Quaestio 4
Quaestio 4
An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
DIximus superius cor pus Christi in sacramento eucharistiae realiter contineri: & de modo quo in Eucharistia existit, tetigimus varias r eat & vias: & potissimum duas: ad & haerentes tamen plus posteriori erxAEst alia difficultas quomodo idem corpus possit esse simul & semel in pluribus locis sed id non est facile captu quousque disputetur & intelligatur: propterea hoc tanquam vtile ad intelligentiam eucharistiae inquiram. Et quia aliqui fide coacti id concedunt in corpore Christi, quod sacramentaliter est in pluribus locis: non autem circumscriptiue: propterea vlterius quaeritur talis titulus quaestionis. An deus possit aliquod corpus simul ponere in diuersis locis separatis. Inuenio duas hic vias oppositas: quarum vna est beati Thomae & suorum: Aegidii Romani: Henrici Gam densis, & Durandi partem negatiuam tenentium. Alia est Altisiodori: Alexandri Halensis, & conterranei. Dicam super praefata quaestione quod sentio. nam pro me non reputo problema: sed partem affirmatiuam censeo cel tissimam: & ita existimo de quolibet non iurante verba Magistri
⁋ Propterea hanc conclusionem pono. Deus potest ponere idem corpus circumscriptiue in locis diuersis totalibus separatis: duobus: tribus: & sic fine statu. Probatur haec conclusio. in vita sancti Martini legitur quod beatus Ambrosius Mediolani celebrans fuit Turonis in exequiis sancti Marti- ni. Idem patet de corpore beati Baldredi: quod dicitur esse in Aldheuem praeston: & Tyningam. apud Glegor num & partes illas trita est haec historia: quam negabit aduersarius. & fateor fidem non contaminando, quod multa ambigua in aliquibus sanctorum vitis ponuntur Illud potest probari per Christum apparentem Petro Roma fugienti: locus enim est satis notus: videlicet Do mine quo vadis.
⁋ Vltra ista secundo ratione sic argumentor. idem corpus esse in pluribus locis non antecedit ad contradictionem: cum omnia argumenta contra hoc facile soluantur: nec ad oppositum cogit fides: immo hic modus pietati fidei fauet: & ad intelligenda argumenta quomodo idem corpus potest esse sa cramentatum in pluribus altaribus. ergo hic modus est tenendus. Antecedens patebit soluendo ratio nes aduersariorum praesertim apparentiores.
⁋ Tertio arguitur. ponatur corpus Sortis in duobus locis, sicut est de corpore Christi nunc actu, Sibillae: & Edi burgi: vel deus potest extendere corpus Sortis in vno loco tamtum: vel in vtroque: vel non potest extendere corpus Sortis in vno illorum locorum, non tertium, quod patet de corpore Christi quod in vno lonco extenditur in ordine ad locum & non in alio. Si secundum, habec intentum. Si primum & alia fuga nulla est: quaeritur qua re potius potest ipsum extendere in vno loco qui in alio: ponatur quod nitatur simul velle extendere ipsum in vtroque.
⁋ Quarto arguitur. Brunellus generat in hoc instati fauellum: & deus potest eundem fauellu in hoc imstanti producere in alio loco. ergo tunc producitur in duobus locis extensiue. in vno enim loco generatur ab asino: in alio creatur a deo.
⁋ Quito arguitur deus potest ponere angelum vel animam intellectiuam in duobus locis separatis: ergo & corpus. consequentiam non negant aduersarii. Probatur antecedens, anima Sortis est in eius capite & pede: sed potest deus facere animam non informare partes medias corporis Sortis stando in extremis: & sic erit in locis separatis Sexto arguitur. idem corpus est in duobus locis sa cramentaliter: sed hoc antecedit ad corpus posse esse in dumobus locis circumscriptiue. ergo a quocumque fideli consequens est concedendum. Probatur minor. de facto iam corpus Christi est in duobus locis: & cum hoc aliud miraculum: quod est in vno extensiue & localiter: & non in alio: & primum minus ponit: igitur illud est concedendum. Dicis. ergo tenentes oppositum sunt haeretici. dico nullo modo sequitur. tum quia non tenent illud cum pertinacia. tum secundo, difficile erit probare quod oppositum sit haeresis, quod mi nus est, propter euasiones qualescunque. In quaestione enim de creare, si mente teneas: diximus difficile esse interdum segregare haeresim a non haeresi: nonnumquam tamen est facile.
