Text List

Quaestio 26

Quaestio 26

An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

⁋ Distinctionis Quadragensim aenonae Quaestio Vigesimasexta. gesimosexto in hac distinctione: & tertio le martyrio quaero: An ctus quilibet cui debetur alma martyrii sit actu agnae perfectionis: & sit praeferendus actui cui haet palma non debetur. Hic non quaero: an martyrii actus sit magnae perfectionis: sed generalius quasi ui de quolibet actu cui debetur palma martyrii: cum ex quaestione prima huius materiae cuilibet actui martyrii debeatur palma martyrii. sed non quiuis actus cui debetur palma martyrii est martyrium. hic autem sufficienter excludemus martyrium extenso termino: quod fit cum contrapugnatione: quia illi non debetur aureola: licet grande meritum.

⁋ Pro solutionem quaestionis propositae pono aliquas conclusiones.

⁋ Prima conclusio. Quilibet actus martyrii cum contrapugnatione est actus magnae perfectionis.

⁋ Secunda conclusio. Quilibet actus cui debetur aureola martyrii praestat actui fortitudinis bellicae cum contrapugnatione caeteris paribus.

⁋ Tertia conclusio. Regulariter quilibet actus cui debetur aureola martyrii / praestat actui qui non est aliquo modo martyrium.

⁋ Prima conclusio probatur sic. quaelibet fortitudo est actus magnae perfectionis: quodlibet martyrium cum contrapugnatione est fortitudo. igitur. maior patet tertio Ethicorum. quia obiectum fortitudinis bellicae facit actum difficiliorem quam obiectum temperantiae. Insuper si extolluntur a sapientibus qui gloriose pugnarunt pro defensione patriae: a fortiore laudandi sunt qui & pro patria & dei gloria pugnant: tollendo illa quae perturbant exaltationem nominis dei. Propterea Machabei: Godofridus Bulloniensis: & Balduinus, & similes aeterni tati mandantur a posteris: & gloriose triumphant in caelis.

⁋ Secunda conclusio probatur: quia fortitudo perstat temperantiae propter maiorem difficultatem, vt dictum est in praecedente conclusione. sed est multo maior difficultas in actu cui debetur aureola martyrii, quae in actu cui non debetur. igitur. minor ostenditur. nam quando est contrapugnatio est spes euadendi creberrime magna: & furor arma ministrat: vt ex Homero tertio Ethicorum citat philosophus: & minus aduertit ad vulnera calefactus nam in impetu non percipit ictus quos sentit facile non contrapugnans. Nulla autem est spes vel tenuissima euadendi illi cui debetur palma martyrii. credit tamen si sibi in mentem occurrat: deum posse se liberare: sed nescit an conducat saluti patientis. & quia videt frequenter quod deus sinit bonos flagellari a malis / non habet spien euadendi. Rursus pati martyrium si ne contrapugnatione est actus heroicus / vel ex parte facientis / vel ex parte obiecti, non enim est actus heroicus pati contrapugnando. modo actus heroicus prae stat actui non heroico circa eandem materiam. quod sit actus heroicus probo: quia transcendit communem facultatem hominum. nam praesentia vnius ensis plus mouet quam centum absentes. Hinc Eusebius lib. vi. cap. xxx. dicit: quod multi obtulerunt se ad martyrium qui martyrio obia to resilierunt. Insuper omnium quae homo habet, corpus est praeciosissimum, & illud martyr dat deo: non martyr autem non tantum dat: igitur.

⁋ Tertia conclusio probatur ex verbo Christi Ioannis. xv. Maiorem charitatem nemo habet vt animam suam ponat quis pro amicis suis. per actum autem martyrii quis ponit animam suam pro amicis suis. Item Pellem pro pelle, & cuncta quae habet ho / dabit pro anima sua. Iob secundo. sed per martyrium homo dat pellem deo. igitur. Dixi (regulariter) quia contingit dare heroicam dilectionem beatae virginis pstantem vni martyrio Cleti vel Clementis. Praeterea martyrio plantata est ecclesia: & crementum accepit ex eodem. Quemadmodum enim granum frumenti si conseruetur integrum: ipsum solum manet: si autem fuerit terrae iniectum & corruptum in terra: ex vno grano multa habebis: sic pro vno occiso in defensione fidei multi facti sunt christiani. Cuius rei vberrima exempla videre licet in sanctorum vitis. Et ore diuino Ioannis. xii. approbata est haec comparatio: vbi saluator sic dicit. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. si autem mortuum fuerit multum fructum affert. Rursus ob actus excellentiam / heroici viri mai tyrium appetebant. Hinc in actis apostolorum legi mus. lbat apostoli gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Quid dicam de Andrea qui crucem salutauit gaudens? quid de optimo illo episcopo Cyprianos qui. xxv. aureos nummos spiculatori pro officio suo dedit: & in caeteris innumeris eundem feruorem comperimus.

