Text List

Quaestio 27

Quaestio 27

Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

⁋ Distinctionis Quadragesim aenonae Quaestio Vigesimaseptia et Vltima. galoesimoseptimo & fivstimo in hac dist. quadrage simanona restat inquirere, cuius virtutis sit actus martyri vel ille cui debetur aureola martyrum. Ad hanc quaestionem varii vario modo opinantur: beato Thoma opinante quod omne martyrium est actus fortitudinis: Martino dicente nullum martyrium esse actum fortitudinis, sed solum spectare ad illam virtutem gratia cuius actum facit. Verum pono conclusiones.

⁋ Prima conclusio. Aliquod martyrium spectat ad iustitiam. Probatur sic. aliquis est actus martyrii quem homo tenetur facere: sed ille actus est actus iustitiae. nam habitus iustitiae inclinat habentem ad dandum cuilibei quod suum est: vt deo quae dei sunt, & Caesari quam Caesa ris sunt. sed interdum homo tenetur reddere deo honorem exteriorem: & eum confiteri coram hominibus: & ad hoc inclinat habitus iustitiae. si autem non fuerit in voluntate tulis habitus: voluntas ex libertate sua in primum actum iustitiae exit mediante dictamine pru dentiali dictante, nunc dandum esse deo honorem coram aliis.

⁋ Secunda conclusio. Aliquod martyrium spectat ad temperantiam. probatur. si aliqua habeat adeo firmum propositum vt permittat se occidi potius ust consentiat in adulterium in praesentia periculorum: iam ipsa habet actum temperantiae: quia habet propositum circa venerea quae cadunt in obiectum temperantiae.

⁋ Tertia conclusio. Aliquod martyrium est act charitatis. probatur de charitate infusa: quia ad omnem actum meritorium concurrit charitas infusa: martyrium est actus meritorius. igitur. immo aliquod martyrium est actus charitatis acquisitae: vt patet ex quaestione praecedente.

⁋ Quarta conclusio. Aliquod martyrium est fortitudo. probatur. aliquod martyrium est actus quo quis non vult relinquere opus honestum non obstante morte actualiteillata: ergo aliquis actus martyrii est fortitudo. fortitudo enim est circa pericula mortis in bello. Se- cundo ostenditur per illud Cypriani in epistola ad martyres & confessores. Obeati martyres quibus vos laudibus praedicem. O milites fostissimi, robur corporis vestri quo praeconio vocis explicem. Hoc idem tenet Leo papa. & illum morem ecclesia ob seruat de martyribus. Forte dicis ad has auctoritates quod martyres non habent bellum: cum non con trapugnent. hoc non obstat: quia falsum est quod requiritur contrapugnatio quae fiat manibus & viribus corporis / ad bellum. Vbi autem auctores ponunt fortitudinem bellicam esse virtutem cardinalem: sufficit expectare tempore mortis & in praesentia periculorum secundum dictamen rectae rauonis contrapugnando ratione, vel sustinendo: vt contingit de martyribus. sed non curamus de illo. Sane fortitudo vt est circa ardua, per te est virtus cardinalis: ergo licet martyres non perstiterint in bellonon habes negare eos esse fortes: & habuisse actum fortitudinis proprie dictae / nisi aliud occurrat.

⁋ Contra hanc quartam conclusionem obiicitur rationibus Martini: & in solutionibus ponentur replicationes contra eum / probatiuae huius quartae conclusionis. In primo argumento vult probare aliquod martyrium esse iustitiam: quod concedimus: & aliquod esse liberalitatem: quando martyrium est opus consilii.

⁋ Secundo arguit. Volitio cum contemptu mortis & cruciatuum ne deseratur iustitia impatiua formaliter exequutionis, aut pertinet ad iustitiam tamtum: aut ad fortitudinem tanmtum: aut ad vtrumque. si primum: habetur in tentum, non secundum: quia virtus fortitudinis non inclinat in actum iustitiae per se & immediate ille autem actus est actus iustitiae, nec potest ad vtrum quod pertinere: quod probat dupliciter. Primo, ille actus est vnus: ergo pertinet ad vnum genus virtutis: non ad duo. Secundo: omnis actus qui fertur in aliqua duo / in vnum tanquam in substantiam actus, & in alterum tanquam in circumstantiam / pertinet ad illud genus virtutis ad quod pertinet substantia actus. sed ista volitio quae dicta est fertur in opus iustitiae tanquam in substantiam actus, & tanquam in obiectum primum & principale: & fertur in mortem & cruciatus tanquam in circumstantiam actus: quia, vt ponitur in casu, facienti iustitiam proponitur conditio mortis & cruciatuum: ergo iste actus non ad fortitudinem sed ad solam iustitiam pertinet. Maior probatur: quia alioquin idem actus posset ratione substantiae setae pertinere ad vnum genus virtutis: & ratione huius circumstantiae ad aliud: & ratione alterius ad aliud. quod est omnino absurdum & contra omnem doctrinam philosophorum moralium, & sanctorum qui in doctrinis suis declarant manifeste actum virtutis per nullas circumstantias varia re genus virtutis.

