Quaestio 4
Quaestio 4
An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae
QVarto circa hanc distinctionem Quaetro. An sacerdos teneatur ministrare illi Eucharistiam quem in mortali nouit esse: siue via confessionis: siue aliter occulte. Pro solutione quaestionis aliqua circa peccatorem praemittam: vt intelligatur de quo peccatore loquar. postea conclusiue & impugnatiue cum solutionibus adiunctis respondebo. Peccatorem non appello in proposito solum existentem in veniali, sed in mortali. et si quis fuerit in originali nolens baptizari ante Eucharistiam sumpta, iam est in mortali. de mortali igitur peccatore loqui propono.
⁋ Tripliciter autem aliquis est peccator. vno modo quis est notorius peccator. Et hoc bifariam. vel notorietate facti / vel notorietate iuris. vnde sicut dicit Panor. in. c. Vestra. de coha. cle. & mu lier. Ad notorium facti requiritur ad minus vt decem sciant. Et propterea infert quod in loco in quo non sunt decem: non potest crimen aliquod esse non torium: quia si non fuerint decem, non faciunt parochiam. decima. q. iii. cap. vnico. Non requiritur autem scientia totius viciniae. patet in. c. Cu dilectus. de purga. cano. Et oportet quod cognoscatur tali certitudine quali paternitas, cognatio, vel huiusmodi per vicinos. Et sic definitur. Notorium notorietate facti, est factum cuius testis populus est: & dii simulationi locus non est. Haec definitio colligitur ex. c. Euidentia. de accu. & ex. c. Tua nos. de co ha. cleri. & muli. Notorium autem iuris est spontanea confessio, clara probatio, iusta & indubitata. Hic enim est violenta praesumptio.
⁋ Alio modo quis est publicus peccator quando incerto auctore aliqui existimant ipsum esse fornicarium vel adulterum: sed non est notum notorietate facti nec iuris. hoc est non constat sufficienter de peccato ipsius. nam multi multa loquuntur.
⁋ Tertio modo quis est occultus peccator. occultum autem potest opponi notorio. & sic quilibet non notorius peccator est occultus. potest etiam opponi publico: vt quando vnus solus vel duo sciunt
⁋ Tertio notato quod quis potest petere Eucharistiam in occulto vel in publico a suo superiore, pro tempore quo Eucharistiam dare tenetur, vel alio tempore: vel a non suo superiore.
⁋ His praemissis pono conclusiones titulo quaestionis responsiuas. quarum Prima est. si occultus peccator mihi subditus petat a me Eucharistiam in publico pro tempore pro quo teneor aliis Eucharistiam dare: teneor etiam ei dare. hoc est sub aliis verbis: si subditus meus peccator petat a me Eucharistiam pro tempore quo tenerer ei dare Eucharistiam si non esset in peccato: teneor etiam ei dare in peccato. Probatio conclusionis, non possum licite excipere contra eum quare non ministrem ei Eucharistiam sicut aliis, non propter peccatum: quia illud est occultum, forte in confessione auditum: & sic ei negando Eucharistiam coram aliis, indirecte sum reuelator confessionis: & alios scandalizo, quod est a me maxime euitandum Si vero extra confessionem illud peccatum noui: cum non possim illud probare, adhuc non possum licite excipere. Secundo arguitur ad idem. data opposita conclusione: sequitur quod curatus posset subditis nega re Eucharistiam ad nutum suum, & non liceret quaerere quiri hoc faceret: sed sufficeret dicere. Sic voio sic iubeo sit pro ratione voluntas. Praeterea de offici. ord na. c. Si sacerdos. scribitur. Nisi quis iudiciario ordine probare poterit non licet alium arguere nominati nec a communione remouere: quamuis sciat ipsum per confessionem aut alias impoenitentem permanere in peccato. Quarto arguitur exemplo Christi: qui ludae suum preciosum corpus dedit in vltima coena, vt euangelistae omnes sonant. Matthaei. xxvi. Accipite & bibite ex hoc omnes. Et Augustinus tenet psalmo. ar super illo verbo. Manducauerunt & adorauerunt omnes. pingues terrae. & patet. i. qui. i. Christus. & de consecra dist. ii. Non prohibeat. & tamen Christus sciebat ludam esse tunc in mortali etiam grauissimo.
