Quaestio 19
Quaestio 19
Utrum dotem claritatis habeant beati
⁋ Distinctionis Quadragesimaenonae Quaestio Decimanona. xEcimonono quaeritur. Vtrum dotem claritatis habeant beati. Respondetur afi firmatiue. probatur haec reesponsio affirmatiua, per ilvilud quod scribitur Matth. te quaxiii. Tunc fulgebunt iusti si ecut sol in regno patris eorum. & Apostolus ad Philip. iii. ait. Saluatorem expectamus dominum nostrum Iesum Christum: qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpon claritatis suae. Idem patet primae ad Corinth. xv. vbi comparat beatos stellis in claritate differentibus. & Greg. xviii. Moralium super illud Iob. xxviii. Non adaequabitur ei aurum. dicit: quod patebit oculis corpora libus beatorum harmonia.
⁋ Contra hanc conclusionem arguitur. iuxta Auicennam. vi. Naturalium, lumen / lux& color diuersa habent receptiua. nam susceptiuum lucis est opacum. & propterea stella quae est densior pars orbis / est lucida. subiectum autem luminis est corpus diaphanum siue transparens. & idcirco color & lux non inhaerent eidem subiecto: iuxta Aristotelem in de sensu & sensato. nam color est extremitas perspicui in corpore terminato. hoc est: color terminat visum: & est in corpore opaco & in extremitate perspicui coniunctus ad hoc vt percipiatur. modo hoc non est subiectum luminis. ergo corpora beatorum non sunt transparentia: & per consequens non luminosa. Nec est dicendum quod in eis no sit color: cum dicat Augustinus xxii. de ciuita. dei. cap. xviii. In corporibus beatorum erit coloris suauitas.
⁋ Pro solutione istorum argumentorum supponatur quod corpus opacum est corpus non lucidum visus terminatiuum: siue opacitas sit qualitas disponens subiectum ad susceptio nem coloris prout aliquibus placet: siue non sit aliud quam color: parum refert. sed melius est dicere secundum: dummodo color ille terminet visum. hoc enim connotat terminus opacitas. Vlterius experientia cognoscimus quod lux vel fiamma terminat vi sum. Terminare autem visum in proposito est non posse videre per tale corpus: vt cum fumus eleuatur a lignis incensis: per fumum partem camini oppositam videmus. sed si inflammetur, non amplius per fiammam videbus mus. ergo lux & corpus lucidum terminant visum sicut ferrum vel lapis quod est corpus opacum, quaere si beatorum corpora sint lucida / apperet quod non possimus per ea videre. secus esset si essent luminosa: quia corpus diaphanum non coloratum vel non multum coloratum, quemadmodum sunt aer & vitrum, recipiunt lumen quod est species coloris / & eius representatiuum: sicut species visibilis in medio repraesentat visibile.
⁋ Ad ista tamen pono hanc conclusionem. Naturaliter lux / lumen & color nullam habent inter se repugnantiam: & pamen eidem subiecto primo inhaerere. lstud probo. nam vitrum / aqua / & vinum recipiunt colorem & lumen. simiter catorum oculi: & squammae piscium sunt coloratae & lucida quod sint colorata / notu est, cum sint corpora mixta. quod sint luminosa / patet: quia illuminant medium trans parens. & licet hoc interdium non percipiamus propte maius lumen scilicet solis, offuscans illa lumina: tamen noctu hoc deprehendimus. Aliquae item quaercus putrida & vermes illuminant mediu prope se: ergo in se lucen habent. In super plurima corpora alba lucem participant vt liquat de carbunculo & lapidibus praeciosis, lumen noctu ministrantibus. hoc autem experimento cognoscimus. nam si fuerit tenebrae: & in clausu conclaue noctu in hye me inferatur congenes niuis: totum conclaue illuminabit: & tamen nix est alba. ergo suscipit lucem cum colore. & per carbunculum videre potes. quare idem corpus suscipit lumen / lucem / & colorem.
⁋ Secundo arguitur ad idem probabile est quod materia ptrima sit subiectum accidentium corporalium non vitalium: hoc est / non notitiarum ve appetitionum. sed omnium inferiorum est eadem materia in spi cie. igitur. Quare bene stat per manuductiones naturales quod beatorum corpora sint colorata, lucida, & luminosa, vel transparetia, per quae possimus videre. Videmus autem aliquam lucem vel corpus lucidum visum teminare / & non esse transparens. Aliud enim est diaphanum & perspicuum. ergo male concluditur dato quod luna in coniunctione solem eclipset sicut fiamma partem oppositam camini: quod ita erit vtrobique. Praeterea antiqua est quaestio inter philosophos, an lumen caeli sit eiusdem spi ciei cum lumine in inferioribus. ergo dato quod lumen corporum inferiorum non ihaereat corpori lucido, hoc non sufficienter improbat in corporibus btorum qui sunt superiores. Et verosimile est quod lux & lumen in btis sint alterius speciei a talibus quaelitatibus naturalibus quas philosophi ponunt: le quadam similitudinem cum eis habeant. Ex his soluere potes rationes in oppositum factas.
