Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

TErtio quaero an defendi possit: quod corpus Christi sit longum septem pedibus in Eucharistia. & sit ordo partium in ordine ad totum: non autem in ordine ad locum. Respondetur af g firmatiue. patet. ille modus est communior inter sapientes theologos & viros exercitatos. ergo signum est quod defendi potest. hoc Alexander Halensis in quarta poarte Summae tenet, Doctor Seraphicus in hac distinctione, Ricardus Mediltonus, & conterraneus, & ante eos Altisiodorus, quem modum Aliacensis in quarto vocat Adae, & sibi non intelligibilem: quia Adam hunc insecutus est: quem melius prae manibus habebat quam alios: & sic Dionysius Cisterti ensis hunc modum vocat Hugolini ob similem causam cum praecedenti.

⁋ Vnde hic breuiter secundum eos dupiex est positio: quaedam partium totius in ordine ad totum: & vocatur positio de gene quantitatis: qua nihil aliud est quam ordo partium in ordine ad totum non loquendo de loco. & talis ordo corpori quanto est essentialis: anima enim non informat corpus nisi si ordo partium: sic scilicet quod caput continuetur collo, & collum pectori, & aliis partibus sicut in homine vi uo vt vides. Alia est positio situs: & nihil aliud est quam ordo partium locati in ordine ad partes locantis: sic scilicet quod totum locatum sit in toto loco, & pars in par te: sic quod non in alia. Iste autem ordo non est in Eucharistia. & sic ordo de praedicamento quantitatis est in hoc sacramento: ordo de praedicamento situs non est.

⁋ Pro hoc modo disputat doctor subtilis sic. praedicamentum situs est respectus extrinsecus aduenies: ergo deus potest conseruare fundamentum & terminum: hoc est locum & locatum sine tali respectu, quia per hoc respectus extrinsecus adueniens a relatio intrinsecus adueniente distinguitur.

⁋ Secundo probat hoc idem, quicquid respicit quamlibet formam alicuius generis contingenter, respicit contingenter illud genus. sed corpr esse & non esse sedens, stans, supinum vel huiusmodi non repugnat corpori: ergo ipsum esse extensum & non habere situm, non repugnat corpori.

⁋ Istae duae rationes dubia includunt. Nam multi relationes omnes disti gui negant a fundamento & termino: & ita tenels in omnibus collegiis Parisiis vnanimiter, & iam a multis annis, praeter conuentus praedicatorum & minorum: ergo probatio talibus esset nulla. Tum secundo, non est imaginabile quod Sortes habeat aerem circunstantem immediate & non sit in loco: bene verum est quod Sortes potest esse in igne & non calefieri: deo non cocu tente ad calefactionem: sed locus respectu locati nullam habet actionem: saltem non oportet ratione qua locus: sed sufficit realiter praesentia immediata loci ad locatum ad vere esse in loco. Tum tertio: dato quod ponantur relationes: per hoc non distinguitur relatio intrinsecus adueniens ab extrinsecus adueniente: sed sic, quia deus tenere potest fundamentum & terminum in aliquam distantia absque hoc quod sequatur relatio extrinsecus adueniens: non autem intrinsecus adueniens, quod patet. lsti volunt vel saltem debent sententiam Arist. imitari: sed ipse illud discrimen non poneret: ergo melius esset dicere quod relatio intrinsecus adueniens ponitur positis fum damento & termino in quacumque distantia: quod non oporteret de relatione extrinsecus adueniente: licei hic sit difficultas huic dicto & realibus aliis communis de quandoeitate.

