Quaestio 1
Quaestio 1
An damnati in inferno continuo peccabunt
⁋ Distinctionis Quinquagesimae & Vltimae Quaestio Prima. lstinctionem quaen quagesimam & hu us Quarti Libri nouissimam dua us dumtaxat quaestionibus a bsoluemus. Prior est: an damnati in inferno continuo peccabunt.
⁋ Pro solutione quaestionis pono conclusiones. Quarum Prima est. damnati habent multos malos actus in infemo libere. quae patet: quia eliciunt ex impatientia & consummata malitia aliquos actus non spectantes ad suam essentialem poenam. sed secundum communem viam non possunt elicere actus bonos nec indifferentes: ergo illi sunt mali. Dixi( secundum communem viam propter illa qua in vii. distinctione Secundi dissero. In super non est vero simile, esto actus non malos elicere possint: quin multos malos libere eliciant: ergo conclusio vera.
⁋ Secunda conclusio. Aliqui sunt actus quos de necessitate habent damnati in voluntate ex malitia procedentes probatur: quia non possunt remouere omnem poenam a se: ergo nec actus illius poenae productiuos. Hoc autem ex. vii. distin. Secundi suppono cu causa quare ita sit. nam ad boni- tatem & malitiam proprie dicta (vt coniter dicimus) requiritur libertas. ergo actus beatificus beati de necessitate elicitus, & damnatorius similiter / non esset malus culpabiliter. Et licet aliqui dicerent facta a demente & ebrio omni ratione orbato ex culpa praeuia esse im putabilia: difficilius est tamen eis dare analogiam de sensu orbato ex causa meritoria in aliquo qui diceretur mereri opposito modo.
⁋ Quicquid sit de nomine: ponitur Tertia conclusio. siue actus damnatorum dicantur maliiculpae / vel peccata, non patientur aliquam poenam inflictam ratione illorum actuum probatur: quia non sunt in statu merendi & demerendi: ergo non infligetur poena ratione quoruncumque actuum quos eliciunt. signanter de poena inflicta loquor: quae a culpa distinguitur: & eius est re ordinatiua per cruciatum. De poena enim acta non est pos sibile dare culpam quin suam poenam habeat annexan, eo modo quo idem potest habere se. iuxta illud Augustini. v. Confessionum. lussisti domine & ita est. & quae sequuntur. Secundo arguitur ad idem. beati non continuo merentur nouun praemium distinctum a praemio quod primo die beatitudinis habent: ergo nec damnati demerentur nouam poenam infligi. Tertio, dato opposito sequ tur haec conclusio quo ad damnatos: infinitam poena quilibet. damnatus habebit. & alia conclusio quo ad beatos: infinitum praemium quilibet beatus habebit: capiendo infinitum syncategorematice.
⁋ Quarta conclusio. Deus potest iuste infligere poenam ratione actuum quos faciunt. Probatur. nam omnis male agens a iusto iudice & misericorde potest puniri. sed danati male agunt. igitur. Secundo probatur idem. Deus potest face re omne quod non implicat contradictionem: quia non est apud eum impossibile omne verbum. & semper iuste agit: quia non potest flecti cum regula Lesbia ad sinistrum.
⁋ Quinta conclusio. Deus magnam misericordiam exhibet damnatis. probatur. iuste & cum misericordia sicut dixit vna probatio conclusionis praecedentis / potest deus punire male acta damnatorum: & tamen hoc non facit: ergo in misericordia eos punit, non tamen in tali misericordia quali in hoc mundo.
⁋ Contra primam conclusionem cum tertia simul arguitur. Ex eis sequitur quod inaequaliter peccantes aequaliter punientur, contra dicta in distinctione. xlvi. Distinguo. vel in viatore: & sic negatur. vel in illis qui sunt extra viam: & sic con tedo / loquendo de poena inflicta. secus est de poena acta quae cum peccato coincidit. Obiicies. ex illo sequitur quod aliquod erit malum impunitum. solutionem habes ex dictis quod non in viatore: de sepa rato autem a via & de poena acta non sequitur. Contra hoc arguitur. Damnatus punitur poena vermis: hoc est, habet stimulum conscientiae de malo perpetrato, eo quod ratione illius torquetur. sed stimulus ille non extinguitur in damnato. igitur.
