Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An in somno pollutus communicare possit

N superiore quaestione loquuti sumus de existente in peccato mortali quod indigne Eucharistiam sumit: & idem censeo de illo qui errogggamnee se in mortali censet. sed tmgaeu aum & aliqui non existentes in mortali peccato: non possunt communicare, vt diximus de pueris & amentibus. Pro quibus discernendis prae mittitur hoc documentum de comunicare potentibus. Ad hoc vt quis digne communicare possit: debet esse viator, fidelis, mente praeditus, ieiunus ieiunio naturae, non prohibitus, legitime confessus: non in potentia propinqua euomere procliuis: non pollutus in crimine non famosus: a ministro debito, & tempore debito. Ante baptismum verum, nisi ex ignoram tia inuincibili, nemini datur Eucharistia. Dicitur mente praeditus) vt reuerenter hoc sacramentum sumere possit. Aliqui & non illaudabiliter confitentur anno antequam Eucharistiam sumant. (non prohibitus) potest enim excommunicatus esse in gratia: quo non obstante non debet Eucharistiam sumere. vel si appareat puer in Eucharistia: habet prohibitionem sufficientem non sumendi. (legitime confessus) hoc communiter additur Stat tamen dare casum in quo quis sine confessione praeuia celebrare potest cum contritione & proposito confitendi pro loco & tempore: vtpote si est curatus celebraturus solus in parochia quem tota plebs expectat & occurrit ei dum celebranturus est memoria mortalis peccati nondum confessi: nee habet praesentiam sacerdoris: propter populi scandalum celebrare licite potest. impleuit enim iam illud quod est de iure diui- no. primae ad Corinthios. xi. Probet autem seipsum homo. (in crimine non famosus) quare histrionibus non est danda Eucharistia. de consecra. disti. ii. Pro dilectione, non tamen est histrio prohibitus, qui cithara, lyra, vel instrumento ludit, vel honeste canit: sed qui gestus impudicos exercet, & obscoenos cantus piarum aurium offensiuos frequenter cantat. Idem est de famosa muliere, & de quolibet alio notorio crimine infecto. Nec sufficit tales esse in gratia: sed cum hoc requiritur quod laudabiliter aliquanto tempore secundum iudicium prudentis viuant, & crimen peaecedens purgent: & tunc eis dabitur Eucharistia. & merentur expectando: interea autem non debent se ingerere. Ex illo sequitur quod interdum vbi duo aequaliter peccarunt tam intensiue quam extensiue, vni danda est Eucharistia / & non alteri. patet: si vnus occulte peccet, & peccatum eius non sit notorium: alterius vero sit notorium: & ambo sintiam in gratia

⁋ Secundo sequitur. licet manenti in prostibulo non sit negandum sacramentum poenitentiae: tamen quo usque suum crimen aboleat: non est ei danda Eucharistia, & potissimum in publico.

⁋ Tertio sequitur quod decollandis danda est Eucharistia. patet per hanc theoricam. cuilibet personae non prohibitae Eucharistiam petenti danda est. aliquis decollandus est huiusmodi. igitur. minor patet: quia non enumeratur in ter personas quas solas prohibitas iam diximus. maior patet. Sicut in matrimonio cuius edictum est prohibitorium, qualibet persona quae non prohibetur contrahere, per cosequentiam ad matrimonium contrahendum admittitur: sic quaelibet persona non prohibita communicare, potest Eucharistiam sumere. Illd etiam patet per aliam legem positiuam. xxvi. qui. vii. c. i. & dist. l. Poenitentes. & in Cle. i. de poeni. & remis. Confessio, Eucharistia, & sepultura non est eis neganda si petant. Ingredientibus autem duellum, cum ad mortale notorium se accingant, non est danda Eucharistia. Aliae autem particulae sunt clarae: quae vlteriori expositione non egent. Circa aliquas tamen est maior difficultas: propterea circa eas proponam quaestiones.

