Text List

Quaestio 18

Quaestio 18

Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

⁋ Distinctio. Quadragesimae nonae Quaestio Decimaoctaua. x Ecimooctauo in hac amdistinctione, & secundo de dotibus quaeritur de dote agi litatis, vnde proueniat haec agilitas in beatis. & an posgAsint in instanti se mouere vel uamutare quouis locorum. ur

⁋ Pro solutione quaestionis pono conclusiones: quarum Prima est. Anima separata potest se quocumque mutare. probatur. nam anima mouet corpus quod informat / ad cuius motum mouetur anima: ergo anima potest sese mouere loca liter. patet consequentia: quia si ipsa potest se mouere cum alio: potest seipsam mouere.

⁋ Secunda conclusio. Anima potest seipsam in instanti / quolibet mutare. probatur sic. Agens naturale nullam habens resistentiam intrinsecam vel extrinsecam potest subito se mutare. vt patet de graui simplici moto in vacuo. iiii. Physico. alioquin dari posset corpus ita cito motum in pleno, vt illud idem vel simile in vacuo / per media rariora procedendo: quod est impossibile. sed agens liberum nullam resistentiam habens potest sic se mutare si voluerit. Quia nulla sit resistentia extrinseca animae pates. nam potest esse cum corpore sicut in vacuo: vt cum corpore quod informat. Nec vlla est resistentia intrinseca. quia si sic, maxime esset eius finitas, prout aliquibus placet. sed hoc non: quia anima potest actum elicere in instanti etiam secundum eos, quuis sit creatura finita. ergo mutationem subitam producere potest. & cum nulla differentia positionis sit ei aduersa: potest se quolibet mutare.

⁋ Tertia conclusio. Beatus siue anima beati potest se vel corpus beati mutare in instanti in quancumque differentiam positionis. Probatur. nam dos agilitatis terrestreitatem corporis a beato tollit: ita vt ipsum non resistat motui animae. sed anima ex praecedente conclusione potest seipsam mutare in instanti: & non habet obicem ex parte corporis. igitur. Item ostenditur per illud Sabientiae. iii. Fulgebunt iusti, & tanquam scintillae in arum dineto discurret. & Esaiae. xl. dicitur. Qui sperant in domino mutabunt fortitudinem: assument pennas sicut aquilae: current & non laborabunt: ambulabunt & non deficient. Vlterius hoc probatur auctoritate beati Augustini. xxii. de ciuitate dei. capi. xxx. dicentis vbi volet spiritus / ibi erit protinus corpus.

⁋ Contra primam conclusionem argumentor. Angelus portauit animam Lazari ad sinum Abrahae. Lucae. xvi. ergo eodem modo ad caelum. Respondetur. Angelus gratia curialis societatis ccomitatur animam. & sic quodam modo dicitur portare, & non quasi opus sit latione angelica.

⁋ Contra duas vltimas connclusio, nes arguitur sic. Ex eis sequitur quod Linus potest se mutare prope caelum in instanti: & facere circulum in eo. & sic in eodem instanti erit in oriente & occi dente: & in pluribus locis naturaliter. Insuper, vel illa mutatio incipit per vltimum instans non esse: sicut tontingit de motu proprie dicto. & sic non datur instans quo mouetur. vel mutatur ab a. ad b. immediate post hoc instans. vel dabitur vnum instans immediatum alteri instanti. si in hoc instanti: obiicio in hoc instanti est in termino ad quem & in termino a quo: & quandocumque mobile est in termino a quo & ad quem / quiescit. ergo simul mouetur & quiescit. extendo terminum motus ad mutationem instan taneam.

⁋ Ad primum conceditur illatum: nec hoc est inconveniens. Ad secundum dicitur quod vtrumque potest dari. primo admittamus quod mobile incipiat muta ri per vltimum instans non esse mutationis / quod est vltimum instans esse quietis. sed illa mutatio subitanea nec desinit esse per vltimum instans esse mutationis: nec primum non esse post mutationem. Dando aliud menbrum dico quod in hoc instanti describit circulum prope celum: vel ascendit vel descendit, & est in ter mino ad quem & a quo. & nego quod quandocumque est in termino a quo quiescit: si quiescere opponatur moueri & mutari. si solum motui: conceditur quod simul idem mutatur & quiescit / si intelligatur quocumque tempore dato vel instanti. At dicis. ille beatus manet semper in eodem loco in quo prius erat: ergo non mutatur: quia nunquam transit extra hunc locum. Respondeo. consequentia est nulla, quemadmodum sorte manente Parisiis si deus ponat eum Romae / & moueatur vel mutetur: antecedens est verum & consequens est falsum.