⁋ Contra secundam conclusionem argu mentor. Non licet alicui seipsum sine auctoritate dei interimere: ergo nec se perobere alteri occidendum. Ecas dicis, & sic dicendum est: nemo praebet se alteri principaliter vt occidatur: sed exhibet se potissimum ad dicendam veritatem fidei: quam non vult relinquere, esto sequatur mors. Contra hoc arguo. Ex illo sequitur quod alteri praestat occasionem peccandi / quia occidendi hominem. Insuper maior vtilitas sequitur in religione christiana ex contrapugnatione: quia hostis fidei in terimitur & hosti resistitur: ergo magis roboratur fides quam ex sola tolerantia.

⁋ Ad primum sufficienter inter at guendum responsum est. ad calcem argumenti nego quod alteri det occasionem culpabiliter id faciendi: immo potius dat ei occasionem faciendi opus virtutis vt secun confiteatur nomen domini, vel aliud simile. sicut superius dix mus in xv. distinctione de petente pecuniam mutuo ab vsurario, qui dat alteri occasionem bene agendi: sed alter sua malitia capit occasionem male faciendi. Ad aliud nego antecedens. plus enim fecerunt apostoli & martyres ad plantationem fidei quam in centuplo plures contrapugnam tes. viderunt namque increduli tantu constantiae no posse prouenire naturaliter: vt visum est per Laurentium, Vicen tium, Bartholomaeum, & similes caelo dignos. frequentissime enim & fere semper inter patiendum occurrebant. miracula. etiam in contrapugnatione frequenter hostis est victor: & tum victoriam ascribit suo putato deo vel suo pseudoprophetae.

⁋ Secundo arguitur. Plus meretur ille qui vult pati quoscumque cruciatus citra mortem potius quam fidem deserat / quam ille qui facit opus honestum & nescit an sequetur mors: vt faciunt multi praedicantes propositiones catholicas / nescientes tamen an pro illa prae dicatione infligetur mors. & idem forte est de illo qui vult pati mortem non curando de eius acerbitate. Primus lactus non est martyrium: & duo secundi sunt actus martyrii: ergo actus non martyrii sunt aeque boni vt actus martyrii.

⁋ Respondetur. ille potest habere duplex propositum vnum: volo sustinere quod deus creauit caelum / citra mortem / sed non mortem. hoc totale est malum. prior tamen pars est rationabilis, sed non est propositum cui debetur aureola martyrum. Altero modo potest homo secludere mortem: & ille actus est bonus / sed nec actus martyrii: quia de ratione martyrii est quod homo nolit opus honestum deserere / non obstante conditione mortis. & conditio mortis subeundae conditionem perditionis omnium aliarum rerum includit. Ex his cum prius dictis in hac materia diluitur argu mentum.

⁋ Tertio arguitur. vel est de ratione martyrii pati quancumque mortem illatam: vel sufficit eligere mortem. non secundum: quia teste Hieronymo / Seneca non est martyr, quia elegit sibi mortem vt in balneo dulciter animam efflaret. Si primum: iam decollatus vt Paulus, & decoriatus vt Bartholomaeus, vel assatus in craticula vt Laurentius: & positus super carbones ardentes vt Vincentius, aequaliter merebuntur in illis poenis: quia habebant actus interiores aequales patiendi quancunque mortem pro fide: ergo videtur quod aequaliter merebantur in hoc.

