Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

VTrum aliqua creatura possit mouere corpus Christi prout existit n sacramento. Pro soluione quaestionis ponuntur aliquae propositiones Prima est apud aliquos communis. sacerdos vel laicus leuans hostiam non mouet corpus Christi. Probatur ab eis sic. quando aliqua duo mobilia sic se habent quod motor non potest le uare alterum diuisim in parte vel in toto, nec conium ctim leuare potest. sed sic est quod si corpus Christi maneret in aere sicut manet in hostia vel in vacuo: presbyter non posset mouere corpus Christi. igitur. Forte dicis. hoc magnum pondus non potest trahere sortes sine currum: tamen pondus potest trahere in curru vel in naui onusta: vt artificiose Venetiis fit in extremitate Fridani. Lc non valet: cum excludatur in maiore per hoc quod dicitur (in parte vel in toto) & caetera. Dicis. sortes non potest mouere duas animas intellectiuas separatim in parte vel in toto: & tamen potest eas mouere coniunctim quando informant materias. nam trahendo sortem & plato nem: mouet eorum animas. Adde ergo in maiore. non se habent sicut actus & potentia: vel sicut subiectum & accidens: vel naturalem colligantiam qua mouet vnum mobilium contingenter & voluntarie com iunctorum, & non naturali colligatione propterea mouet reliquum. sic est de eucharistia & corpore Christi. igitur. Et est simile. si angelus determinat se voluntarie esse cum lapide: amouens lapidem non mouet angelum: sed ipsemet angelus mouet se. Quicquid sit, haec probatio est inefficax: & minor negaretur. Nihil autem obstat quin presbyter quantuncum quod debilis possit mouere corpus Christi diuisim: & causa est: cum sit donatum dote agilitatis, si corpus glorificatum relinquatur suae naturae: nihil obstat quin leuetur a presbytero vel alio. Item angelus potest: mouere angelum: & angelus animam mouet in sinum Abrahae. Lucae. xvi. ergo angelus vel anima vel presbyter potest mouere corpus Christi prout est in eucharistia.

⁋ Propter haec & alia quae adduci possunt, teneo pro prima conclusione contradictorium conclusionis praefatae positae ab aliis.

⁋ Secunda conclusio. aliqua creatura potest mouere cor pus Christi vt est in eucharistia. patet. anima Christi est sufficiens motrix sicut quaecunque anima: & corpus Christi mobile: & dote agilitatis donatum: ergo aptissimum ad mouendum. ergo potest anima ipsum corpus mouere organice, hoc est partes aeque primo: & subito potest suum corpus mutare. etiam non organice potest mouere ipsum: hoc est primo vnam parte, & postea reliquas: vtpote primo cor: posstea reliquas partes secundum quod plus ad ipsum accedunt. nam anima Christi realiter est potentia organica & non organica, nec sequitur: haec anima est potentia non organica: ergo non est potentia organica: quia non infinitabatur totale praedicatum a negatione infinitante: & propterea non arguit per regulam secundi peri hermenias.

⁋ Tertia conclusio. anima Christi concurrit semper actiue ad motum sui corporis dum mouetur in eucharistia. probatur. semper est determinatio dei quod maneat cum eu charistia: sed deus partialiter concurrit ad illum motum sicut causa prima: & voluntas creata Christi hoc vult: & se coformat voluntati diuinae: nec patet ratio quare non debeat coagere. licet ei deus non egeat ope causarum secundarum in causando: tamen non impedit eas vt proprios motus agant: dans nobis exemplu mutuo debere suffragari.

⁋ Quarta conclusio apud omnes. leuans hostiam ab altari vel aliunde est causa sine qua non mouetur corpus Christi. & hoc extendendo causam sine qua non: vt causam proprie dictam includat. patet. illa causa posita mouetur corpus Chisti. si enim non poneretur quiesceret eucharistia. igitur.

