Quaestio 20
Quaestio 20
Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare
⁋ Distinctionis Quadragesimae nonae Quaestio Vigesima. lgesimo quaeritur de dote subtilitatis: Vtrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetra: re. In primis vocabula non & nulla quaestionis / paucis explanabimus: deinde ad quaestionem more consueto conclusiue responsuri. Naturale in proposito non distinguitur contra liberum: sed contra supernaturale: ita vi illud naturaliter dicatur posse fieri, quod secundum legen institutam in qua sumus cum influentia dei gna li a creatura fieri potest. Subtile autem dicitur a virtute penetrandi: vt dicit philosophus. ii. de Gneationae. Res autem est subtilis ac penetratiua multifariam. aut propter acutiem in extremo vt sentis, acus. aut propter materiae paucitatem: vt aer, ignis. aut propter actiuitatem rei. & sic vinum est magis pene tratiuum quae simplex aqua quantumcumque tenuis & bona, quod expeori mento deprehendimus. nam aqua modica vino admixta magis refrigerat sanum quam si pura bibatur: quia vi num facit eam ad loca corporis penetrare ad quae per se penetrare non posset. Sed nullo istorum modorum capimus subtile in proposito. Non primo modo: quia corpora in debita quatitate & figura resurgent, nec secundo modo. nam is fuit error Eucii. de quo refert Gregorius. xiiii. Moralium dicens Non sicut Eucius Constantinopolitanae vrbis episcopus scripsit: corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit impalpabile: ventis aereque subtilius. Nec tertio modo: quia nulla est actiuitas naturalis quae vnum corpus faciat cum alio. vt in conclust onibus euestigio dicemus.
⁋ His pauculis praelibatis pono conclusiones: quarum Prima est. Duo corpora non possunt se penetrare naturaliter. Quae probatur. iiii. Physicorum. nam si duo corpora possent esse in eodem loco, tria possent: &. iiii. & sic sine statu. consequentia haec conditionalis vals: quia eadem est ratio de duobus & quibuscumque aliis. Secundo probatur eadem conclusio: quia experimento deprehenditur, si a. corpus in locob corporis locare volueris: necesse est b corpus cedere & ita clauum clauo retundimus.
⁋ Secunda conclusio Duo corporapossunt esse in eodem loco proprio: hoc est in loco adaequato probatur. ita factum est: ergo ita fieri potest. consequentia tenet a minus amplo ad magis amplum. & antecedens patet: quia Christus surrexit de monumento clauso, vt canit ecclesia. & intrauit ad discipulos ianuis clausis, vt euangelista testatur. figmentum autem est dicere quod per rimas vel fenestras intrauerit. quia si sic: euangelistae non recitassent illud tanquam miraculum. nam hac via intrare est impotentium. Praeterea Christus ascendit ad supos & ad dexteram patris per caelos: qui tamen non sunt diuisi. De eis enim dicitur Iob. xxxvii. Qui solidissimi quasi aere fusi sunt. Nec cedit caelum corpori sicut aqua pisci vel aer aui. secundo de caelo, nec in caelo est vacuum in quo erunt beatorum corpora post diem iudicii.
⁋ Tertia conclusio. omnia corpora beatorum post dien iudicii habebunt dotem subtilitatis. probatur. corpora beatorum possunt esse cum aliis corporibus post diem iudicii: & hoc non fit nisi per dotem subtilitatis. gitur. minor est nota apud omnem theologum. Maior probatur: quia sunt cum aliquibus corporibus: ex conclusione praecedente: & idem est iudicium in omnibus Rursus superius ostendimus beatum posse suum corpus mutare in instanti: & hoc non per diuisionem corporum. quia si sic fieret, esset resistentia: & non mutaretur in instanti. licet ad hanc rationem quis dicere posset quod hanc resistentiam potentia dei exuperabit.
⁋ Contra primam conclusionem arguitur. Duo conceptus animi sunt simul in anima: ergo duo corpora possunt esse simul. Ances patet quia aliquis potest simul hare duas notitias quaerum vna sit aibedinis: & altera nigredinis. simiter notitiam directam a ibedinis, & notitiam reflexam illius: quae non identifica tur: alioquin eadem erit notitia distincta & intuiti ua sui, & se generabit, quod est impossibile iuxta beatum Augustinus i de trinitate cap. i. Respondetur concedendo antecedens vt ratio conuincit / & negando consequentiam.