⁋ Septimo arguitur. deuns potest transub stantiare panem in angelum: sicut panis transub stantiatur in sacrum Christi corpus: tunc vbi erit multitudo panum realiter distinctorum succedent post transubstantiationem cuiuslibet panis, vnus & idem ange lus in variis locis: sicut panis transubstantiatus est in variis locis.
⁋ Octauo arguitur. duo corpora de praedicamento substantiae possunt esse in eodem loco. ergo idem corpus potest esse in pluribus locis seperatis circumscriptiue. Antecedens patet. Christus exiuit vterum virgineum claustris integris: & resurrexit de sepulcro opertorio immoto. consequentia patet: quia ita facile quis defendit vnum vt aliud: & tamen loquimur de potentia absoluta dei: igitur illud non est negandum. Propter has rationes teneo partem affirmatiuam ad titulum quaestionis: puta quod deus potest ponere illud corpus circumscriptiue in pluribus locis: tot quot ei libet.
⁋ Contra hanc conclusionem affirmatiuam arguitur sic primo. sequitur ex ipsa quod qualitates contrariae possunt inhaerere naturaliter eidem subiecto primo. consequens est contra Aristotelem quarto meta physicae: vbi vult quod ad contrarie opposita sequami contradictorie opposita. Et quod sequatur patet. sit Sortes in Aetnrma mote prope ignem, & eodem tempore in stygia palude. tunc simul frigefit & calefit. Pro solutione huius argumenti doctor Subtilis ponit tres regulas: quarum paucis eas complectendo) haec est summa. Quae sunt priora ipso vbi quemadmodum sunt absoluta & relationes intrinsecus aduenientes vniformiter insunt corpori in pluribus locis & in vno tatum: quam vero sunt posteriora vel simul natura: quemadmodum sunt relationes extrinsecus aduenientes: non vniformiter insunt corpori in pluribus locis: & in vno tantum. Ex quo sequitur secundum eum, si a corpus est album in vno loco: & a. est in alio loco: est album in alio loco. eodem modo de quanto & speciebus eius potest tamen iacere in vno loco: & non in alio loco: sed stare vel currere. Apparenter potes contra eum obiicere ex ipsius dictis. si talis respectus etiam extrinsecus adueniens sit in vno loco & non in alio: sequitur contradictio: scilicet quod talem respectum recuperet & non recuperet: arguendo vt ipse arguit, de absolutis & relatione intrinsecus adueniente. Similiter vult ipse, si aliquod corpus sit extensum in a. loco: & sit in b loco: & non sit extensum: sequitur quod est extensum & non extensum. Simiter si in duobus locis sit aliquod corpus, & in vno loco habeat albedinem: & non in alio: iam habet albedinem & non habet albedinem. de hoc modo arguendi quaestione sequenti loquemur. Secundum eum ergo vel ignis est maioris actiuitatis quam frigus sit resistentiae, vel econverso: vel aequaliter. Si primum, calefiet, & nullo modo frigefiet: si secundum, frigehiet & non calefiet: si tertium, non calefiet: & si frigus sit maioris actiuitatis, quam calor resistentiae, frigefiet. Stat ei frigus aequaliter actiuitati caloris resistere: & esse magis actiuum qui calor sit resistens. Nec inconvenit dicere quod frigus in Graecia impediat calorem in Sicilia: quando est idem passum. Contra hoc arguitur. Sortes potest ferre maius pondus in vno loco quam in duobus. ponatur non posse leuanre vltra vnam libram sine fractione in vno loco. sit in duobus locis: iam potest leuare duas libras. Respondetur. quicquid sit illic de motu locali quem non praecedit vbi: tn facile sic diceretur, si habeat vnam libram in hume ris, iam non potest leuare aliam libram in alio loco: quia impeditur ac si esset in eodem loco: & si simul conetur leuare duas libras in duobus locis, nihil leuabit: quia non erit actio a proportione inaequalitatis minoris. septimo Physicorum. Posteriores omnes huic doctori non addicti aliter respondent: & magis apparenter. propterea hos potius imitabor. difficile est creditu quod frigus in tata distantia calorem impedifet: identitas enim passi nihil facit: sed esse in sphaera actiuitatis & & passi alterius: dato quod nullum esset passum ab aere. Secundo nulla est contradictio quod vnum absolu tum corpori alicui insit in vno loco: & non in alio. Patet per manuductionem claram. albedo potest potenu esse corpori in vno loco & non in alio: ergo illud potest informare in vno loco & non in alio. Modum tamen eius ingeniosum & probabilem reputo quo ad omnia absoluta,. quae autem de respectibus dicta sunt, videant sui.