⁋ Sed dicis. peccatum ludae erat publicum, quia notum ludaeis: ergo ista probatio est nulla. Item Christus non tenebatur Eucharistiam ludae dare. Princeps enim est absolutus a legibus. Et patet etiam: quia reuera peccatum occultum ludae reuelauit loanni. Quarto auctoritate Hilarii arguitur. qui tenet quod non dedit corpus suum ludae. Quito. ludas non petiit corpus Christi.
⁋ Respondetur ad ista. Ad primum. licet peccatum lude esset multis ludaeis notum: tamen ipsi malitiose negassent illud si probatio fuisset adducta. Sic si peccator per tat a me Eucharistiam / & sciam tres vel quatuor illud peccatum scire: quia tamen est vero simile quod negabunt se hoc scire, quia sunt complices istius peccatoris: adhuc dabo Eucharistiam. Secundo poterat ludas detestari peccatum suum post colloquium habitum cum ludaeis vt fecit, licet infructuose, durante passione: & sic peccatum erat adhuc occultum. Ad secundum respondetur Licet princeps sit absolutus a legibus: aequum est tamen ipsum suam legem seruare: sic fecit Christus. Ad tertium dico quod habuit rationabilem causam illud reuelandi: quia retulit illi qui potuit prodesse & non obesse & aliud erat: vt scilicet ostenderet vni apostolorum se sci re quis se traditurus esset, & nil se latere. Illa autem non contingunt in nobis, cum multa nos fugiant: nec possumus Christum in hoc imitari nisi similes rationes pro nobis haberemus, quas habere nequimus Ad aliud de beato Hilario fateor quod illud tenet: sed auctoritas euangelii tendit ad oppositum. Et bea tus Augustinus / & Hieronymus eam sequentes, & caeteri doctores agminatim tenuerunt oppositum. ideo illius assertio est relinquenda. licet pro se adducat nonnihil apparentiae ex euangelo: vbi dicit Christus. Dico autem vobis quod non bibam amodo de hoc genimine vitis vsque in diem illum cum illud vobiscum bibam nouum in regno patris mei. vobiscum enim videtur demonstrare solos assumendos and regnum patris, de quibus non erat ludas. Ad hoc respondetur. ille terminus vobiscum / non est referendus ad omnes discipulos illic existentes: sed solum ad praedestinatos secundum illud Ioannis. xiii. Vos estis mundi / sed non omnes. Et non solum corpus suum ludae dedit, sed ipsemet sumpsit. Christus enim sumpsit panem & calicenm sicut euangelistae narrant: secundum carmina quae recitat Bernardus in. c. Firmiter. de sum. triniitit. & fide, catho. Rex sedet in coena turba cinctus duodena. Se tenet in manibus: se cibat ipse cibus. Ad quintum dicitur: quod ludas quia sedebat inter alios: facto petebat, sicut ponens se in pascha ad mensam cum aliis. Secundo, si non dedisset ei, petiuisset. sicut dicebat. Numqui id ego sum rabbi cum Christus loqueretur de sua morte.
⁋ Ex hac conclusione sequitur per locum a contrario sensu: saltem tacite innuitur, alia com clusio: quae est haec. Si petat a me peccator ille Eucharistiam pro tempore quo non teneor ei ministrare: non dabo ei Eucharistiam. patet. Nam facere oppositum esset mai garitas proiicere ante porcos: & sanctum dare canibus Legitimam exceptionem habeo ne tenear ei tunc Eucharistiam ministrare: & pro ratione afferam quod non teneor & quod sum impeditus. & hoc est verum. cu non possim ei Eucharistiam dare: ad hoc sum impeditus.
⁋ Tertia conclusio. Si iste de quo est mentio petat in secreto Eucharistiam a me, negabo ei Eucharistiam in secreto & dicam ei sic. ratio mea est quia tu peccas mortaliter sumendo Eucharistiam: & ego male agerem cooperando peccato tuo: cum excusationem habeam rationabilem
⁋ Quarta conclusio, neganda est Eucharistia in publi co / notorio peccatori. habeo enim excusationem legitimam contra talem, peccati notorietatem. Sed prouidendum est hic vt sim certus de notorietate peccati. alioquin inique agerem & imprudenter, alios scandalizando.