⁋ Quinta conclusio, corpus Christi mouetur in eucharistia probatur. praesbytero leuante corpus Christi ab altari ad verticem capitis: corpus Christi incipit esse in loco vbi rius non fuit: puta in aere super caput presbyteri: & licet esset idem aer qui erat super altare immediate: tamen est alius locus per aequiualentiam: quia deserit terminum a quo: ergo mouetur localiter. etiam successiue ducitur ad caput presbyteri: alioquin dabis separationem inter corpus Christi & eucharistiam. Rationes cuiusdam contra hanc conclusionem apparentiam nullam habent. Vna est. quando corpus Christi incipit esse in eucharistia non mouetur: ergo nec in eleuatione, consequentia est nulla: cum illic non relinquatur terminus a quo: vt dicit. beatus Augustini. Secundo arguit, non frangitur corpus Christi fracta hostia: ergo nec mouetur mota hotia, nego consequentia, consequens enim est osten sum falsum: & antecedens verum. sicut dicitur in prosa huius corporis. Sumit vnus sumunt mille: tantum iste quantum ille: nec sumptus consumitur.

⁋ Sexta conclusio, corpus Christi naturaliter mouetur motibus contrariis probatur. hostia ascendit Edim burgi. & alia eodem tempore adaequato descendit Hadingtonae: & idem corpus Christi est in illis duabus hostiis gitur. quod hoc sit naturaliter & non miraculose, patet. si sortes ponatur in duobus locis, in Niniue & Babi lonia Chaldaeorum: potest vtramque vrbem relinquanre sibi ob uiando in medio: & hoc naturaliter motu progressiuo a motore intrinsecosc se. anima. sicut ignis de nouo creatu & miraculose, naturaliter calefacit: & caecus miraculose curatus naturaliter videt. Non valet dicere, per accidens ad motum alterius: quia seclusa hostia & corpore existente in duobus locis, illud sequitur. Petis an praesupponat miraculum. Dico quod nominia significant ad placitum: in quid nominis miraculi solet addi insolitum: & sic non est miraculum.

⁋ Septima conclusio. dum hostia rotunda vel circularis gyratur super suo centro: corpus Christi non mouetur. patet: quia manet semper in eodem loco: & quaelibet pars eius. igitur. Si hostia fuerit trigona: tetragona: petagona: heptagona: vel qualitercumque polygona: in partibus remotis a centro signabi li mouetur: & non prope centrum.

⁋ Octaua conclusio, interdum hostia mouetur: & corpus Christi contentum in hostia non mouetur. patet: si circulariter moueatur hostia super suo centro: tunc corpus Christi non mouetur per praecedentem conclusionem: & tamen hostia mouetur, quod patet, quaelibet pars hostiae est in alio & alio loco. ergo mouetur: licet tota maneat in eodem loco: non ali ter enim caelum solis mouetur: cum totum caelum sit semper in sphaera Martis. Idem patet de mola fabri. Si forte dicas: quaelibet pars hostiae est in alio & alio loco: ergo tota hostia. Praeterea si quaelibet pars acquirit nouum locum: ergo omnes partes acquirunt nouum locum. item omnes partes sunt haec hostia. ergo hostia acquirit nouum locum. Item duae primae partes proportionales acquirunt nouum locum: tres primae, quatuor: quirque, & sic de quibu scumque finitis. ergo totum acquirit nouum locum Amplius. signemus totam hostiam dempta parte digitali: vel minori / quae dicatur a. reliqua pars b. totum b acquirit alium & alium locum. ergo totum. aliopuin parua pars hoc impediet: cum semper a maiore uebeat esse denominatio. & separetur a. a b tuc habebitur quod tota hostia mutabit locum. Ad primum nego argumentum. dato etiam quod hae partes acquirant nouum locum: & hae partes sint hostia: non sequitur quod hostia acquirat nouum locum: sed solum hostia est acquirentia nouum locum vel partes acquirentes nouum locum. alioquin maior extremitas non praedicabitur in conclusione. & sic arguitur ex quatuor terminis, quod est contra artem syllogisticam. Secundum argumentum est solutum Ad tertium, non semper a maiore parte est denominatio, nec argumentum habet apparentiam de separatio ne: quia pars erit totum.