⁋ Respondetur ergo aliter ad argumentum: & concedo quod idem passum calefit & frigefit simul & semel miraculo praesupposito. nimirum passum applicatur variis agentibus vario modo acti uis quae se impedire non possunt in tanto interuallo, plus respectu vnius passi quam si essent diuersa: quenadmodum ipse diceret quod aliquid simul mouebitui motibus contrariis localiter si ponatur in variis locis & nego quod contrarie opposita contradictorie opposita inferant. Arist. autem non concessisset nostrum fundamentum quod verum iudicamus: non enim magnificabat deum sicut fideles: nec ad hoc tempore suo tenebatur.
⁋ Secundo arguitur contra positionem. ex ea sequitur quod idem possit mereri & demereri sil & semel. consequens est falsum. consequentia tamen probatur. ponatur Sortes romae mortaliter peccans: & poeniteat Parisiis: vel faciat actum meritorium. Hic di citur coniter, si mereatur in vno loco: in alio loco merebitur: vel si demereatur in vno loco: in alio demerebitur. meritum enim & demeriium dependet in acceptatione vel deacceptatione diuina. Non prolixe hoc pronunc impugnabo. nam in alia lectione hoc feci. Sed dico quod potest aliquis habere gratiam & mortale peccatum simul & semel si deo placeat: & puniri poena sensus, & beatificari: non tamen potest beatificari & damna ri poena damni in eodem tempore propter priuationem quam poena damni importat de carentia beatitudinis: licet possit puniri poena damni in a. loco: & beatificari simpliciter. Si petas: quid deus faceret illo casu dato, dico quod potest facere quicquid ve in lit. istorum enim duorum neutrum implicat: sed quis est consiliarius eius?
⁋ Tertio arguitur. ex conclusione se quitur quod priuatiue opposita verificantur de eodem. consequens est falsum, quia illa contradictorie opposita inferunt. quod sequatur patet sic. ponatur Sorte Romae & Parisiis: potest occidi Romae & non Parisii tunc sic: bene sequitur. Sortes viuit Parisiis: ergo Sortes viuit. & similiter bene sequitur: Sortes moritur Romae vel est mortuus: ergo Sortes moritur vel est mortuus. Respondet Alexander. Halensis quaestione xliiii. membro. vii. & doctor Subtilis in hac distinctione sequitur: concedenndo, si Sortes est mortuu Romae: Sortes est mortuus simpliciter: & in quo cumque loco sit. Contra hoc arguitur. stat materiam Sortis esse Romae cum forma eius: & postea animam de sinere informare materiam: materia in eodem loco manente, cum hoc quod viuat Parisiis: hoc facto antecedens est verum: Sortes est mortuus Romae: & tamen Sortes non est mortuus: quia priuatiue opposita nullo modo verificantur de eodem: quia priuatiuum dicit negationem positiui sicut nomen infinitum licet aptitudinem ad positiuum vltra infinitum po nat.
⁋ Aliter ergo respondetur concedendo hanc consequentiam: Sortes est viuus Parisiis: ergo Sortes viuit: sed hanc nego, Sortes est mortuus Romae, ergo Sortes est mortuus, quia arguitur ab inferiori ad superius vel a parte in modo ad suum totum cum dictione negatio nem inuoluente: & talis consequentia nihil valet quemadmodum non sequitur. anima quiescit in pede: ei go anima quiescit. vel Hannibal est caecus oculi sinistro in alpibus: ergo Hamnibal est caecus oculoVel non arguitur ab inferiori ad superius respectu totalis extremi: quod ad bene arguendum per illam regulam necesse est.