⁋ Respondetur. volens eligere mortem facilem vt min habeat poenae, non est martyr: vt Seneca. etiam cum determinatum esset a perditissimo Nerone quod praeceptor mortem oppeteret: erat actus patientiae & non martyrii. Si dicas. eo modo beatus Petrus qui elegit sibi mortem non esset martyr. Respondetur, non elegit vt mitiorem mortem ferret: quia adeo poenale est crucifigi pedibus in altum erectis & capite demisso vt ediuerso. sed quia non decebat famulum mortem obire eodem ordine & situ quo dominus occubuit (vt ipse dicebat) propterea sic passus est.

⁋ Sed quia tangitur in argumento de martyribus qui passi sunt cruciatus impares, vt Paulus & Laurentius, qui parati erant omne genus mortis pro Christo perpeti: an aequaliter in hoc meruerint: apponam aliquot propositiones. Prima est. possibile est non mai tyrem esse hoc martyre sanctiorem, quia plures bonos actus fecit. sed loquimur de vno actu, quomodo Paulus & Laurentius habebat haec proposita: non negabimus fidem non obstante quacumque conditione mortis oblata: & ista sunt aequalis meriti si in aequali intensione graduali. & caeteris paribus fiant.

⁋ Secunda propositio. Laurentius plus meruit per hunc actum, volo sustinere veritatem huius: Christus est deus / non obstante craticula in oua diu torqueor: quam alius quispiam per hoc propositum: voio susti nere quod Christus est deus, non obstate decollatione quam ptinus exequentur si non resiliam: etiam licet actus sint aes liter intensi, quod probo: nam actus Laurentii erat difficilior, quia in prospectu terribilioris obiecti quam actus alterius. In super aliqui martyres passi sunt mortem mitiorem qui forte resiluissent a tam terribili genere mortis ( nisi deus specialius eos iuuisset, non tamen nego auxilium speciale dei in volente sic pati cum omnibus bonis circunstantiis. Contra tertiam conclusionem argumentor. Dilectio dei super omnia praestat martyrio: erge male dictum est. Insuo quilibet actus qui est martyrium praestat actui qui non est martyrium regulariter. sed qualibet pars proportionalis actus qui est martyrium est martyrium: ergo quaelibet pars proportionalis actus qui est martyrium praestat actui qui non est martyrium. conclusio est falsa & minor vera: & consequentia in barbara: ergo maior est falsa.

⁋ Respondetur. argumentum praesupponit falsum. nam actus martyrii est dilectio dei, & actus herotioicus charitatis. iuxta illud superius allegatum ex caIoannis. xv. Maiorem charitatem nemo habet &c. ecce actum martyrii: volo sustinere veritatem huius, Christus resurrexit a mortuis: propter deum ad mortem vs quod inclusiue. fides autem in intellectu quo assentitur huic, Christus resurrexit / non est martyrium. Ad secundum dico quod terminus ( praestat) confundit distributiue datiuum a se rectum sicut comparatiuus ablatiuum. & sicut conclusio est falsa ita & maior. sed intelligo de actu totali. si autem terminus ( actui) staret confuse tamtum: conclusio concederetur: vt quaelibet pars proportionalis actus quae est martyrium actui qui non est martyrium praestat.

⁋ Sed quia paulo superius dixi dilectio nem Christiferae virginis heroicam potuisse praestare pai uo actui martyrii: dubitabit quispiam vnde id proueni at: actus inquam virginis fuisse heroicos.

⁋ Respondetur. actus est heroicus interdum ab obiecto: vt nolo desere re honestum non obstante morte quam iudico inferendam si perseuerem in actu. Nonnunqui mors est circumstam tia no cadens in rationem obiecti / actum reddens heroicum: vt nolo fidem deserere: quando iudicat in intelle ctu, si perseueret, mortem sibi inferendam. sed haec mors non est actualiter volita: & per consequens non cadit mori in rationem obiecti. Potest insuper actus esse heroicus ex tribus: in intensione / continuatione libera ac longa: & in relatione actuali in deum. quomodo aulti actus virginis deiparae erant heroici. Quarto dico quod alicuius vita potest esse heroica / cuius quilibet determinatus actus erit non heroicus. vt seruare regulam Carthusiensium vel regulam beati Francisci sincere & diu / reddit vitam heroicam: licet surgere hac nocte ad horas, vel hodie abstinere ab esu carnium non sit operatio heroica.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 26