⁋ Secunda conclusio. Dos claritatis supponit in recto pro colore decente secundum complexionem bti / luce / & lumine, insinuandotalia ratione meritorum in quibus quis decessit, quod in communi modo loquendi in artibus conotare vel appellare d cimus. nam hoc ad dotem claritatis requiritur & sus ficit. igitur.
⁋ Contra hanc conclusionem & etiam contra praecedentem arguitur. vel haec dos causatur in corpore beati a beatitudine, vel ab alio, non primum: quia non videtur quod accidentia animae tales qualitates in corpore causare possint. Nec secundum: quia aliter ratio dari non potest vnde haec dos ortum habeat. Respondetur. l cet passiones animae aliquam transmutationem in cor pore faciant, interdum dyscrasiam ad mortem inclusiue: vel ad sanitatem: sicut gallinae gallum vincenti crescit calcar in pede, vt dicit Auicenna: & ad mui ta alia: non video in proposito quod qualitates cor poris sic causentur: sed deus has qualitates se solo cau sat effectiue. verum quia causat mediantibus meritis & beatitudinei btintudo potest dici quodammodo causa cum sit causa sine qua non dotum. Deus enim lucem & lumen in corpore beati producit / & colorem vegetum & pulcherrimum in sua specie: quae semper manent sine remissione vel alteratione: licet non sint omnes hae qualitates aequaliter intensae. nam qui plus gratiae habet: intensiorem claritatem habet: vt apostolus innuit primae ad Corinth. xv.
⁋ Secundo arguitur. Christus habuit dotes corporis post resurrectionem: & tunc non habuit hanc claritatem: ergo nec alii beati hanc dotem habent. ostenditur consequentia per regulam topicam. Si illud quod magis videt inesse, non inest. nec illud quod minus videtur inesse, inerit. Andes probatur: quia appuit apostolis in specie peregrini. si autem claritate in corpore habuisset: verosimile est quod illam claritatem eis ostendisset, in argumentum gloriosae resurrectionis. sicut agilitatem ascendendo ad caelum: & subtilitatem intrando ad eos ianuis clausis.
⁋ Respondetur negando quod tion habuerit claritatem in suo corpe sed apostoli in corpore mortali illam deprehendere non poterant: quapropter illam adhuc ab eis occultabat. Oculus enim sanus potest intueri quod non potest oculus infirmus. quomodo aquila intuetur solem non autem homoi& lynceus videt quod non videt caecutiens. Hinc dicebat Christus apostolis. Mui ta habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Ioannis. xvi. sic in proposito. Sed dicis. si clari tatis dotem Christus habuit post resurrectionem & alium se ostendit / eos fefellit. Respondetur. iudico nefas concedere quod Christus fefellerit. Sed dico quod occultabat rem veram quam non expediebat apostolis manifestare: tum quod eum cum claritate minus cognouissent: tum quod non erant digni eum sic cognoscere: quia in fide erant vacillantes. Nam vt Luce. xxiiii. scribitur, cum mulieres nunciarent Apostolis Christum resurrexisse: visa sunt illis sicut delitamentum verba ista: & non crediderunt illis. Quia autem crederent eum peregri num / non erat eos fallere: quia habebat vestes & caetera quae peregrini deferre solent: & peregrinum assensum habebant de resuffectione eius: propterea illa quae ipse faciebat extrinsecus / produxerunt notitias quibus iudicabant eum fuisse peregrinum. Exemplum in simili. si pro rationabili causa homo ferat habitum fratris nnoris vt euadat ab hoste iniquo: licet videntes iudicent eum esse fratrem minorem: ipse ob hoc non fallit. Nec igitur produxit se solo notitiam vel assensum in mentibus apostolorum quod ipse esset pegrinus: licet putem deu posse producere se solo quid quid potest producere cum causa secunda, non tamen semper taliter: quia ad deceptionem deus concurrit cum causa secunda: sed talem qualitatem in esse deceptionis non potest producere se solo. Nihil enim apud me absurdius est admittere quam deum posse fallere. sed de hoc alias,
⁋ Habes ergo quid sit dos claritatis: ves qualitas collectiue vel diuisiue in corpore beati a deo distincta, quae est inaequalis in beatis. Maiorem enim claritatem habens semper est magis beatus: sicut stella differt a. stella, vel sol a stella. vt Apostolus dicit. i. ad Corin. xv. Licet autem dos impassibilitatis, vel agilitatis / vel subtilitatis (vt postea dicemus) nullam qualitatem accidentalem in beato importet: dos tamen claritatis adcidens vel accidentia dicit: quae quidem accidentia harmoniam inter se habent: ita vt colori corporis pulcherrimo secundum complexionem beati decentissima lux & lumen addatur. & cum btuns habiturus sit corpus transparens: quid mirum si oculis beatorum pateat? vt dicit Gregorius. xviii. Moralium. sed etsi tale corus non haberet: cum lynx per parietem (vt perhibent) videat: quare btuns oculos lynceos habens per hominem videre, non poterit?
On this page