⁋ Sed contra hoc arguitur. bene se quitur: Sortes est mortuus Romae: ergo Sortes est mortuus alicubi. patet arguendo ex opposito consequentis ad oppositum antecedentis. Sortes null bi est mortuus: ergo in hoc loco non est mortuus demonstrando Romam: vel non est mortuus Romae.
⁋ Respondetur. prior consequentia est nulla: nec arguitur ex opposito consequentis ad oppositum ante cedentis: sed oportet sic arguere. Sortes non est mortuus alicubi: ergo Sortes non est mortuus Romae Nam ista: Sortes nullibi est mortuus contradicit huic: Sortes alicubi est mortuus.
⁋ Sed contra hanc solutionem argumentor pure theologice. si non sequatur Sortes est mortuus Romae. ergo est mortuus: ergo eodem modo non sequitur: Christus est mo tuus Hierosolymis: ergo Christus est mortuus. & sic stabit antecedens verum: & consequens falsum.
⁋ Et confirmatur haec ratio: quia nullam aliam certitudinem habemus in consequenti nisi ex veritate antecedentis: ergo haec consequentia est bona.
⁋ Praeterea Apostoli communicarunt in triduo: ergo tunc stat corpus Christi fuisse viuum: & tunc bene sequitur: corpus Chri sti viuit in stomacho Petri in triduo: ergo Christus viuit in triduo. antecedens est tibi dubium: ergo consequens non est abs te negandum: per regulam consequentialem: quia si scis consequentiam bona: & consequens negandum etiam antecedens scis esse negandum.
⁋ Ad primum di citur quod consequentia non valet quantumuis theologice a gumenteris: quia omne verum omni vero consonat. modo talem locum arguendi inutilem ostendimus: & per consequens neutra illarum consequentiarum valet.
⁋ Ad cofirmationem, quia colorem prima fronte secum as fert: ad formam respondebo. & nego quod nullam aliam certitudinem consequens habet: nisi ex veritate illius antecedentis & bonitate consequentiae: constat ei non bis ex articulis fidei quod Christus mortuus est absolute: quia humanitas est mortua absolute in tri duo. Exemplum in simili: non sequitur: tu es (demor strando te qui mihi hoc argumentum facis) ergo ego sum: & tamen cosequens est tibi certum: sed aliter certitudinem consequentis habes quam a bonitate illiu consequentiae. sic in proposito veritatem istius: Christus mortuus est, habeo certitudine fidei ex symbolis apostolorum & concilio Niceno.
⁋ Ad aliud nego quod apostoli communicarunt in triduo. na communicarunt in vltima coena: & corpus Christi non erat sub illis specibus tempore quo passus est Christus: scilicet hora nona quae est hora tertia pomeridiana. inter sextam namque & septimam vesperi dedit apostolis Christus sui corporis coionem: & sic viginti horae fuerunt ab hoc ad passionem mortis: quibus non mansit corpus Christi ita diu: quia si panis fuisset illic: non ita diu mansisset non corruptus vel in aliam specien mutatus: & non amplius tunc manet corpus Christi: vt post hac dicetur distinctione. xii. Quia ita sit, patet. si quis vomitum patiatur quemadmodum colicam hombens vel dolorem vehementem stomachi, si cibum aliquem comeda quem euomet ad vnam horam vel dimidiam: cibum altera tum totaliter videmus. Nec apostol communicarunt in triduo de nouo: sed manserunt moesti cum Christo: alii fugientes: alii eum continuo insequentes. & erant in peccato mortali: de resurrectione haesitantes: immo aptlorum vertex grauiter peccauerat mortaliter, Christum negando in atrio pontificis. Vlterius dicitur quod apostoli non communicarunt ante petecosten: quod colligitur Actuum. ii. illic enim scribitur: quod apostoli & conversi manserunt in fractione panis: hoc est in eucharistia. Et propterea festum corporis Christi in feria v. post octauas pentecostes rite institutum est: quia illo tempore coepit sacium eucharistiae a fidelibus frequenta ri: vt in festo corporis Christi legimus iuxta vsum Romanum lectione sexta. & in prosa illius diei idem habetur. Et est ratio. Nam cum Christus diceret apostolis in vltima coena quando hoc sacim instituit: hoc facite in meam commemorationem: id erat post absentiam corporalem eius: sed mansit cum eis post resurrectionem quadraginta diebus crebro eos visitans in persona: ergo tunc in eius comme morationem non erat opus corpore Christi in eucha- ristia: quemadmodum amicus discedens memoria le amicis relinquit: non autem quando est praesens
⁋ Quarto arguitur. ex conclusione se quitur quod potentia actiua Sortis non terminatur in minimun podus quod potest portare: consequens est inconveniens: & contra philosophiam primo de caelo & mundo practicatam. & quod sequatur, patet. Sortes in vno loco potest portare vnam libram: in duobus locis duas libras: & sic sine statu. si ergo esset in infinitis, pondus imfinitae resistentiae portare posset.