⁋ Secunda ratio istius ingenio si doctoris etiam assumit multum dubia. Propositio more nominalium loquendo valet hanc. cum quae libet species generis situs possit negari de corpore: vt patet de sedere, stare: etiam supremum scil cet situs, potest negari de pronomine corpus demonstrante. Contra. nunqui habes quod color negatur de corpore quamuis species negetur de eo. Sed dicis quod immo: vt patet de scuto cuius vna medietas est alba & alia nigra: tale enim corpus non est colora tum sed colorata. & si pure partibiliter albedo re mittatur, & introducatur pure successiue nigredo in instanti medio quod est primum instans non es se albedinis: in illo instanti nec dabitur albedo nec nigredo: & sic genus negatur sicut quaelibet species inferior. Contra illud arguitur. esto quod ita sit sicut dicis, non euitatur difficultas: quia genus supremum non potest negari de pronomine Sortem demonstrante, scilicet qualitas vel qualis. nam ista num quam erit vera, Sortes no est qualis, subiecto super ponente. ergo dato quod multae species possint negari de Sorte: tamen aliqua genera generalissima vel etiam subalterna non possunt negari de Sorte & sic quamquamstans & sedens possunt negari de Sorte: nn tame situatum in vniuerso. Etiam potes dicere primum corpus assumptum coloratum: ad quod sufficit habe re colorem ves colores sufficientes denominare totum. & idem erit ponendo quod qualitates eiusdem speciei cum contrariis possint se compati in corpora libus: vt si fuerit aliquod corpus hombons quatuor gradus albedinis cum totidem nigredinis: tale corpus est coloratum. Item alia instantia non concludit: quod patet per minimum naturale quod subito producitur. Secundo arguitur. quaelibet species figurae potest nega ri de pronomine demonstrante Sortem: tamen non figura. eodem modo de speciebus inferioribus quantitatis: non genus eius. & in proposito nostro Aristoteles diceret quod omnes istae specie sedens, stans, supinus possunt negari deSorte: non autem situatus. Similiter ista praedicata: existens in hac hebdomade, in hac die, in in hoc mense, in hoc anno: non autem tempus. Propter has obiectiunculas dico rationes illas non concludere: & dico quod naturaliter loquendo non inconuenit genus non posse negari de pronomine mixtum demonstrante: & tamen de ipso species posse negari: vt iam diximus de istis, quale, figuratum, quantum, existens in tempore, & sic de similibus. & quod haec sit in materia naturali: sortes est qualis: & praedicatio quarti pra dicabilis. haec autem est praedicatio quinti praedicabilis, Sortes est albus, & est in materia contingenti.

⁋ Illis igitur probationibus relictis secundo notabis quod est dictum vulgare Altisiodori, & Alexandri Haiensis in quarta parte. qui. xl. & sequentium, quod in hoc sacramento sunt quaedam secundum naturam: & dam supra naturam sed non supra itellectum: quadam supra natura & supra intellectum. Secundum naturam sunt ibi adcidentia quadam: sicut color, sapor. supra naturam sunt. illic accidentia extra subiectum: sed non supra intellectum: hoc est intellectus potest illud bene apprehendere supra naturam vero & intellectum est ibi corpus Christi in tanta quantitate quanta est in caelo: & non excedit terminos paruae hostiae. ac si dicerent: hoc non potest intelligi: sed non est supra fidem. Doctor Seraphicus in quaestione penultima huius distinctionis hanc distinctionem confirmans virtualiter dicit: aliqui voluerunt hic subtiliari: & dicere quod hoc aliquo modo erat i telligibile: & dixerunt illud corpus Christi esse glorificatum: & habere proprietates lucis. modo lux est tamtae nobilitatis: vt in maiori spatio vel in minori possit esse: ita quod ipsa nec sit maior nec minor. patet de luce candelae in magna domo vel parua: quae est aequa liter magna & parua: quae non est rarior nec densior. Item patet de radio si dirigatur in propinquum vel longinquum. Sed dicit ille venerabilis & sanctus doctor: quod illa manuductio potius intellectum offuscat quam aperiat: primo quia exemplum non est conueniens in se: lumen enim nec est corpus nec defluxus corporis: neque rarefit neque condensatur. Rursus dicit, non est conueniens proposito: eo quod lumen configuratur secur dum illud cui iungitur: non sic corpus Christi. Lices ego hunc sanctum patrem vtique eruditum iudicem fuisse: tamen in materia fidei & quaestionum licitum iudico tam ab eo dissentire quam ab eius similibus, cum omni reuerentia mentaliter habita, quam erga eum & eius similes habe re volo. In primis dico: quando nulla alia occurreret manuductio quam illa quam reprobat, illam caperem: quia in rebus difficilibus opus est manuductione. Praeter ea vbi dicit: quod lumen non est corpus nec rarefactibile nec condensabile: vtrumque dico falsum: sed lumen a corporibus communibus leges habet absolutas: licet extendatur sicut suum subiectum, cui inhaeret.

Aliacensis insui vir apprime eruditus hunc modum non intelligibilem asse ruit. ld idem voluit ante eum vir, vt ingeniosior ita exercitatior, frater Guilielmus Oclcam: & propterea mo dum in praecedenti quaestione recitatum ab antiquis reprobatum insecutus est. Doctor irrefragabilis circa hane materiam desudans & difficletatem poderans dicit. Quidam deuotus de modo existendi corporis Christi in eucharistia cum diu admiraretur: tandem apparuit illi corpus Churisti in eucharistia ad quantitatem vnius pueri: qui tunc bene credidit. & hoc cuidam lectori in theologia asseruit: qui hoc Alexandro retulit.