⁋ Ex tota quaestione patet qui corpus Christi mouetur motu locali proprie dicto in eucharistia. patet: quia deserit terminum a quo: acquirit terminum ad quem: & transit per medium. quod ad motum localem proprie dictum sufficit. Secundo patet quod mouetur a sua anima & sacerdote vel alio hosuam leuante: & per consequens a creatura. Tertio patet quod interdum hostia mouetur: & tamen corpus Christi nui lo modo mouetur. patet quando eucharistia mouetur super suo centro: corpore Christi manente semper in eodem loco secundum se totum & partes. Vbitatur: vtrum corpus Chri usti moueatur localiter quando incipit esse su b eucharistia. Pro dubitationis solutione respondetur. supponendo quod triplex est motus. Quidam acquisitiuus tamtum: vt quando mobile acquirit nouum locum: priorem non perdendo: vt quando limax se dilatat secundum vnam partem: alia parte remanente in eodem loco. Aliquis est motus deperditiuus intum: vt quando limax iterum restringitur & retrahit se. Exemplum primi melius: est quando corpus Christi incipit esse in hoc loco demonstrando sacramentum eucharistiae: & non dimittit locum in quo prius erat. Exenplum secundi, quando corpus Christi de sinit esse sub speciebus panis vel vini. Acquisitiuus & deperditiuus simul: vt quando mobile dimittit vnam partem loci in qua prius erat, & acquirit nouam partem.

⁋ Praeterea notandum est quod proprie loquendo sicut philosophi loquuntur de motu, ad hoc vt mobile moueatur localiter: oportet quod relinquat terminum a quo: & transeat per medium: secundum se vel partes suas. Hoc dico propter motum circularem: quod hic non contingit. quia per oppositum oporteret corpus Christi transire per caelos: & moueri ad varias differentias positionum: & esse in continuo motu, mouendo per sacerdotum consecrationem, quod non est dicendum. vnde sicut quando aliquid producitur de nouo, vel creatur: fit in loco in quo prius non erat: nec transit per medium. ad Romanos. iiii. Deus vocat quae non sunt: sicut ea quae sunt. sic potest deus me facere esse Romae non transeundo per medium: me inquam Parisiis manente. Sic corpus Christi in instanti terminante prolationem verborum (hoc est corpus meum) incipit esse in hoc sacramento eucharistiae: & non transit per medium: nec relinquit caelum. Non tamen implicat quod relinquat caelum si deus voluerit: & non transeat per medium. eodem modo potest ire per medium non relinquendo terminum a quo. hoc modo poterat corpus ancti Ambrosii esse Turonis no transeundo per alpes inter Mediolanum & Turonos. Alio modo aliquid extenso termino dicitur moueri localiter: & hoc est quando est in vno loco in quo prius non erat: & tamen non mouetur localiter-

⁋ Ex his patet solutio dubiin quod licet corpus Christi non moueatur proprie localiter: mouetur tamen localiter laxato vocabulo.

⁋ Et si dicas Greg. dialo. c. v. dicit, & auctoritas est canonizata de cosecra. dis. ii. Quid sit sanguis. Quis (inquit) fidelium habere dubium possit in ipa immolationis hora ad sacerdotis vocem caelos aperiti: in illo Iesu Christi mysterio angelorum choros adesse: summa & ima sociari? vnumque ex inuisibilibus atque visibilibus fieris ergo videtur dicere quod caeli rumpuntur: & corpus Christi transit per medium.

⁋ Respondetur. illic est sermo de apparitione spirituali: quid est in eucharistia. ac si ita fieret: quia vulgus aliter intelligere nequit. secundum illud Psal. Vtina disrumperes caelos & descenderes. & ludi cum. xvi. Dalila de Sansone dicit. Nunc aperuit mihi cor suum. est enim vulgaris hominium loquendi modus. & tamen cor non diuiditur sed secreta eius aperiuntur. Sic secreta caeli aperiuntur. Concludendo patet quod corpus Christi no erat sub hac hostia: sed sub ea efficitur: & nec caelum nec alias hostias consecratas propterea derelinquit

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6