⁋ Respondetur concedendo quod potentia actiua Sortis non terminatur in minimo pondere quod non potest portare de pontentia dei absoluta: si ponatur in pluribus locis: solu concurtendo cum ipso influentia sua generali: sicut cum aliis hominibus. in vno enim loco potest ferre libram prout supponitur: nec est minoris actiuitatis propter hoc in alio loco: quaere potest aliam libram portare in alio loco. Dato namque quod Sortes habeat libram in humeris suis Parisiis: non propterea in peditur Romae in qua non habet libram. & licet Romi Sortes in humeris habeat libram: non impeditur Romae a latione: quia non habet libram Romae in humeris. Pri mun patet. Sortes Parisiis habet libram in humeris Sortes Parisiis est Sortes Rome: ergo Sortes Romae habet libram in humeris. vel sic enthymematice. Sortes Romae habet libram Parisiis in humeris: ergo Sortes Rome habet libram in humeris. consequenter concedo quod Thetsites pondus tantae resistentiae potest portare in pluribus locis: quantae Thelamonius Aiax in paucioribus. Fodem modo concedo quod gutta aquae per positionem in pluribus locis potest ferre mille carinas quibus graeci ad Troiam applicuerunt: & quod vnus panis potest sufficere exercitui &erxis vel Darii, vel toti orbi per positionem in pluribus locis: & quod ex costa Adae deus poterat fecisse totum corpus Euae ipsa existente ita desa sicut aliae mulieres sunt: costam ponendo in pluribus locis. licet Grego. Ariminensis. xviii. dist. ii. contra hoc insistat, reprobando alios. rationes tamen eius sunt inefficaces contra hanc viam quam nunc tenemus. An ita deus fecerit cum panibus euangelicis quin quod milia hominium pascendo Matthaei. xiiii. & Ioannis. vi. non est ita certum. probabile est quod sic. & sic potest fuisse de multiplicato oleo ab Helizeo, & dato vxori Abdiae. iiii. Regum. iiii nec est improbabile hoc de cor pore primae mulieris. sed de hoc suo loco.
⁋ Quinto arguitur. ex hac conclusione sequitur quod pars est maior suo toto. consequens est contra communem animi conceptionem, in principio elementorum Euclidis. & quod sequatur patet. capio a. globum pedalem caereum Parisiis. capiatur medietas eius, & po natur in alio loco corbolii, ipsa remanente in toto: & rarefiat corbolii ad bipedalitatem: iam pars est maior suo toto.