⁋ Haec omnia praemisi vt difficultaten ipsam videas. conabor tamen si potero dare analogiam ad hunc modum tenendum: quem quilibet ingeniosus in philosophia mediocriter institutus capere poterit. & sic sequitur, distinctionem illam triplicem doctorum esse inanem: dicendo quod sit supra intellectum. Primo quod intellectus capere possit ostendam. Et pro illo intelligendo suppono aliqua. Primum erit quod graue simplex vel leue simplex mutatur subito si non habeat resistentiam aliunde occurrentem. hoc enim tenet Aristoteles quarto physi. capite de vacuo, & commentator expresse: & multo est rationabilius quam oppositum. Doctores ei recte tenentes animam vel angelum posse actum producere in instanti: id negantes non loquuntur consequenter: sed sibiipsis obuiare videntur. & quicquid sit deus potest illud facere secundum omnes. Suppono secundo. si sit vnum perpendiculum in vacuo erectum ad centum pedes vel ad caelum vsque si volueris, quod in idem redit: & descendat vnum graue simplex pedale in instanti per totum perpendiculum: ille subitus descensus erit naturales: quia hoc vult Aristoteles: & Auer rois. & ratio est ad hoc quam alibi seriosius deducancertum est quod deus possit illud facere: & simus nos in hoc instanti descensus. tunc sic. hoc corpus pedale respondet toti isti perpendiculo longo centum pedibus & extenditur a principio ad finem eius: nec propterea sequitur quod illud corpus pedale sit ita longu sicut perpendi culum vel econverso. ergo licet corpus Christi sit longum septem pedibus, stat quod toti hostiae respondeat & cuilibet eius parti: & tamen erit aequalis longitudinis & magnitudinis cum hostia vel eius parte: nec adhuc sequitur quod erit penetratio partium istius corporis pedalis, nec perit omnis via mensurandi aequalia: cum mensuratio sit naturaliter & non praesupposito miraculo: cuius oppositum est in eucharistia & in cotrpore descendente in vacuo. Sed fortasse dicis. licet ita sit in instanti: non tamen potest illud corpus pedale stare per tempus cum qua libet parte illius perpendiculi nisi ponatur in pluribus locis imaginariis. Haec euasio no euitat propositum. Sed responsione data: intentum habeo. capio descensum corporis in illo instanti: & corpus magnum puo corpori respondens adaequate habes: ergo quid admiraris in eucharistia? Vlterius dico quod deus pot illud cor pus sic seruare perpetuo si velit: & ponere corpus pedale in pluribus locis imaginariis vel in vno tamen secundum quod tibi melius conducit.

⁋ Secundo datur alia analogia. sit linea finita Parisiis, infinita vel finita orientem versus non refert. angelus ( vt ex secundo patet), pot se mutare subito per totam lineam illam: & sic ita diu stare sicut ei placet: nec propterea erit aequali: lineae. Quia ita fieri potest: patet de anima mea: quae sic se habet cum corpore meo: & tamen non est aequalis corpor meo. Si dicas te adhuc non capere: memor sis quod multa sunt alia certa quae non capis: vt vides quod baculus vniformiter fortis vel filum vniformiter for te in vna parte frangitur & non in alia: & nescis rationem dare. Similiter calor remittitur, & nescis dare causam quaere. vnus gradus ante alium remittatur: & tamen scis quod est remissio. Si non bene capias crede aliis: sicut mater mea credit mihi (quae nunquam Scotiam egressa est) quod collegium montis est in vrbe Parisiensi.

⁋ Ex his analogiam te manuducentem habes: quod non inconvenit corpus Christi longum septem pedibus esse in eucharistia & in qualibet eius parte: & tamen est ordo partium in ordine ad totum & non in ordine ad locum: non curando de relatione siue distinguatur a fundamento & termino, sicut domini reales tenent: siue non: sicut domini nominales dicunt. aequaliter enim currit manuductio: & est vtrique positioni cmmunis. Pes enim Christi in eucharistia distat aequali interuallo a capite sicut in caelo: & collum capiti immediate coniungitur: & rea liter in ordine ad totum medians inter caput & pectus. & omnino qualis est ordo partium corporis Christi in caelo vel fuit quando moriturus erat: talis nunc est ordo partium in ordine ad totum: nec vlla partium est confusio: cum in toto distent inter se sicut in caelo: tamen in ordine ad locum circumeuntem eucharistiam, vel ad eucharistiam quaelibet pars corporis Christi & totum est in qualibet tali parte: & calor cordis in ord ne ad totum corpus no est cum frigiditate cerebri: secus est in ordine ad eucharistiam. & licet eucharistia corrumpatur vel annihiletur: potest tamen deus facere idem de illo corpore.