⁋ Respondebitur primo ad materiam argumenti: deinde ad for mam. Quo ad materiam beatus Augustinus. xxi. de ciuitate dei, ca. ix. relinquit sub dubio: an in inferno erunt vermes materiales. rationabilior tamen est illa sententia quod non. quia nulla erunt animalia praeter homines post diem iudicii: nec generatio nec corruptio. frustra enim talia fierent: cum amplius non sint futuri homines, propter quos reliqua creata sunt: iuxta illud psalmographi. Omnia subiecisti sub pedibus eius: oues & boues &c. psal. viii. & illud secundi physicorum. Nos sumus quodammodo finis omnium. ergo nec erunt vermes. sermo est igitur de verme spirituali: qui nihil aliquod est quam remorsus coscientiae, tristitiam generans de malo perpetrato: non ratione honesti / sed quia est causa afflictionis. Dicitur iunt vermis metaphorice. nam sicut ex putrefactione mixti generatur vermis vt in animalium cadaueribus: sic ex putredine peccati inest displicentia hominem spiritualiter corrodens / more corporalis ver mis ingratissimi / suam matrem corrodentis. Magnitudo autem istius tristitiae ex hoc ostenditur: si quis socium probro & contumelia iniuste affecerit: in se postea reuersus dolet. hoc quemlibet in se experimento cognoscere arbitror, nec damnatus si vellet posset se ab hac tristitia exuere. nam Vermis eorum non morietur: & ignis eorum non extinguetur. Esaiae vltimo.
⁋ Hoc supposito in viatoribus aliquid rationis habentibus: deuenio ad formam argumenti de damnatis: & dico quod multos & vari os malos actus eliciunt malorum habituum genera tiuos: & fortasse isti actus eis placent: & placet eis hos actus elicuisse. quare non est in eis tristitia sequens ad illos actus, quemadmodum si peruersus in via iniuste dicat alicui iniurias: is non dolet: sed potius gaudet & exultat in rebus pessimis. sed non potest daemon etsi vellet / poenam vermis secludere: quae sequitur ex actibus in via a se elicitis: quia detinetur in sua poena ratione demeritorum in quibus decessit.
⁋ Contra quartam conclusionem arguitur. Ex ea sequitur quod diues epulo habebit tantam poenam quantam Lucifer vel Mahumetus. consequens est falsum: & consequentia patet: quia infinitam poenam vterque habebit: si ponatur inesse quod quarta conclusio denotat.
⁋ Respondetur per propositiones: quarum Prima est. infinitam poenam quilibet damnatus habebit. quae probatur sic. infinita peccata quilibet damnatus habebit: & poena respondebit peccato ex hypothesi: ergo infinitam poenam quilibet damnatus habebit. maior propatur: quia duo peccata quilibet damnatus habebit / tria / quatuor / & sic in abyssum. igitur.
⁋ Secunda propositio. maiorem poenam habebit diues epulo quam habeat Mahumetus / immo infinite maiorem. patet per crementum peccatorum.
⁋ Tertia proposi io. sper Mahumetus erit in maiore poena quam diues epu lo: & tamen infinitam habebit epulo: & nunquam Mahumetus erit in poena infinita. Haec propotes est lucida: modo ponamuseos proportionabiliter procedere in p ec catit prout decesserunt.
⁋ Quarta propositio. infinitam poenam quilibet damnatus habebit: & tamen in nullo tempore finito verum erit dicere: haec poena est infinita: cuiuscumque damnati poenam demonstrando.
⁋ Quita propositio. infinitam poenam in aliquo die sequente damnatus habebit, quae patet per ascensum. & mensu remus diem naturalem vel artificialem per aliud quam motum solis, vt per circuitionem sortis beati circa terram semel in. xxiiii. horis: vel per motum solis si libet
⁋ Septima propositio. in toto isto tempore cuius qui libet dies est futurus / non maiorem poenam habebit Mahumetus quam diues epulo. Vbitatur hic: an damnatus malit non esse quam perpetuo cruciari. & quaeritur vtrum eorum sit eligibilius: non esse / an esse & damnari.
⁋ Ad primum respondetur quod puniri & cruciari est praeeligendum annihilationi secundum rationem rectam. ratio est: quia iustum est puniri & cruciari pro culpa secundum ordinationem diuinam. velle autem non esse est peccatum. Si vero compares non esse ad culpam in qua perpetuo manet damnatus: dico neutrum esse eligendum, sed fugiendum tanquam culpam. & semper maius malum est magis fugiendum. Potest es se sermo de aliquo peccato quod minus sit fugiendum quae non esse: & de aliquo quod sit magis fugiendum. sed si daretur optio damnato: de non esse: vel esse perpetuo in flamma vt est: ita vt deus daret ei optionem licite eligendi alterum istorum: scilicet non esse: vl esse in perpetua poena: opinor quod eligeret non esse. & quilibet viator eligeret illd vbi daretur ei optio: sic scilicet si alterutrum licite posset eligere. & hoc loquendo de electione libera. Hinc Ioannes Burida nus. qui. quarta decimi Ethicorum refert aliquos theologos dicere, quod cum clara dei visione potest stare tristitia. & addit. constat mihi quod ego non vellem talem felicitatem. In super arguitur ratione. homo decrepitus egestate praessus & morborum pondere / appetit mori: licet sit infidelis nihil de vita aeterna credens ergo cum