⁋ Respondetur. pars non est maior suo toto en titatiue: bene autem extensiue: & licet semipedalitas a, corporis caerei Parisiis extendatur bipedaliter: non tamen oportet hoc concedere de a. corpore nisi extensio esset in loco totius. Dico etiam quod nunc sine miraculo non inconvenit partem esse longiorem suo toto: vel intensiorem eo vel velociorem eo quo ad motum, quod patet. si es set asser cuius vna medietas esset longa decem pedibus: & altera longa. viii. pedibus: totus asser esset praecise longus nouem pedibus, quod patet tollendo ad imaginatio nem vnum pedem a latere longiori: & ipsum lateri minori addendo. Similiter a. passum vniformiter difforme a non gradu albedinis ad. viii. exclusiue terminatum, totum est praecise album vt. iiii. vt patet de reductione dif formitatis ad vniformitate reducendo ad medium & ita medietas intensior est alba vt. vi. quia est a iiii. ad octo. Pari forma primum mobile non mouetur ita velociter sicut pars parua prope aequatorem: vel sicut aequator. Viterius dico quod nunc stat a. esse longius b. cuius non est pars: & tamen non esse maius be. stat enim quod b recuperet in latitudine vel profunditate super a. quantum a. habet super b. in hac vnam dimensione. Sed dicis pars a. est in duplo longior a: & in duplo latior a: & in duplo profundior a. ergo erit in duplo maior a Respondeo. quis consequens esset verum quo ad ex tensionem, nihil habes contra dicta. semper ei totum plus habet deentitate quam pars: licet pars habeat plus de extem sione. Secundo consequintia est nulla: nam si essent duo corpora a. & b. & b esset in duplo longius a. & in duplo latius a. & in duplo profundius a. iam b. est in octuplo maius a. quia si esset solum in duplo longius & latius a. esset in quidruplo maius a. & tamen ratione profundi tatis quater tantum habet quantum a. erit ergo octies maius a.
⁋ Sexto arguitur: ponatur Sortes Ro. mae & Parisiis: & obuiet sibi in loco angusto super pontem Lugdunensem: quaeritur: an manebit in vno loco tamenum an in duobus. ducas tu ipse argumentum
⁋ Respondetur. manebit in duobus locis sicut an tea. sed si ponatur penetratio corporum sicut in patria: apparet mihi si facies & pars anterior incipiat a parte posteriori: quando totum corpus totu ingreditur: manebit in eodem loco, nec naturaliter potest se in duobus locis iterato ponere. sed si facies veniat ad facien, penetrabit se: nec manebit in eodem loco: sed poterit exire in duobus locis sicut antea: quia licet facies quae erat in duobus locis incipiat esse in vno loco: adhuc aliae partes sunt in duobus locis per totum tempus penetrationis.
⁋ Sine argumentorum multimplicatione ponam propositiones corollarias aliquas succincte. quae vel sequuntur totaliter ex dictis: vel ex dictis cum notissimis: quibus intellectis soluuntur obiectiones quas contra conclusionem facere potes.
⁋ Prima propositio. esse vbique non est proprium deo. Patet. cuilibet creaturae com- petere potest. probatio. sortes potest esse in duobus locis: & qua ratione in duobus locis, eadem ratione in tribus. iiii. & infinitis locis. creatura tamen ex beneplacito dei potest esse vbique: deus autem suapte natura est in omni loco si vlius fuerit. Nec super hoc mirabere quod creatura posset esse vbique quia oportet beatum Tho. & Gandensem concedere hanc: creaturam esse vbique est possibile: vtpote si esset tmntum vnus locus, & in hoc esset sortes: tunc sortes de facto est vbique. sed isti negare habent hanc: creatura potest esse vbique circumscriptiue. Exemplum in si mili. possibile est sortem esse omnem hominem: sed sortes impossibiliter est omnis homo: quia nullus homo potest esse omnis homo, noscitur autem ex artibus hanc consequentiam esse nullam. omnis homo est omnis homo: ergo omnis homo possibiliter est omnis homo. antecedens enim est possibile & consequens impossibile.
⁋ Secunda propositio, negatio in casu distribuit terminum homo positum ante se. patet. si ponatur ea dem negatio in fronte propositionis ante subiectum & post subiectum, haec negatio in fronte propositionis distribuit terminum homo: haec negatio in fronte propositionis est negatio posita post subiectum, igitur.
⁋ Tertia propositio. possibile est altissimum ascendere. patet. si a. angelus ponatur in superficie primi caeli: & cum hoc in pede graduum ascendendo. eodem modo possibile est infimum descendere: vt si ange lus ponatur cum centro terre & in vertice domus. in sensu diuiso nulla est difficultas naturaliter quin altissimum possit ascendere: & infimum descendere.
On this page