⁋ Secundo arguitur. Lumen & aer sunt simul: & siliter species visibiles: & tamen sunt corpora: quia nullum accidens spirituale habent subiectum pure corporeum. Respondetur concedendo maiorem, & distinguendo minorem. Nam corpus capitur multifariam. vno modo pro omni extenso a causalitate qualitatum primarum immuni. de talibus autem corporibus non est inconueniens quod sint simul penetratiue: immo non patet esse sine corporibus substantialibus tanquam suis subiectis & hoc secundum omnem positionem. Etiam tenendo quod quantitas est res quanta: corpora de praedicamento quantitatis possunt esse simul. vt patet de albedine, dulcedine, humiditate, & caliditate in lacte: de materia & forma lactis, non autem corpora de praedicamento substantiae: quia corpus in praedica mento substantiae est res composita ex materia & forma. & talia non posse esse simul exprientia cognoscimus. ratio autem probabilis ducit nos in oppositu de aliis. Si vero teneatur quantitas distingui a re quanta: ista praenominata non sunt corpora de praedicamento quantitatis: cum non sint quantitates: sed ab eadem quantitate extendantur. Contra hoc arguitur te nendo opinionem communiorem apud nominales, quam quantitas est res quanta. hae partes se penetrant, de monstrando materiam & formam: & hae partes sunt pars superior & pars inferior: demonstrando brunellum. ergo pars inferior & pars superior se penetrant. com sequentia patet cum maiore. solum restat scrupulus in minore: qui sic euacuatur. hoc totum est materia & forma in sensu composito: & hoc totum est pars superior & inferior / ex dictis in distinctione. xliii. igitur. Raspon detur concedendo quod pars superior & pars inferior sunt penetratiue simul: sed haec pars / demonstrando partem inferiorem / non est penetratiue cum illa / demonstrando partem superiorem. Potest tamen esse difficultas ex parte relatiui reciptoci de hac, pars superior & pars inferior se penetrant.
⁋ Tertio arguitur. Vinum & panis se penaetrant: vt cum panis diu manet in vino Forte dicis. vinum includitur in potis panis: & aer excluditur: & sic vinum & panis non sunt in eodem loco proprio. Obiicio. quaelibet pars panis extracta e vino minutatim fracta est rubra: ergo cum qualibet parte est vinum: quia rubedo non migrat de vino in panem. Respondetur negando quod quaelibet perest rubra. nam multae partes extractae apparent albae intrinsecus. & licet ita esset vt argumentum imaginatur: nihil concluderet: quia humiditas vini successu temporis humectat panem: nouum humorem & tubedinem producendo per commixtionem quaelitatum primarum.
⁋ Quarto arguitur. Ferrum & ignis in ferro ignito simul manent: & tamen vtrumque illorum est corpus de praedicamento substantiae: ergo conclusio falsa. consequentia clara est cum minore. Probatur maior. primo, ferrum tantum calefacit quantum ignis: vt patet tenendo ferrum candens in altera manu, & ignem in altera. & nihil tantum calefacit quantum ignis nisi verus ignis. igitur. Praeterea illud fertum calidissimum stuppa applicatam incendit. sed ferrum per suam formam non producit ignem: ergo illic est verus ignis
⁋ Respondetur negando maiorem. & ad primam probationem experientiae innitentem quod ferrum tantum calefacit hoc concedo, sed nego quod nihil non ignis tantum calefacit quantum hic paruus ignis, licet ignis sit intensiue calidior ferro. Nam penes aliud & aliud attenditur intensio formae: & potentia siue actiuitas eius dem. licet idem in re sit potentia formae & eius intensio. Intensio enim formae attenditur penes hoc quod est habere plures determinatos gradus formae penetratiue simul: & remissio penes hoc quod est habere pauciores gradus penetratiue. & cum sola forma sit actiua actione reali: semper vbi plus est de forma sufficienter applicata passo: fortior erit actio: & per consequens maior potentia. Dixi (applicata passo) quia si esset plus de forma extensiue in vno subiecto: ita vt vna pars solum illius formae posset attingere passum: non oporteret esse maiorem actio nem: quia passum non esset infra sphaeram actiuitatis illius totius formae. modo palam est quod contingit dare duo passa aequaliter intensiue disposi a seu qualificata: quorum vnum plus habeat de forma quam aliud. vt duo corpora ferro vel igni aequa liter intensiue calida: quorum vnum est duplum extensiue ad aliud. Et propterea stat bene quod sint duo corpora a. & b. quorum alterumsciliet a. erit infinite intensiue calidum: & b. solum vt quatuor: & tamen erunt aequa lis potentiae. hoc patet capiedo a. & b. pedalia: quorum vtrumque erit vniformiter calidum vt quatuor: ponatur ad imaginationem / vel de potentia dei / calor secundae partis proportionalis a. corporis extensiue cum toto a. & sic de tertia parte proportionali: & qualibet sequente. Hoc casu possibili admisso a. erit infinite calidum. vel si in hoc haesitaueris quod calor secundae partis proportionalis non posset extendi per totum cum intensione graduali vt quatuor: ponatur quaelibet pars caloris cum alia: vt putatur de corpore Christi in eucharistia iuxta vnam positionem: quod illa corpora sint aequalis potentiae in fine: quia aec liter habent de forma. Ex istis habetur solutio ad argumentum, non esse mirandum quod ferrum candens vigorosius calefaciat quam pars ignis: cum plus habeat de forma ob densitatem materiae ferri. Nec illa maior actiuitas in calefaciendo vel in manum laedeudo arguit intensiorem formam. quod patet alium de. nam capiatur frustum picis vel cerae rarae calefactae parum manum ealefacit: si vero condensetur, vel plus de materia calida applicetur: magis calefacit ob maiorem formam tuae manui applicatam. Notum est autem quod cera calida rata statim condensata non intenditur: quia calor manet in eodem subiecto in quo priu erat.
⁋ Ad aliud vbi dicis quod ferrum ignitum incendit stuppa. hoc est verum ratione ignis in poris ferri in clusi: sed si nullus ignis includeretur in illis poris: ostendere nequires quod ferrum candens stuppam incenderet Adhuc autem illo ostenso non habebis propositum quia dicetur quod calor est partiale principium productiuum ignis, vel forma ferri: sicut in confricatione ferri cum lapide duro: vel ignis producti a radiis solaribusa speculo concauo reflexis, quod est huic negocio impertinens. De difficultate tamen in se, non nihil dixim in. xii. dist. huius.
⁋ Quinto arguitur. Signetur graue simplex in vacuo: ipsum cadit in instati in quo pars superior & inferior erunt in eodem loco imaginario: ergo penetratio corporum naturaliter est possibilis. Corporum enim penetratio non requirit locum verum. vt si duo corpora se penetrarent extra vniuersum. Respondetur primo negando quod illic esset penetratio: quia ad penetrationem non sufficit partes esse simul in illa mutatione subita, nisi id permanem ter fieret. Secundo conceditur quod illic est vera penetratio corporum & naturaliter / praesupposito tamen miraculo Nos autem in conclusione itelligimus nullo miraculo puio.
⁋ Sexto arguitur. Capio ceram bipedalem raran quam condenso ad pedalitatem. lam sic. a. & b. bipedalita tes sunt in loco proprio inquo fuit a. prius. quia pono quod b. pedalitas reducatur ad a. & locu eius subintroeat. Non potes dicere quod illic erat aer inclusus & ex pulsus in condensatione: sicut in condensatione lanae: quia secludo poros includentes externum in cera. Fortasse dicis quod in rarefactione acquiritur nous quantitas ex qua cum praecedente & remanente fit quantitas maior: & in condensatione aliqua pars illius corrumpitur, & sic argumentum non habet iocum: quod supa ponit condensationem fieri propter partium materialem appropinquationem. Contra hoc arguitur. si te neatur quantitas esse res quanta: nihil falsi supi ponit argumentum. & si teneatur oppositum: fractio data non sufficit: quia secundum eam quantitas esset intensibilis & remissibilis contra philosophum in Praedica mentis dicentem quod quantitas non suscipit magis neque minus. Nec valet dicere, quod semper acquiri noua quantitas in rarefactione quae denominat totum magis extensum: ita vt non stet idem adcidens denominare subiectum aliquantum, & post ea maius & deinde minus: & quod in condensatione tota illa quantitas corrumpitur. quia si sic, in rarefactione semper erit noua quantitas: ita vt nu la mancat per se vel aliquid eius per duo instantia &sic non crit mutatio successiua.