ad fugiendam poenam huius mundi qua nihil est ad poena inferni comparata / homini dulcis sit mors: a fortiore ad fugiendam poenam infer ni mors est dulcis. Confirmatur haec ratio per illud quod scribitur Ecclesia. xli. O mors bonum est iudicium tuum homini indigenti: & qui minoratur viribus: defecto aetate: & cui de omnibus cura est / & incredibili: qui perdit sapientiam. Praeterea super illud Hieremiae. xx. Male dicta dies in qua natus sum. glossa dicit quod melius est non esse quam male esse. Insuper. i. Rhetoricorum ca. vi. dicit philosophus quod non habere malum est delectabile. & non esse importat carentiam omnis mali. ergo aliqua voluntas saltem per accidens potest vel le non esse / inquantum scilicet ad non esse sequitur carem tia mali: quod est per se volitum. Cui alludit illd Apocalypsis. ix. In diebus illis quaerent homines mortem & non inuenient eam: & desiderabunt mori / & fugiet mors ab eis. Item Matthaei. xxvi. de luda loquens Saluator ait. Bonum erat ei si natus non fuisset ho ille. Idem sentit Hieronymus super simili verbo Marci. x. dicens. Melius est enim non esse quam ad tormenta esse. Dicis. melius est illi si non fuisset natus extra vterum: vel si non fuisset natus & vocatus ad apostolatum. sicut glo. marginalis Matth. xxvi. sonare videtur, quamuis hoc sit verum: opinor sicut litera sonat: & id idem quemlibet in se experiti opinor: quod plerique credentes se non fore post hanc vitam sese interemerunt. Si dicas hoc esse contra beatum Augustinum. iii. de libero arbitrio: negatur: quia disputatiue ibi procedit in principio: sed concludere videtur quod non ee non est eli gibile simpliciter & secundum se: bene tamen ad fugiendum aliud. sicut nemo eligit ferre graues petras toto die simpliciter: sed bene vt capiat quimque duodenos. Hinc dicit Aristoteles noni Ethicorum nono cap. quod esse & viuere & huiusmodi secundum se sunt diligibilia. habet illic antiqua transsatio. Vi uere autem eorum quae secundum seipsum bonorum & delectabilium. determinatum enim. determinatum autem eius quae boni natura. Natura autem bonum: & epiicei. propter quod videtur omnibus delectabile esse. Sed subiungens se non intelligere de iis qui vitam calamitosam in erumnis constitutam degunt: inquit. Non oportet autem accipere malam vitam & corruptam: neque in tristitiis. & Argyropylus. Non oportet autem vitam sume re prauam atque corruptam neque in doloribus constitutam. indefinita namque est talis: quemadmodum ea quae insunt ipsi. Si ponas aliquem corrumpi per partes proportionales successiue: ita vt quolibet die auferatur vna pars proportionalis: & deus vitam conseruet in reliquis: iam is nunquam desinit esse. nec est ad propositum dubii.
⁋ Propter haec itaque teneo: si daretur homini optio vel non esse / vel ee n perpetua fiamma: quod licite posset velle alterutrum. eligendum autem est non esse. nam minus malum habet rationem boni. quinto Ethicorum.
⁋ Ad secundam dubitationem: an beati condoleant poenis damnatorum: Respondetur explicando vnum quod supponitur: scilicet quod beati cognoscant poenas damnatorum: quod potest esse multifariam. In primis eos quos nouerunt, & quos non vident in caelis / nouerunt esse damnatos. Secundo potest eis esse relatum. Tertio possunt hoc videre. nam ocuios eorporis & mentis habent optine dispositos: & possunt mouere vel mutare se quolibet successiue vel instan tanee. vt in distinctione praecedente dictum est. quid vero obstet quo minus poenas damnatorum in tueantur: nihil perfectionis subtrahendum est a beatis quod conducat ad laudem dei. sed beatis non nocet cognoscere perfecte poenas damnatorum: in mo ex hoc magis suam beatitudinem diligunt / & deum glorificant qui se a poenis tam acerbis praeseruauit: iuxta illud Apocalypsis. xxii. Qusiustus est iustificetur adhuc.
⁋ lsto praelibato dicitur quod beati non compatiuntur poenis damnatorum, quod probatur: quia vel est compassio dicta secundum passionem quae est motus apu petitus sensitiui praeueniens rationem / pet quam quis condolet alteri: quasi simul dolens cum illo. aut pat sio secundum electionem dicta quae est actus voluntatis rationem sequens per quem quis vult alterius miseriae succurrere / tollendo illud quod miseriam in ferti sed neutra istarum compassionum est in beatis, Nam appetitus sensitiuus est plene subiectus rationi. si enim ita erat in statu innocentiae: a fortiori ita erit in statu gloriae. Nec compatiuntur compassione secundum electionem: quia hoc modo solu compatimur illis quorum malum repellere volumus. modo beati nolunt repellere cruciatus damnatorum. immo placent beatis poenae damnatorum: non quoi dem ratione vidictae: sed diuinae iustitiae quam videnin eis exerceri. iuxta illud prsalmographi. Laetabil iustus cum viderit vindictam: manus suas lauabis in sanguine peccatoris. psalmo. lvii. Damnati autem suis cruciatibus intenti parum de statu beatorum vel quorumctur quod aliorum / ad suas poenas non pertinente considerabunt.
On this page