⁋ Quinta conclusio. nullo modo danda est Eucharistia noto existenti in mortali vbi habet sacerdos licitam excusationem non dandi. patet. alioquin esset cooperari peccato alterius. & patet ex secunda conclusione.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. lpse peccat sumendo Eucharistiam: & melius esset ei non sumere Eucharistiam: ergo non debeo ei dare Eucharistiam, quia ei dando / suo peccato cooperor. ltem melius est quod scandalizetur quam sumat Eucharistiam: ergo debeo ei succurrere.
⁋ Respondetur ad primum / concedendo antecedens, quod melius esset ei: sed consequentia est nulla: quia debeo respicere ad illud quod est mihi melius. ego enim teneor dare ei Eucharistiam. & nemo peccat implendo praeceptum, exponendo per quia. si vero non darem ei, peccarem. & nego quod eius peccato cooperor: cum rationabiliter ei Eu charistia praebeam: & displicet mihi quod ipse Eucharistiam petat, & peccet. Si tamen eum vocarem ad Eucharistiam: multum peccarem / instigando eum ad hoc quod est ei peccatum. sed praemonere eu licet / auri eius insusurrando. frater noli Eucharistiam sumere si poenitudine non ducaris de odio in fratrem tuum. vel dicam in publico. Caueat quilibet accedere ad sancta sanctorum in mortali noxa: ne iudicium sibi manducet & bibat. sicut Christus in publico dixit: vnus vestrum me traditurus est. vaeh autem homini illi per quem filius hominis tradetur.
⁋ Ad secundum. transeat quod est ei melius: non tamen mihi. modo secundum ordinem chas ritatis plus habeo me protegere a peccato quam alium Etiam alter grauiter peccat volendo sumere: quia omnino decreuit sumere.
⁋ Tertio arguitur, non debeo aliis facere quod nollem mihi fieri: sed ego sacerdos si essem in statu istius petentis, non deberen velle quod sacerdos daret mihi Eucharistiam. igitur.
⁋ Quarto arguitur per illud quod scribitur Matth. vii. Nolite proiicere margaritas ante porcos. sed ille peccator est porco perior, qui nuqui peccat. igitur
⁋ Quinto arguitur. medicus corporalis vinu non dilutum aqua concedens febricitanti calida febre, peccat, licet alter petat: & causa est, quia nocet patienti: sed corporis Christi datio nocet accipienti: & licet peccet volendo habere: per dationem continuatur actus eius, & ex parte rei acceptae ei nocebit. igitur.
⁋ Sexto arguitur. furioso peteti proprium gladium, durante tempore furiae, gladius est negandus: ne suo mucrone sibi iugulu praecidat: ergo sic est in proposito.
⁋ Septimo arguitur. melius est illi tradere hostiam no consecratam: quia ex parte rei operatae illa ei non nocebit.
⁋ Octauo arguitur. ille peccator tenetur non petere Eucharistiam: ergo ego teneor ei non dare illam.
⁋ Ad tertium dicitur quod sermo est illic de velle recto & licito: quare concedo maiorem absolute, & concedo minore absolute, non enim deberem velle si essem subditus, quod curatus daret mihi Eucharistiam: nec debeo simpliciter petere stante casu peccati: sed cum curatus licite det Eucharistiam: stante hypothesi possum velle quod ipse mihi det. Exemplum in simili. vxor tenetur reddere debitum in casu marito lasciuo & peccanti in petendo: & tamen si maritus recte vellet: absolute desideraret quod vxor non redderet debitum: & etiam nolle debet quod ipse debitum betat: sed stante sua importuna petitione vult mulierem reddere debitum licite.
⁋ Ad quartum dicitur quod illa auctoritas sic intelligitur. Nolite proiicere quantum est ex parte vestra margaritas ante porcos. Et sic est in proposito. Alter enim rapit margaritas, cum iste non possit ei importune petenti Eucharistiam negare. Et licet volitionem dandi habeat: illa est extorta & non pure spontanea.
