Quaestio 3
Quaestio 3
An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
CVm in principio quaestionis pecedentis diximus ieiunum solum esse aptum suscipere sacramentum Eucharistiae: lo quuti sumus de ieiunio naturae. Quaeritur gratia illius, talis quaestionis titulus. An non ieiunus postit Eucharistiae sacramentum sumere. In sensu composito loquimur, non curantes quomodo negatio infinitans suppositionem termini prohibeat respectu copulae modificatae: omnia enim illa inania ob breuiloquium aspernamur.
⁋ Respondetur per hanc conclusionem. Cibus & potus post mediam noctem sumptus impedit sumptionem Eucharistiae. probatur haec conclusio. vii. qui. i. Nihil. S. nullus. Et de consecra. dist. ii. c. Liquido. & est Augustini ad inquisitiones lanuarii. illic sic dicitur. Ex hoc enim placuit spiritui sancto vt in honorem tanti sacramenti prius in os Christiani dominicum corpus intraret qui caeteri cibi. Nam ideo per vniuersum orbem mos iste seruatur. Secundo probatur eadem conclusio. Si non requiratur leiunium naturae, puta quod nec cibus nec potus assumatur post mediam noctem, ad communionem Eucharistiae: sequeretur quod liceret sacerdoti celebrare post sumptam ablutionem. consequens est falsum. vt patet de celebra. missa. c. Ex parte. vbi vult textus quod vinum superinfusionis aliam celebrationem impedit. & hoc in festo natalis Christi quando ter celebratur: notant bene sacerdotes in primis duabus missis: non tamen requiritur somnus in nocte ad hoc vt postridie celebretur.
⁋ Contra hanc conclusionem arguitur. Christus post agnum typicum comestum in vltima coena quando hoc sacramentum primo instituit, dedi- Eucharistiam apostolis: & tamen non erant ieiuni.
⁋ Respondetur. ista prohibitio est humana solum & rationabilis: quia homines melius disponuntur, & sunt deuotiores ieiuni quam non ieiuni. Etiam ob reuerentiam tanti sacramenti cibus spiritualis ante corporalem sumi debet. Propterea ad hanc conclusionem bene impugnandam oportent probare quod liceat communicare post cibum assumptum post prohibitionem ecclesiae.
⁋ Secundo arguitur. licet alicui ad tollendam saliuam, gargarizando os abluere: & contingit quod gutta aquae in stomachum inaduertenter descendat: sed hoc faciens non est ieiunus ieiunio naturae: & tamen licite celebrat. igitur.
⁋ Respondetur negando quod talis non sit ieiunus ieiunio naturae: quia ex proposito non demisit aquam vel cibum in ventre. Ex quo sequitur quod stat dare duos: quorum vnus capit plus aquae vel cibi inter dentes quam alter: & tamen est ieiunus ieiunio naturae & non alter: dato quod vnus volens demittit in ventrem, & non alter: sed inaduertenter modica aqua in stomachum descendit, quae ieiunium naturae non impedit. Et cum aqua quantuncumque magna in ore as sumpta ieiunium naturae non violet: est argumentum quod gustatio cibi in ore cum nihil in stomacnum descen uit, tale ieiunium non tollit.
⁋ Tertio arguitur. posito quod ex negligentia imponatur aqua in calice loco vini albi: tunc presbyter illam aquam sumens cum percipit quod est aqua debet secrete adire cornu altaris & capere vinum & consecrare: & tamen non est ieiunus ieiunio naturae. idem fuisset si panem hordeaceum vel siligineum, loco triticei assumpsisset. Oportet enim sacerdotem integrum sacramentum assumere. vt pats de consec. disti ii. c. Relatum. &. c. Comperimus.