⁋ Dico ergo ad argumentum, quaecumque positio teneatur de quantitate: quod condensatio est solum propter partium mediatarum appropiquationem. nam partes remotae in quanto / in condensatione fiunt propinquiores. opposito modo in rarefactione. Ad formam autem argumenti nego quod dimidietas bet ingrediatur locum proprium dimidietatis a. sed partes b appropiquat plus centro a, quam antea: & partes intermedias condensant: hoc est faciunt eas magis appropi uam re centro a. & hoc si condensatio fiat versus centrum a.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur sic. Si penetratio corporum est possibilis cum eadem sit ratio in omnibus corporibus, sequitur quod deus posset facere duas dimidietates vni corporis seinuicem penetrare. sed hoc consequens est falsum. quod sic declaro: ostendendo quod ipsum antecedit ad hoc impossibile: scile quantum eris non quantum: & pari ratione vlterius inferam quod intensum erit non intensum. Sed probo haec in medium proposita. capta cera bipedali de qua habita est mentio in argumento praecedente: deus potest duas dimidietates eius scilicet a. & b. ponere penetratiue simul: & pari ratione poterit deus ponere partes remanentes ad subduplum sci licet ad locum semipedalem / ita vt non sit extensio nisi semipedalis. Et vt clare loquar: pono quod in prima parte proportionali horae deus ponat duas dimidietates siue pedalitates cerae datae pener tratiue simul: iam solum locum pedalem occupabunt. pono quod in secunda parte proportionali horae deus capiat a. & b. quae occupabunt locum pedalem penetratiue simul: iam erit subdupla ex tensio & semipedalis. Procedat ita deus per omnes partes proportionales vnius horae semper ad subduplum: ita vt extensio partis proportionalis sequentis sit subdupla ad partem propo tionalem praecedentem: & consetuentur partes eaedem in instanti terminante illam horam: iam nulla erit extensio partium. Quod patet: quia in infinitum parua erat aliqua extensio ir aliqua parte proportionali huius horae. & minor est extensio in hoc instanti quam erat in aliqua parte proportionali horae praeteritae: ergo iam nulla est extensio. si non sequatur: dato opposito consequentis, nunc erit aliqua extensio: ergo non in infinitum erat parua extensio an te hoc instans.
⁋ Respondetur. hoc argumentum repit sensim, ex conuenientibus inconue: niens maius inferendo. in primis aliqua sunt apud me indubitata: scilicet quod possit esse penetratio cor porum diuersorum siue de praedicamento substantiae siue quantitatis: & idem puto de partibus eiusdem corporis. Ad nodum itaque argumenti concedo quod deus possit hoc facere per omnes pares proportionales vnius horae. haec teneo indubitata. Sed in vlteriore illatione an corpus manebit inextensum: non est lucidum, non sequitur quod erit non quantum in instanti terminante horam. potest enim deus destruere partes illas in illo instanti: & tunc licet non fuerint quantum extensiue: falsum erit dicere quod erunt non quantum extensiue: quia si sunt non quantu extensiue, sunt. potest etiam deus in illo instanti reducere partes ad aliquam quantitatem extensiue prout voluerit: sed non poterit tenere eas non extensas. Declaro hoc per simile. si in prima parte proportionali vnius horae deus diuideret continuum in duas dimidietates: & in secunda parte proportionali illas partiretur in quartas & in tertia parte proportionali has quatuor partes diuideret in octo octauas: & sic per omnes partes proportionales vnius horae geometrice continuo diminuem do: in instanti terminante horam istae partes vel non sunt: vel si sint erunt quantae: & sic non minores quam erant in aliqua partium proportionalium, non stes in suppositione determinata spartium proportionalium) sed mentem meam capito: vel continuum ex imprtibilibus erit conflatum. Tertium membrum non est improbabile. vnde in secundo alterius lecturae in vico straminis iunior tenui, continuum probabiliter esse compositum ex punctis. Ecce ergo quomodo vrgemur in huius disiunctiuae assertionem. Quia autem quam tum potest reduci ad non quantum intelligo de quantitate extemsiua, non enim est possibile quod ex quanto fiat non discretum. vel non est possibile deo conseruare illas partes in instanti terminante horam, quin fuerint ali cuius certae extensionis: & per consequens nunc non sunt minores quam erant in aliqua parte proportionali horae praeteritae. Primum membrum admittendo potest consequenter concedi quod ex intenso secundum formam potest fieri non intensum: & quod formae intensio ex non intensis confsitur: proportionabiliter ad quantum continuum ex multis conflatum: quorum quodlibet est impartibile: licet etiam ex multis integretur: quorum quidlibet est extensum. Impresentiarum autem ne lectorem vacuum relinquam in opinionum multitudine: viam regia de continuo tenendo, nego pure continuum ex vllo impartibili esse conflatum. & consequenter ad illud dico quod quantum non potest esse non quantum iuxta vnum membrum tactum.
