Quaestio 7
Quaestio 7
An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Eptimo & vltimo circa hanc decimam distinctionem quaeritur: an sit essentialiprdo inter modum essendi sa cramentaliter: & sub modo naturali. Respondetur ad titulum quaestionis affirmatiue. Probatur conclusio. isti duo modi: scilicet esse sacramen taliter & esse occupatiue in loco, distinguuntur ad bonum sensum: nec vnus ab alio dependet: ergo vterque potest esse sine reliquo. Dixi ad bonum sensum: quia isti duo modi se habendi corporis Christi nihil aliud sunt quam corpus Christi: quod realiter est idem. sed volo dicere quod potest corpus Christi esse vno modo sine alio: & hoc est idem cum conclusione quam ponimus. clarius tamen rem explicat: quod nobis sufficit secundum materiam subiecta. Quia corpus Christi potest esse sub modo natural absque hoc quod sit sub modo sacramentali, probatur. ita fuit triginta tribus annis completis antequam hoc sacra mentum Christus instituit. ergo modus naturalis non dependet essentialiter a modo sacramentali. Alia pars, quod corpus Christi potest esse sub modo sacramentali & non sub modo naturali, patet. Christus enim potest facere suum corpus desinere esse in caelo absque hoc quod desinat esse in sacramento: ergo tunc corpus Christ erit sub modo sacramentali & non sub modo naturali. Confirmatur haec ratio: si esset globus caereus positus in duobus locis variis figuris figuratus, quod est pos sibile: posset deus facere illu globum desinere esse sub vna figura absque hoc quod desinat esse sub alia, & absque hoc quod desinat esse simpliciter: sicut anima desi nit informare digitum digito abscisso: absque hoc quod anima simpliciter desinat esse. Praeterea arguitutr ad idem: poterat deus assumere idem corpus ante christiferam virginem natum ad centum annos praecedentes: vel ad quotcumque volueris, sub modo sacramentali. Quod patet. nam materia quam accepitu Christus in vtero virginali, fuit ante diuam virginem: quia ab orbe condito producta est omnis materia capiendo materiam pro altera parte compositi. sic materia sanguinis diuae virginis ex qua corpous Christi est plasmatum: non quod forma sanguinis conpositionem corporis ingrediatur quae fuit creata in principio mundi. Potet etiam deus creasse illam eandem anima quam nunc habet ad centum annos ante christi feram virginem: vel ab aetemo si voluisset: & poterat secunda persona in diuinis assumere illas partes in prima earum coniunctione mutua: & sic fuisset idem corpus Christi ante diuam virginem: habens esse sacramentale ante esse naturale. & licet ponatur forma corporeitatis vel mixti, hoc obicem. nullum praestat. Poterat illam etiam producere quando voluit: & instituere ministros qui in prolatione verborum fecissent cor pus Christi esse sub modo sacramentali in eucharistia. Insuper potest minister convertere panem in non existens sicut existens. sicut in generatione aquae ex aere convertitur aer in aquam. ergo in prolatione prae uia verborum poterat deus facere quod panis conuerteretur in corpus possibile nondum productum. No tanter (deus) quia minister virtute sua nihil facit ad transubstantiationem: sed solum ministerialiter verba profert: & deus conuertit.
⁋ Contra istud arguitur ponendo corpus Christi fuisse ad centum annos sub modo sa cramentali antequam beata virgo Christum genuisset: & quod ipsa in hoc instanti genuisset Christum. ex illo se quit quod beata virgo non esset mater Christi.
⁋ Tertio arguitur. Si deus corpus Chisti produxisset ad duos dies in eucharistia antequam natus est in vtero virginali, conseruando eucharistiam ad xxx. annum vitae Christi: sequeretur quod corpus Christi creuisset in eucharistia sine alimento ad quantitatem corporis Christi in terra, quod non videtur dicendum cum non assumat cibum.
⁋ Ad primum admitto casum: & dico quod beata virgo nihilominus set mater Christi: quia genuisset Christum sub modo naturali: quod ad maternitatem sufficit: ad maternitatem inquam simpliciter vel secundum quid: non refert.
⁋ Ad secundum dicitur quod non sequit: quia corpus Christi non inciperet esse in diua virgine: sed inciperet esse sub modo naturali: sub quo prius non erat. Sicut si deus easdem partes ex quibus sortes est formatus & genitus in vtero materno produxisset penetratiue ante matrem eius, conseruan do sortem penetratiue: sortes in matre inciperet esse sub modo naturali & quantitatiuo: sed no simplici ter: queadmodum nunc corpus Christi incipit accipere esse in eucharistia de nouo: sed non incipit accipere esse. Si tamen res aliqua vt sortes fuisset ante matre suam, & postea corruptus vel annihilatus ad aliquod tempus: tuc potest incipere esse licet prius fuerit. Nam eius exponentes sunt verae: sortes nunc est: & sortes non immediate ante hoc instans fuit: ergo & expo nibilis.