⁋ Secunda ingitur quaestio huius distinctionis sub hoc verborum tenore mouebitur. An in somno pollutus communicare possit. Pro huius quaestionis elucidatione notato. Multifariam quis polluitur. Primo modo illusione diabolica. faci le enim nouit daemon resolutionem seminis procreare: & ita saepicule fecisse memoriae proditum est: vt bonos viros in carnis foedo vitio irretiret: vel eos saltem a communione Eucharistiae arceret. Secundo quis infirmitate polluitur propter defectum retentiuae vir tutis: quemadmodum contingit in aliquibus ventris profluuio laborantibus, pro aliquo tempore habentibus retentiuam primae digestionis prostratam. vel etiam quia riatura expellit superfluitates inutiles in ieiunio quas non expellit tepore ingluuiei. quare intemperantes & ebrii, secundum Aristotele in Problematibus, non generant. Tertio modo prouenit pollutio ex ingluuie & excessiuo cibo & potu in notabili exoes iu. Quarto modo prouenit ex magna apprehensione venereorum: quorum reliquiae tempore noctumo habitua liter manent in memoria reconditae: quae actus in somno producentes resolutionem seminis efficiunt in viro spermate abundante: potissimum si diu iam dormiuit resupinus in loco calido: quia tunc est magis dispositus. parua enim venereorum imaginatio potest seminis resolutionem efficere: si aliae multae causae concurrant. Sequitur ex his quod ille tertius modus polluendi anecedenter potest omnino in nobis impediri: & quartus modus quo ad multa. Et licet abdomine plenis & habituatis difficile sit in latus dormire & non in renes: longum tamen somnum: vestium coopartionem multiplicem & calidam in sua ptante habent: quae ad pollutionem nocturnam plurimum adminiculantur. Quod adiuncto vno noto: vcs quod diu parce comedens parum polluitur, patet. Natura enim capit primam partem cibi pro sui susteta tione: & stat quod vir no capiat plus de cibo quam suae naturae sufficiat: tunc autem nullum superfluum tertiae digestionis habebit. & sic mulierem cognoscere non poterit: ergo nec pollui, quemadmodum Adam in sui prima creatione ante cibum comestum non poterat generare: quia in se non habebat superfluum. Sed licet homo temperanter comedat: impurum primae digestionis ipsius alimenti natura expellet. & sic de secudo. Ex opposito traditur causa quare oportet coniuga tum plus comedere quam continentem.

⁋ Secundo notato duplicem esse pollutionem, quaedam est interior, quae nihil aliud est quam volitio polluendi. Alia est exterior, quam nihil aliud censeo esse nisi ipsum semen resolutum. vt quando homo resupinus dormit: quia tunc secundum Aristotelem decima particula problematum, problemate. xvi. maxime homo polluitur.

⁋ His praemissis pono conclusiones quarum Prima est. nulla pollutio sola illusione daemonis: vel ex infirmitate naturae procedens, est viro imputabilis in somno. probatur. talis pollutio non est in potestate hominis tempore resolutionis seminis nec antecedenter, cum non sit in potestate eius.

⁋ Secunda conclusio. Nulla pollutio nocturna ex qua cumque culpa procedens emendata per poenitentiam est vi ratio imputabilis. Probatur. Sortes descendens in fouean ne dmino seruitium reddat, non potens egredi: a tempore quo poenituit eum illius descensus: non amplius peccat. quia non est in potestate eius iam egredi. Secundo arguitur ad idem. si presbyter breuiarium calore iracundiae / vel ad taxillos perdat, non potens habere librum ad horas dicendas: postquam eum facti poenituit: non amplius peccat. ergo nec ille pollutus.

⁋ Tertia conclusio. nullus in somno dormiens / pollutus ex quacumque culpa praecedenti etiam non emendata per poenitentiam / peccat. probatur. nullus peccat tempore quo dormit quicquod agat: ergo pollutio ei tunc non imputatur. Antecedens patet. non aliter brutum vel annos discretionis nondum attingens omnis peccati dicitur expers. Si dicas. habet rationalem animam. hoc nihil est. sic habet ebrius: & demens sine culpa. sed sufficit quod in somno ratione non vtitur: quae ad liberum arbitrium requiritur: dato quod discurrat tam in sensu quam in intellectu. Cui rei Aristoteles primo Ethicorum astipulatur inquiens. Secundum dimidium vitae non differt felix a mulsero, neque studiosus a vitioso. sed si in somno esset peccatum: multum differrent. igitur. Secundo arguitur ad idem. nullus ex bona & laudabili cogitatione venereorum tempore noctumo pollutus meretur. ergo nec pollutus ex apprehensione culpa pili demeretur. quod aliqua possit esse laudabilis, patet de scribente vel concionaturo postridie de peccato carnis in eius foeditatem & detestationem. Tertio at guitur. impossibile est quod peccator vnico peccato, efficiatur peccator pluribus peccatis per aliquod mere naturale: quod non est in potestate sua. sed ille post apprehensionem culpabilem vel excessiuum cibum est solum peccator vnico peccato: ergo si post resolutionem seminis efficiatur in duplici peccato: hoc erit per aliquod mere naturale quod non est in potestate eius. Et si ponas, quod antequam iret dormitum: erat peccator duplici peccato. tunc cape hanc maiorem. impossibile est quod peccator duplici peccato sit peccator triplici peccato per aliquod mere naturale, quod non est in potestate sua. Haec propositio in dicendis de ebrietate distinctione xvii. huius tangetur: quia est eadem difficultas: sic scilice quod qui tenet pollutionem nocturmam ex culpa proueniente non esse imputabilem: & ebrietatis culpabilis facta esse imputabilia: acies oppositas in se molitur.