⁋ Ad quintum dicitur quod non est simile: quia vnus obligatur: non autem alter: immo medicus corporalis obligatur non dare nociuum cognitum tale patienti. potest etiam reddere ratio nem quare noceret patienti talis medicina: quod facere non potest curatus.
⁋ Ad sextum dicitur quod ius nature interpretatur gladium in illo euentu non restituendum. oppositum est hic.
⁋ Ad septimum nego antecedens, non enim est mihi bonum sed peccatum: quod non est faciendum. patet in. c. de homine. de celebra. missa. vbi casus vertebatur de quodam peccatore nolente celebrare: qui tamen finxit se celebrare, praetermittens verba consecrationis vt populo satisfaceret. Forte occurrebat casus in quo ex officio celebrare tenebatur vel ratione scandali: & forte ex stultitia sua reputabat se semper in mortali ante confessionem vocalem. Innocentius tertius dicit illum grauius deliquisse quam si in mortali vere consecrasset. quare dictum Altisiodori est nullum, dicentis hostiam non consecratam dandam loco verae Eucharistiae: non quia populus idololatriam conmitteret: vt distinctione vndecima patebit: sed quia sacerdos deciperet populum priuando eum sacrificio: & in sacramento veritatis nihil falsitatis aut doli inesse debet.
⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur sic. lste cui nego Eucharistiam, de me faciet quaerimo niam superiori quod ei Eucharistiam negem: & non habeo protectionem. Si concedam, ero punitus. Si dicam causam: sum proditor secreti.
⁋ Respondebo coram episcopo, quaerenti de me. vbi negaui tibi Eucharistiam, & quando? subiungens me paratum ministrare corpus Christi cuilibet mihi subdito. Et si redeat in secreto / nihil ei dabo. Si adducat alios testes, dabo ei Eucharistiam. & si insistat proterue: forte ex meo facto licito deprehendetur ab aliis quod ratione peccati quo irretitus est, ei Eucharistiam negem: sed hoc mihi non imputabitur.
⁋ Contra quartam conclusionem arguitur. Stat notorium peccatorem non esse in mortali: & per consequens ei danda est Eucharistia.
⁋ Respo detur. consequentia est nulla. Notorius enim peccator est ille qui notorie peccat, & non sufficienter suum crimen per poenitentiam purgat. cum autem purgaut rit suum crimem iudicio prudentum: dabo ei in publico etiam Eucharistiam. si vero tempus in quo iudicio prudentum debet abstinere, non sit consummatum, dicam publice, amice bene & laudabiliter poenitentiam tuam inchoasti, perseueres modicum vt illos aedifices quos scandalizasti: & postea dabo tibi Eucharistiam. Sic enim praecipit Apostolus Peccantem coram omnibus argue vt caeteri timorem habeant. Primae ad Timotheum quinto.
⁋ Secundo contra eandem conclusionem arguitur. Stat me negare Eucharistiam coram multis qui crimen illius non cognoscunt: ergo sum reuelator peccati secreti Respondetur concedendo antecedens. sed consequentiam cum consequente nego: quia peccatum est notorium: & propterea ego non reuelo ipsum: sed parietes illud ex plicant: & peccatum ipsum suum factorem in hominium oculis foetere facit: & apud multos qui de peccato nihil ar te sciuernut, & ita ego licite facio. Illud patet. ii. qui. i. Quae Lotharius rex. & c. sequerti De manifesta. vbi glos. in verbo splurimis) ergo non requiritur omnium scientia.
⁋ Contra quintam conclusionem arguitur per illud quod definitum est in concilio Guarmaciensi: vt recitatur. ii. qui. v. c. Saepe. quod suspectis de furto detur Eucharistia: ergo datur existentibus in peccato.