⁋ Ad hoc argumentum respondeo quod pertinet ad vtrumque: & ille actus in re est fortitudo& iustitia. & concedo quod habitus fortitudinis inclinat. in actum iustitae per se quando ille habitus est realiter ustitia, non enim inclinat in actum iustitiae quia fortitudo: sed quia iustitia: vt manifestum est sic syllogizando: hic habitus iustitiae per se inclinat in actum iustitiae: hic habitus iustitiae est fortitudo: igitur, consequentia est lucida nisi fugias ad modalem compositam vel ad aliquid quod non impedit propositum Et quando dicis, ille actus est vnus: ergo pertinet ad vnum genus virtutis & non ad duo genera: nego consequentiam. nam vna res significatur per varia praedicabilia & praedicamenta: vt idem actus numero spectat ad varias species luxuriae. & sicut iustitia est genus: sic est fortitudo & temperantia? neutrum tamen est genus generalissimum. Et vt habeas hoc concedere: probo quod vnus actus numero spectat ad duas virtutes cardinales. capio hunc actum: volo expectare in acie belli, quia dictatum est a recta ratione expectare, & quia teneor. da mihi finem iustitiae & fi nem fortitudinis: ordino vnum actum propter illos duos fines: & quaero abs te quare citius denominabitur abvno partiali fine quam ab alio. si habeas rationem in promptu edissere. Similiter idem actus numeto est iustitia & temperantia, quod probo: quia hic actus volo hodie comedere solum semel vt seruem ieiunium ad quod obligor / & vt temperate comedam: est temperantia & iustitia: quia in ratione finis cadunt iustitia & temperantia. & sufficit distinctio rationis: hoc est, alia est ratio quare vocatur temperantia: alia quare denominatur iustitia.

⁋ Cum secundo argumentatur. omis actus qui fertur in aliqua duo / in vnum tanquam in substantiam actus. &c. Ocleam quem insequitur & ipse abutuntur modo loquendi de circumstantiis. quia circumstantia proprie actum circumstat & non cadit in rationem obiecti. sed hoc est luctari de non mine. quare loquar vt plures. Veniendo ad rem di stinguo illam maiorem. vel in circumstantiam cadentem in rationem obiecti: & sic negatur. vel in circumstantiam circunstantem: & sic conceditur. hic autem obiectum fortitudinis cadit in rationem oblecti: sicut obiectum iustitiae in vtrumque partialiter cadit. & sic capiendo concedo quod idem actus numero potest esse temperantia / fortitudo / & iustitia. Vbi vero dicit illud esse contra omnem moralem philosophiam & doctrinam sanctorum: demitor quare hoc dicat: cum morales loquentes de his materiis vtantur modo dicendi opposito tanquam sibi trito: & sancti vocent martyres fortes. quare voluntarium est propter aliqua sophismata dicere sanctos capere metaphorice terminos.

⁋ Tertio argumentatur, Omnis actus qui est circa duo, circa vnum / tanquam circa finem / & circa aliud tanquam circa id quod est ad fi nem: pertinet ad illud genus virtutis ad quod parti net actus ille qui est circa finem. vt velle adultera- ri causa diuitiarum acquirendarum pertinet ad auaritiam: & velle furari vt intemperate viuatur, ad in temperantiam. Concedo quod pertinet ad illud genus virtutis ad quod pertinet actus ille qui est circa finem: ed non tamenm. vt diligo Sortem propter deum eodem actu: quia ille actus realiter est vsus & fruitio. bene tamen volo quod potius denominetur fruitio quam vsus tanquam a nobiliore vel a principaliore intento. sicut Aristoteles dicit de illo qui moechatur propter lucrum quod potius est dicendus auarus quam moechus: cum illud principaliter intendat. tamen non sequitur quin ille actus realiter sit moechia & auaritia. quia enim est actus circa venerea partialiter: & non est castitas / est luxuria. & quia cum coniugata: est moechia. Non potes habere refugium nisi ad nomen fugiendo ad causam finalem quae denominabit totum actum. sed hac via abire nequis vt supra ostensum est. Etiam sic nullus actus dicetur vsus & fruitio copulatim & copulatiue: cuius oppositum clamat schola com munis / saltem ponendo actum vnum, vt Martinus facit cum communem opinionem, & rationabiliorem sequentibus. Quo fit vt licet quis patiatur pro actu fidei: tamen martyrium non sit actus fidei nisi sit propter denominationem finis. primum enim est actus intellectus: secundum vero est actus voluntatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 27