amittere / aliam lucrando. & tunc erit idem de omni parte terrae. Secundo admissa maiore minor est falsa: quia non sunt elementa in mixto per realem existentiam. & licet ponantur: nego quod ibi detineantur violente. nam si lapis detineretur in aere semper adeo: licet sit contra na turalem inclinationem grauitatis particularis esse supra leue: non tamen est contra inclinationem totius vniuersi & causae supremae, quae res ad suum nutum mouet. sicut cum quis bibit in arista extrahendo aquam de fonte: ipsa aqua ascendit ne fiat vacuum in vniuerso. vel potius deus aquam ascer dere facit: cum grauitas nullo modo moueat motu sursum. lstud enim apud naturales non dicitur fieri violente. At dicis. secundum ista dos impase sibilitatis non erit maior in magis beato quam in minus beato. Concedo: quia omnes aequaliter conseruabuntur ne laesiuum patiantur. differunt tamen sicut stella a stella in beatitudine: & forte in claritate. vel magis beatus pluries meruit hanc dotem impassibilitatis: quia ratione cuiuslibet actus meritorii in quo decessit.
⁋ Sed obiicies. Christus post resurrectionem cum habuit corpus impassibile comedit, vt Euangelista testatur: & tamen patiebatur comedendo: quia in eius corpus cibus conuertebatur. Respondetur concedendo quod comedit. nam ad comestionem satis est cibum frange re & traiicere per os in stomachum: quo mode statim euomens cibum assumptum dicitur comedisse. sed non facit haec dos habentem impassibilem sed solum ne laesiuum patiatur. quare haec consequentia est nulla. comedit: ergo patitur laesiuum vel violentum. Nec ex isto sequitur quod cibus asi sumptus in corpus eius conuerteretur. quia poterat cibus assumptus & comestus resolui per poros vel exire in corpore glorificato: vel corpus exire non transeundo per medium.
On this page