⁋ Quarta conclusio, non omnis pollutio nocturna orta ex actu culpabili: quid est volitio vel desiderium illius, etiam non emendata per poenitentiam: est culpabilis. hoc est. si cogitem de libidine vt polluar in nocte: per hoc quod noctumo tempore polluor, non pecco nouo peccato. Et licet dicam non omnis pollutio) intelligo more loquendi eorum qui tenent contradictorium huius: nulla &c. vt patebit per probationes. hoc dixerim propter aliquos qui verborum corticem & non mentem loquentium vel scribentiu considerant. Patet haec conclusio per primam rationem ad conclusionem praecedentem in forma. Et patet per aliam rationem habeant Sortes & Plato similes volitiones polluendi quando vadunt dormitum: iam sunt in aequali peccato. polluatur Sortes & non Plato: tunc si Sortes post pollutionem sit in alio peccato quam erat quando iuit cubitum: aliquis per aliquod mere naturale quod non est in sua potestate peccabit. Secundo. omnes actus interiores in istis sunt aequales: & actus exterior nihil malitiae actui interiori superaddit per te. igitur.

⁋ Quinta conclusio. licet pollutio nocturma non sit peccatum vllum: tamen crebro est signum peccat i praecedentis: vel occasio peccati sequentis. Haec conclusio habet tres partes: quarum prima ex conclusionibus praecedentibus iamia patuit. Vltima pars etiam patet per malos habitus remanentes. Secunda autem pars probatur. Sancti dissuaserunt communicare die sequenti pollutionem nocturnam. vt patet in. c. te stamentum. vi. distinctione. & in. c. Non est. Et hoc non est nisi quia pollutio nocturna coinquinat animum & ipsum illaqueat impudice: igitur.

⁋ Sexta conclusio, nocturna pollutio non impedit virum a communione. probat. vel impediret quia est peccatum: & hoc non ex tertia conclusione: vel quia a peccato procedit & ab eo originem ducit: & hoc non: quia ex illo sequitur quod post nullum peccatum commissum liceret postridit comunicare post poenitentiam. vel propter prohibitionem naturalem, diuinam, vel humanam, non duo primaplus quam post alia peccata, nec ad hoc legem humanam prohibitiuam sub poena peccati video. Secundo arguitur ad idem. vel pollutio nocturna impedit a celebratione quia mentem habet pollutus inuolutam & dis tractam a diuinis: & sic in quocumque peccato deberet homo abstinere a communione: quod tamen non solent facere homines post confessionem sufficientem.

⁋ Hactenus diximus quod nulla pollutio nocturna est viro ad culpam nouam imputabi lis. Pollutionem nocturnam voco qua in somno contingit: siue in nocte / siue in die. ipsa non magis imper dit a celebratione missae quam alia peccata: si mens non fuerit circa venerea illaqueata. Hinc temere dicunt aliqui quod. xxiiii. horis post pollutionem nocturnam abstinendum sit: et alii / post mediam noctem. quando tamen vir dubitat de causa culpabili vnde processerit. causam confiteatur. si autem se indispositum & indeuotum ratione pollutionis inueniat, non celebret. Eodem modo si vir propriam vxorem cognouerit, potissimum debitum reddendo / vel in casu licito. Et si peccet, de hoc confiteatur. Si vero se indispositum inueniat: nullo modo communicare debet. quod tamen abstinere teneatur si se dispositum inueniat: non video, quamquam non licuit comedere panes propositionis post mulierem cognitam: ili lud enim est legis iudiciale nunc non obligans. Multo magis mulier post menstruum communicare potest: & statim post partum. ad iudiciale autem legis no est habendus oculus. & illud patet de purifi. post partum c. vnico. Ex omnibus patet quod non debent mirari homines quare doctores maiorem indaginem fecerunt post pollutionem nocturnam quam post foedum somnium: quia hoc est propter resolutionem seminis. Secundo sequitur quod no est dormiendum in lecto calido, quia ille ad pollutionem aditum praebet: & calculum nutrit, ninc boni patres gentiles solis culcitris vsi sunt: & Carthusienses lectos stramineos habent. Tertio cauen da est omnis magna alteratio calescendi. Quare Gale nus. vi. de reg. sani. dicit quod cursores debent porta re plumbi laminas super renes, ne per noctem calefacti polluantur. Quarto sequitur, non esse nimis dormiendum sed primo mane vigilandum. Propterea in religionibus institutum est tempore noctumo surgere ad matutinas vt laudetur deus: ne illaqueetur homo malis cogitationibus nocturnis. Hinc dicit Cato. Plus vigila semper: ne somno deditus esto. Nam diuturma quies vitiis alimenta ministrat. Et Hippocrates per ticula secunda Aphorismorum / Aphorismo tertio. Sonnus & vigilia vtraque modo magis facta malum. Excessiuus enim somnus vt experimento cognoscimus, vitum male coloratum reddit. Et hoc dicit Aristoteles secunda particula Problematum. ergo hominis incolumitati non couenit. Catharrum muitus somnus nutrit: qui colicam in corpore, & alias infirmitates gignit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2