⁋ Respondetur. illic est sermo de dubio super fui to: an sint aliqui in mortali peccato: an scilicet res furat sint. Et statuit concilium quod se purgarent in illo dubio, existimans illos religiosos nolle, si quid furti haberent, sumere corpus Christi, quemadmodum defertur iuramento in casu dubio in iudicio. sed hoc iam exoleuit. Ex illo tamen non sequitur quod Eucharistia sit danda alicui quem certum est esse in peccato mortali. Ferme simile seruant aliquorum religiosorum praelati tempore quo aliquid est furto ablatum. Nemo enim audit confessiones religiosorum quos celebrare oportet, nisi prior conuentus, vt furtum de praehendatur. Vbitatur an possimus lici Q. lte audire missam sacerdotis excommuinicati vel notorii fornicarii. Responde ctur. vel sacerdos est publice & nominatim excommunicatus: & tunc in loco in quo est publicum: teneor talem sacerdotem euitare in quibuscumque actibus. vbi vero est occultum, talem teneor euitare in secreto: non autem in publico. argumentum est ad hoc in c. Si sacerdos. de offi. iudi. ordi. hoc patet etiam de senten. excommunica. c. Cum non ab homine. vt si quis Aberdoniae excommunitatus fuerit nominatim, & hoc sciuero: talem in publico non eui tabo Hadigtonae. Si autem fuerit generali sententia iuris vel hominis suspensus, excommunicatus, vel interdictus, non teneor ipsum euitare in diuinis vel in aliis: nisi in sententiam excommunicationis pro sacrilega manuum iniectione in clericum adeo notorie inciderit: vt nulla tergiuersatione celari possit. Illud in concilio Constantiensi ordinatum est. Ex hoc patet quod non est habendus oculus ad ius antiquum ante illud decretum. Secundo sequitur quod nullo iure humano obligati sumus euitare notorie fornicarium sacerdo dote, simoniacum, vel aliter notorie irretitum, in diuinis vel extra diuima: nisi per sententiam iudicis suspensio fuerit contra eum specialiter publicata & expresse. Tertio sequitur: quod iniectio notoria manus in clericum facit virum euitari sicut ante concilium Constantiense. Patet: quia illum casum concilium excepit. Quarto sequitur ex dictis in principio quaestionis de notorietate: quod clericum percutiens non est vitandus nisi percutiens id confessus fuerit, vel conuictus fuerit in iudicio, vel ad minus percusserit decem videntibus: alioquin non erit notorium. Dixi in secundo corollario nullo iure humano) teneor tamen iure diuino quando indubitanter scio aliquem sacerdotem peccatorem: non facere eum celebrare: quia per oppositum sum causa eius peccati: quod fugiendum est a me. & si videam quod audiendo ab eo rem diuinam eum foueam in peccato, & possim eum retrahere, ab eo diuina non audiendo: tunc debeo non audire. ratio est, quia illud est de iure naturae & diuino ante omnem humanam constitutionem. modo concilium Constantiense iura humana solum remouebat. Sed hic notato quod illud cum magna discretione fieri debet. Et primo requiritur quod coster viro apparentissime quod possit hac via retrahere sacerdotem a peccato. Secundo requiritur quod non aperiat viam imprudentibus contemnendi suos curatos, quam crebro sunt propensi in suos insurgere. Tertio ne videatur contemptor concilii Costantiensis: quod magno libramine legem antiquam de non audienda missa notorii fornicarii abrogauit.
⁋ Nunc habu isti quod occulto peccatori est danda Eucharistia quando petit directe vel indirecte in publico pro tempore quo tenerer dare ei si non esset in peccato. Indirecte autem petit sedendo cum aliis quibus Eucharistiam ministro. & ratio est, non possum excipere licite contra eum quare non ministrem ei Eucharistiam Si vero petat in conclaui, non dabo illi quamuis m lies conqueratur. Non possum tamen suadere tali quod sumat Eucharistiam, sed teneor ei seorsum in aure dissuadere. Item notorio peccatori non est danda Eucharistia licet in nullo peccato sit, & hoc mihi constet: quousque suam sordidam vitam elimauerit: quia adhuc a vulgo peccator reputatur: sed sua foeda & lubrica vita cribrata, danda est ei Eu charistia, quia iam non est notorius peccator. Quo fit quod haec consequentia est nulla: Sortes est notorius peccator: ergo sortes est peccator, quemadmodum non sequitur, Sortes est putatus optimus: ergo est optimus.
On this page