⁋ Tertium argumentum tangit vnum simile. si deus produceret vnum paruulum quem poneret in duobus locis: & in vno loco detur ei quod comedat: & nihil in alio loco: sed solum eum conseruet sine cibo in tali loco: non oportet si crescat in vno loco, quod crescat in alio. sed per primum cibum conuersum in substantiam aliti in vno loco: non erit idem metaphysice cum alio: sed numeraliter alius. & quanto plus alimenti convertitur in substantiam aliti: tanto erit maior alietas: nam materiae alietas in parte vel in toto sufficit ad aliae tatem numeralem: cum identitatem metaphysicam expella Bamen tamen verum est quod est eadem anima nunero.
⁋ Vides igil ex dictis quod corpus Christi potest esse sub modo natural non existendo sub modo sacramentali, & econverso & potest esse sub vtroque sicut iam de facto est: vel sub neutro, sicut ante incarnationem fuit. Ircaham cbreuem quaestio nem dubitatur. an corpus Christi videatur in eu charistia. & ratio dubitandi est. Nam vulgares dicunt se corpus Christi & deum vt disse in manibus sacerdotis leuatum. In oppositum arguitur. corpus Christi non est obiectum potentiae visus: sed solummodo color est obiectum visus extendendo colorem ad lucem & lumen, nec est obiectum per accidens: puta subiectum coloris: vt Diari filius videin secundo de anima. quia color eius videtur, nec videtur tanum contentum in continente: vt homo in armis vel vestibus: & vinum in vase, quia hostia non est locus eucharistiae: sed aer hostiam circunstans: licet circumscriptiue hostiam & definitiue corpus Christi locet. Nec videntur esse plures modi videndi. sed nullo istorum modorum videtur. igitur.
⁋ Respondetur. corpus Christi videtur in eucharistia. Probatio. mundus ita loquitur: & scriptu ra talem modum loquendi insequitur: & nominia ad placitum vtentium significant. ergo absolute illa est concedenda. Ex his quae diximus patet aliquid videri apud loquentes: quod immediate & per se non terminat visum: vt patet de substantia. immo si maneret eadem albedo diuersis subiectis inhaerens: eadem visione diceretur quaelibet earum substantiarum videri. sicut in dist. xlix. huius dicemus. Ad partem negatiuam. Respondeo quod non enumerasti sufficienter modos quibus videre dicimut, quando enim sunt duo coniuncta certitudinaliter certitudine morali, dicimus si vnum videamus aliud videmus: vt angelus videtur quia corpus assumptum videtur: & corpus ratione albedinis. legitur enim ludicum. xiii. Intellexit Manue angelum domini esse: & dixit ad vxorem suam: morte moriemur quia vidimus dominum. & Baruch. iii. de deo dicitur. post hoc in terris visus est: & cum hominibus conversatus. & Ioannis vltimo. Quia vidisti me Thoma credidisti. illic (me) pro Christo supponit: & non pro humanitate.
⁋ Colligendo resolutionem huius dubitationis dicitur quod vulgus vere di cit. vidi deum leuatum. patet. videt Christum: ergo deum. Antecedens patet. quia videt humanitatem Christi: ergo Christum & deum: vt auctoritate scripturae probauimus. illud vltimum antecedens patet: quia videt eucharistiam corpori Christi inseparabiliter coniunctam. non aliter enim videtur deus vel angelus. Nec refert si non consecret sacerdos: licet tunc populus dicat falsum. quia non mentitur: nec impeditur communis modus loquendi propter illud quod est rarum: quemadmodum si esset vnum dolium plenum aqua, exterius delinitum vino: inter caetera dolia vini supputaretur a vulgo. Aliud exemplum. dicimus, Petrus vidit Christum: quia vidit humanitatem assumptam a verbo: & humanitatem assumptam vidit, quia albedinem ei inhaerentem vidit vltima te tanquam obiectum per se visus. Et idem est ac si esset vna facies quae haberet albedinem ei semper extrin sece propinquam & non ei inhaerentem: illa enim diceretur videri. Et per consequens ex toto habetur quod corpus Christi videtur a vulgo, & deus: quod principaliter intendimus in hac dubitatione.
On this page