⁋ Secundo argumentor. sit Linus in oriente: & Cletus in occidente: qui velint sibi subito obuiare in puncto medio interstitii inter illos: quod signo centum miliarium. quaeritur in quo puncto sibi obuiabunt. Dicitur quod obuiabunt sibi in puncto in quo volunt. nam si Linus velit in puncto pedaliter a se distante mutari, & Cletus per reliquam partem / in illo puncto sibi obuiabunt: quia tam facile, & tam cito potest beatus mutare se per magnam intercapedinem quam per paruam.

⁋ Tertio arguitur. Caelum non circuit in instanti: & tamen nullam habet resistentiam extrinsecan nec intrinsecam. ergo probatio conclusionis nulla. Respondetur. intelligentiae libere mouent caelos successiue: propter gencrationem in istis inferioribus. Etiam probare nequis uod non est resistentia intrinseca caeli ad circuitionem. licet enim corpus sphaericum vel orbiculare sit aptum circuitioni: tamen requiritur aliqua vis motiua ad ipsum mouendum: & resistit ne a suo loco pellatur.

⁋ Quarto arguitur. Corpora beatorum sunt grauia. ergo animae beatae illorum corporum non pos sunt ipsa mutare in instanti propter resistentiam extrinsecam: quia non ob aliud graue mixtum successisue descendit in vacuo. Fortasse dicis. tota grauitas erit ablata a corpore. Contra hoc arguitur. sic ipsum erit indispositum pro toto composito.

⁋ lstud argumentum quaerit vnde proueniat dos agilitatis & dabo duas imaginationes: quarum Prior erit quod nulla grauitas est in corpore beati. hoc enim deo est possibile, quod probo: nam grauitas est accidens cor poris grauis, vt in. xii. distinctio. huius diximus. modo deus potest facere animam informare cor pus sine tali accidente: & forte ita est. Cui imaginationi consonat dictum beati Augustini. xxii. de ciuitate dei cap. xi. dicentis quod deus a corporibus bea tis aufert graue pondus. hoc est totam grauitatem. iuxta illud Sapientiae. ix. Corpus quod corrumpitur / aggrauat anima. hoc est corpus corruptibile quale habemus in hac vita / animae resistit: non autem corpus dotatum.

⁋ Secunda via vel imaginatio erit: quod magna pars grauitatis remittetur in resurrectione beati. & sic anima habebit maius dominium ad motum localem super suum corpus quam modo habeat, propter minorem resistentiam. sed cum remaneat aliqua grauitas: anima cum influentia dei generali non potes corpus mutare in instanti: sed deus proportionabili ter dat auxilium ad illam resistentiam grauitatis. hot est, tantum iuuat ad motum subitum corporis beati si beatus voluerit: quantum illa grauitas resistit. & tunc in effectu anima habet suum corpus mouere. lstud autem potest esse adhuc bifariam. vno modo sic vt deus se solo moueat vel mutet totam grauitatem quandocumque & quomodocumque subito ve successiue placet beato: & beatus cum influentia de generali moueat corpus beati & non grauitatem. Alio modo potest intelligi quod anima beati concurrit ad mutationem subitanea: non obstante resistentia cor poris, nec vllum inconveniens affert cum auxilio infiniti vigoris. hoc sic declaro. grauitas deo coadiuuante potest corpus graue per plenum mutare sub to. Et ne in hoc formides: alio exemplo hoc ipsum ostendo. sit pondus infinitae resistentie: angelus vel anima potest cooperari cum deo ad motum localem illius corporis. Aut si essent infinitae animae applicatae tali corpori infinite graui: illae possent ipsum mutare.

⁋ Quinto arguitur. anima mouet corpus nostrum organice: hoc est vnam partem primo postea aliam / & non omnes aeque primo. ergo an ma non potest mouere corpus post resurrectionem motu non organico. hoc est omnes partes aeque primo probatur consequentia: quia eadem potentia non est organica & non organica copulatiue. Respondetur. eadem potentia numero primo mouet organice & postea non organice.

⁋ Et haec de dote agilitatis. Dos agilitatis supponit pro homine / conno- tando quod possit suum corpus mutare in instantivel connotando quod ratione beatitudinis animae tota grauitas corporis sit ablata, vel magna pars eius quod fortassis est melius, nec est aliqua qualitas animae / corpori / vel toti composito primo inhaerens / corporis mutatiua.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 18