⁋ Contratertiam conclusionem arguitur sic. Quantitas continua potius corpeitas substantia: vt omnis opinio reiiciatur: ex natura sua habet occupare locum, & aliud corpus ab illo loco propellere. ergo nullum aliud corpus secum compatitur.
⁋ Respondetur distinguendo antecedens. vel per naturalem cursum naturae in hoc mundo, & in corporibus non beatis in futuro saeculo: & sic conceditur. in corporibus autem beatis negatur, nec illud miraculo ascribendum est: cum sit lex beatorum cmunis quod patet in simili. Aina beati contemplatur intuitiue deum & spiritus: non autem anima corporis corruptibilis quod ag grauat animam. anima autem damnati vt reor, non potest magis immo minus quam in hoc mundo deprehendere. Habetur ergo quod non est de ratione substantiae corporalis in communi pro quocunque statum occupare iocum: quia non pro statu patriae.
⁋ Praeterea arguitur. Corpus gloriosum non potest penetratiue se habere cum corpore glorioso: ergo nec cum corpore non glorioso, antecede probatur: quia indecens est quod quilibet masculus cum quacumque beata penetratiue se habeat. Respondeo. illud me mouet dicere indecens esse corpus gloriosum posse penetratiue se hatie cum quolibet corpore glorioso: quamuis dici possit quod nulla in patria est impudicitia vel membrorum nudorum verecundia. superflua enim est gloriosi corporis penetratio cum glorioso. Ratio est: quia potest Linus in instanti facere circulum prope corpus gloriosum, & pergere quo voluerit ipsum no penetram do. Inanis igitur est haec penetratio. Et si dicas. sic potest cum corpore non glorioso. hoc non sufficit: cum de necessitate penetret caelum. & si vnum corpus non glorio sum penetret: eadem lege potest quodlibet si voluerit. Ecce vnamrationem dicendi / quod nulli glorioso danda est lex penetratiue se habendi cum glorioso, propter haec addita. Alioquin mille gloriosi & tot quot volueris erunt simul penetratiue, quod est indecens. nam lex penetrationis corporum est lex caelitus data: & datur decenter. Secunda opinandi ratio erit haec. Beatus potest penetratiue se habere cum beato: sed beati nihil indecenter volunt. Indecens autem esset quoruncumque beatorum corporum penetratio: & nihil indecens fit in caelo. ex parte tamen dotis nulla est repugnantia secundum llam legen.
⁋ Insuper arguitur. si sit poneda talis dos sequitur quod corpora beatorum non stabunt solida super parte caeli, quod est inconueniens. Respondetur negando sequela: quia licet possint aliud corpus penetrare: pos sunt tamen stare super quodcumque aliud corpus: & cum dote agilitatis sine fatigatione stare vbi voluerint. satius autem est dicere quod beati perpetuo stent, quam sedeant vulgariter capiendo sedere. nam partes melius in corpore stando disponuntur quam eas in curuitate tenendo. Hinc studentibus consulimus, ob corporis bonam dispositionem maneant erecti. Hinc item nephreticus vel arenulas habens male se habet sedendo: & quanto decliuius / tanto peius: melius autem se habet iacendo. propterea corporis dyscrasia sedendo com tracta / in lecto iacendo, vt in meipso experior / amittitur: sed melius stando. Haec autem ratio est solum suasio quadam: cum beatorum corpora ob suas dotes nullam dyscrasiam pati possint qualitercumque situentur.
⁋ Sed ne plura argumenta aggregem: non reor hanc corporum penetrationem posse fieri vel salten fieri per aliquam qualitatem superadditam, quam multi ponunt: & quam dotem subtilitatis vocant. sed dos subtilitatis deum & beatum importat: vnum in recto pro quo super ponit: & aliud in obliquo siue connotato. ita vt dos subtilitatis supponat pro gratia finali in qua quis decedit: ratione cuius deus hanc legem vniversalem corporibus btis dat vt penetratiue esse possint cum aliis corporibus Et melius est dicere pro gratia qui pro meritis: propter paruulos qui nulla vnquam merita personalia habuerunt & tamen habebunt dotem subtilitatis: non quasi gratia hoc habeat a natura sua quod possit talem penetra: tionem corporum facere: sed est arra gloriae in anima: & fundamentum penetrationis corporalis.
On this page