⁋ Respondetur concedendo quod in casu ex negligentia aliqua praemissa in sacerdote vel clerico permittitur quod non ieiunus consecret de nouo & consecratu assumat: vt patet in vtroque casu argu menti: quia sacerdos non debet partiri sacramenta. vnde dicit Gelasius papa in loco allegato. Comperimus autem quod quidam sumpta tatummodo corporis sacri portione a calice sacrati cruoris abstineant. qui proculdubio (quoniam nescio qua superstitione docentur astringi) aut integra sacrameta percipiant: aut ab integris arceantur: quia diui sio vnius eiusdem mysterii sine grandi sacrilegio nem potest prouenire. Sacerdos enim istic ponitur inter duo praecepta humana: vnum vt communicet ieiunus. aliud est ne sacramenta diuidat. Secundum autem strictius iuxta pontificum determinationes obligat quam primum. propterea in illo casu minus strictum arctiori cedit. & hoc si vtrumque tam panem quam vinum habere possit. Debet ergo consecrare rursus si potest sine apparenti scandalo: & hoc si sciat tale ecclesiae praeceptum. si enim ex ignorantia rudis hoc non faciat: non e vero simile quod mortaliter peccet: obtutum dirigens ad ieiunium naturaes alterius praecepti ignarus. Dicebam vbi tam panem triti- ceum quam vinum habere possit: quia si non haberetur vinum: vt sub polo arctico: vel in alio loco: & haberetur panis triticeus vel econverso: crederem tunc sacra menta posse diuidi. Sicut si sacerdos ponatur inter duo: aut quod populus non audiat rem diuinam, nec conmunicet in pascha: vel quod ipse consecret sub altera specie tantum: quia primu est maius inconveniens quam secundum: & praecepta haec sunt incompossibilia: primum sei iare in illo casu oportebit. Similiter si caro vel infans appareat sub specie vini: assumptis speciebus panis: illic est quiescendum: & non nouum vinum consecrandum. ergo illud praeceptum ecclesiae quod strictius obligat: exceptiones patitur.
⁋ Quarto arguitur. laicus sumit staim cu Eucharistia vinum: & similiter sacerdos in die parasceues capit particulam hostiae consecratae in die praecedenti cum vino: & tamen vinum quia liquidum citius descendit in stomachum.
⁋ Respondetur. sufficitur quod nulla sub stantia prius transeat per os quam corpus Christi, siue descendat / siue non: quia reputatione ecclesiae corpus Christi prius est assumptum. Illud autem argumentum de die parasceues probat etiam posse esse partitionem in ter haec sacramenta in sacerdote.
⁋ Quinto arguitur. licet dare infirmo hostiam post meridiem. Forte dicis hoc esse verum si inopinate sit in tali necessitate ne decedat sine viatico: nec ius humanum eum obligat ad communicandum eiune in illo casu. Contra. si nulla sit hostia ex negligentia praesbyteri: vel aliquis praesbytero inscio Eucharistia abstulerit: sequitur quod sacerdos post meri diem possit consecrare.
⁋ Respondetur. puto licere sacer cerdoti clanculum ecclesiam adire post meridiem: & hostiam consecrare solum in secreto: dicendo verba consecrationis: & Eucharistiam ad infirmum deferre. sed non di cat missam, nec vestes sacerdotales induat, propter scandalum. Nullo modo autem est danda hostia non cosecra ta loco consecratae. Si vero non sit aliquam hostia panis triticei pista / sed frustum panis triticei communis: maior diligentia adhibenda est: & forte satius est tale frustum consecrare & dare infirmo: & satisfacere vulgo dicendo non esse scandalum, sed sic in illo casu fieri expedire. faciat tamen hoc occulte potius coram doctis quam indoctis, vt videatur mature procedere.
⁋ Sexto arguitur. ordinatum est in concilio Carthaginensi: vt patet de consecra. disti. i. c. sacramenta. quod sacramenta non nisi a ieiunis sumantur excepto illo die anniuersario quo coena domini celebratur. ergo illo die licet comunicare fracto ieiunio.