⁋ Vlterius patet quod corpus Christi in eucharistia est sub modo quantitatiuo in o dine ad totum: sed non est sub modo quantitatiuo in ordine ad locum: vel est sub modo quantitatiumo in trinsece, no autem extrinsece. Nec cures de aliorum modo loquendi, dicentium quod in eucharistia est quantitas: sed non est sub modo quantitatiuo. Semper sententiam accipito verbis neglectis: & fundamentum per analogiam capias: & consequenter loquaris secundum tua principia si nominalis sis: de aliorum verbis non curando. si autem reales sectari volueris: dum sententialiter ad rem loquaris: in verbis non lucteris.

⁋ Contra hunc modum arguitu Ocltam in. iiii. sententiarum, & in suo tractatu quem composuit de sacrameuto eucharistiae: quaerens de illo ordine partium in toto. Aut est ordo partium situalis, ita quod vna pars superior: alia inferior: vna ante alia retro: vna orientem versus: alia occidentem versus: aut est ordo partitionis: aut totius & partis: quomodo oculus est pars capitis non pedis: aut ordo causalitatis, quomod vna pars est causa alterius: aut ordo originis, vel naturae, vel temporis.

⁋ Item omne quantum cotinuum est longum, latum, & profundum: sed hae dimensiones requirunt localem partium distantiam.

⁋ Respondetur ad primum quod nimis prolixe deducit. dico temen quod est situs partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum, nec habe as oculum ad situs praedicamentum more realium. sed tu rea lis optime nosti quod situs in abstracto nihil aliud est quam res taliter situata. Potes tamen dicere quod non est ordo situs, nec est corpus de praedicamento situs: quia ad corpus de praedicameto situs requiritur partium intercapedo in ordine ad locum ambientem: & cum non sit situs corporis Christi in eucharistia, non sedet in eucharistia: nec stat in eucharistia. Nam omnia illa vocabula sunt de praedicamento situs: modo negato genere de pronomine aliquid demonstrante, negantur omnes species eius.

⁋ Ad secundum dicitur quod corpus Christi est longum septem pedibus. & quanoo dicit: hae dimensiones requirunt localem partium distantiam: dico hoc esse falsum. Oclcam & Gabriel multiplicant aliquas alias rationes: sed quia nullius ponderis ipsas iudico: non respondeo. Ingeniosus mox dicet consequenter: rudis autem nihil intelliget in hac materia: propterea partranseo

⁋ Manipulos sparsos colligendo modus iste dicere vult quod est ordo partium in toto, & manus dextra extra sinistram in ordine ad totum, non amen in ordine ad locum. & omnino breuiter dicas de cor pore Christi in eucharistia: sicut de corpore Christi in caelo, & eius extensione in ordine ad totum: & cape analogiam de corpore pedali cadente per perpendiculum: & res erit quodammodo tibi puia. sed in ordine adlocum quaelibet pars est sic cum qualibet parte: quia quacumque parte Eucharistiae stilo tacta, verum est dicere: in illa parte est corpus Christi totum cate gorematice & syncategorematice. Nec sequitur: caput est inferius in eucharistia & pedes superius: ergo est stans super caput in eucharistia: quia nonest ordo situs corporis Christi: bene autem quatitatis. propterea secundum hanc viam concedere habes quod cor pus Christi est longum septem pedibus in eucharistia in ordie ad totum. haec autem per manuductionem corporis Christi descedentis in vacuo ostendere potes: in quo vacuo Sortem ponis. Hunc itaque modum teneo magis probabilem: & per consequens simpli citer teneo in hac graui materia. Tum primo, quia est communis modus sapientum: vt Hugonis sancti Victoris, Altisiodori, Alexandri Halensis, doctoris Seraphici, Ricardi Mediltoni: doctoris subtilis: Adae. Adam enim dicit quod non inconvenit cor pus habere partes in ordine ad totum: & non in ordine ad locum, quod patet extra vniuersum. sed illa manuductio est nulla. de hoc enim non est difficultas. propterea de hoc in vacuo de per accidens, in quo es difficultas, analogiam dedimus. in pleno etiam analogiam capias si volueris: quod deus faciat corpus subito descendere. & sic completam manuductionem habes per hanc analogiam quam dedimus: ita vt (opinic ne mea) res sit satis facilis captu. Tum secundo, hic modus tenet ordinem partium corporis Christi in ordine ad totum. Tum tertio, secundum modum praecedentem vi detur partium segregatio: nec est facile captu quomen corpus Christi secundum illum modum sit vnum cotinuum In hoc itaque modo te exerceas: qui si primo aspi ctu difficilis intellectu appareat, successu temporis clarior apparebit. Modum tamen peccedentis quaestionis non penitus reprobo: & id propterea facio quod forte modus ille alicui clarior apparebit quam noster. is capia imaginationem quae ei placebit: & melius ad intelligentiam fidei manuducit. Ego autem pro me hunc modum propter causas dictas imitor: nec mihi occurrit. obiectio aliqua quae ex dictis ( si bene ponderentur) solutionem non habeat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3