⁋ Respondetur. hoc erat statutum ecclesiae olim: & satis rationabile: nunc autem per dissuetudinem hoc est abrogatum. hic enim non est podus iuris naturalis vel diuini: sed solum humani: cui contraire non licet sine peccato nisi in rationabili causa.
⁋ Ecce quomodo solus ieiunus ieiunio naturae debet hoc sacramentum assumere, & hoc regulariter potest tamen aliter pro rationabili causa contingere, quan sapiens habet iudicare: legem superioris in necessitate interprtando. & quod sacerdos debet consecrare sub vtraque specie & consecratum sumere: quia illud praeceptu arctius eum astringit quam vt sit ieiunus ieiunio naturae, nec oportet obtutu dirigere ad celeriorem descensum vini in stomachum quae specierum sumptarum sub quibus est corpus Christi: sufficit enim quod vi num non prius per os assumatur. immo si per alias partes medicina applicetur: adhuc talis est ieiunus ieiunio naturae. & patet in casu alio. quamdiu. conseruatu illa species, manet corpus Christi sub ea in stomacho: & tandem desinit illic esse corpus Christi, & post ea succedit substantia aliqua alia: quo non obstanteeodem die quo illa alia substantia succedit: talis est adhuc ieiunus ieiunio naturae g Vbitatur hoc loco: an melius agg isit communicare quam non communicare. Re&alspondetur, notum est quod existens in mortali vel erronee iudicans se esse in mortali, male agi communicando. ls cum Petro dicat. Exi a me domine quia homo peccator sum. Lucae. v. Sed dubitatio est de duobus aeque bene dipositis: vel de eodem qui potest abstinere a communione: potest etiam communicare: vtrum sit melius.
⁋ Respondetur. praestat communicare. ratio est. quia datur gratia tam ex per te operis operantis quam ex parte operis operati. etiam praeseruat Eucharistia a peccato. secundum illud psalmistae Parasti in conspectu meo mensam aduersus eos qui tribulant me. psalmo. xxii. hoc est: valet contra insultus peccati. sicut Cassiodorus exponit. Et lo annis. vi. Qui manducat me / viuit propter me. ergo si quis cognoscit quod reuerentia sua erga Eucharistiam non diminuitur: & si deuotio eius augeatur: tali consulendum est vt communicet. apostolos imitetur in primitiua ecclesia: qui quotidie in fractione panis perdurabant. Actuum. ii. Et Matthaei. vi. Pane nostrum super substantialem da nobis hodie. Tamen cui manna quotidie sumptum est fastidio: prodest ei interruptio ex malo appetitu suo. sed no est defectus ex parte mannae. Et licet Centurio diceret. Domine non sum dignus vt intres sub tectum meum. Matthaei. viii, non iudicans se dignum talem habere hospitem: tamen confidat. bonitate dei, & citius communicet quam non communicet. Et licet dicat verbo & mente: Domine non sum dignus: tamen sumat corpus Christi si deuotionem habe at.
⁋ Epilogando, dubitatium culam hanc paucis complectar. in casu dubitationis proposito potest homo reputare se indignum sumptione corporis Christi: & abstinere a sumptione quando est opus consiliipotest tamen sumere: & hoc est multo melius: quatenus praeseruetur a peccato ratione hospitis: & gratia & vir tus ei augeatur: & more Tachei ardenter quaerat dominum. Adde etiam quod crebro communicans tenet conscientia purgatam per confessionem praeuiam: & hoc per accidens facit ei Eucharistia. Si dicas: quotidie communicantem nec laudat nec reprobat Augustinus, prout recitatur in. c. Quotidie. de consecra. dist. ii. Ex illo non sequitur quir multo laudabilius sit quotidie communicare si quis se deuotum reperiat erga Eucharistiam: & hoc dicit Augustinus. vt patet i. c. lste. de consecra. dist. ii inquiens. Sic viue vt merearis quotidie accipere.
On this page