Quaestio 1
Quaestio 1
An panis transubstantietur in corpus Christi
QVaeritur circa hanc distinctio nem vndecimam. An panis transubstan tietur in corpus dominicum. Circa hanc quaestionem declarabitur vnus terminus: & ponentur conclusiones quae impugnabuntur. Terminus est transubstam tiatio. Et licet philosophus secundo de caelo, dicat loquendum esse vt plures: theologi tamen solum vtuntur illo termino circa sacramentum eucharistiae: quocirca non oportet exacte quaerere definitionem convertibilem cum definito mediante quacumque copula: sed quae competat transubstantiationi qua vtimur. Sic itaque definitur.
⁋ Transubstantiatio est substantia desinens totaliter esse loco cuius alia substantia immediate succedit. Sub stantia ponitur loco generis: licet non sit verum genus eius, cum sit terminus absolutus: & transubstan tiatio connotatiuus. sed placuir potius ponere quam mu tatio vel motus: quia quispiam dubitaret quae res sit tran substantiatio, non enim est mutatio ad locum: quia si cor pus nullibi esset in rerum natura: inciperet in prolatione istorum verborum esse sub istis speciebus, nec est nunc motus localis proprie dictus quando incipit esse sub sacramento: vt patet ex distinctione praecedenti. Quo fit quod in transubstantiatione non est necesse aliquid incipere de nouo, nec panis transubstantiatur in deitatem cum illa sit vbique: & non fit ob desitionem alterius substantiae. nisi dicas quod sufficit incipere esse sub speciali modo. Vlterius patet quod panis transubstantia tur in sanguinem: lenon primo. similiter vinum in corpus cocomitanter. Et licet consecrato pane sit corpus Christi: anima: deitas: sanguis: humores: & caetera accidentia in eucharistia: tamen terminus forma lis conversionis panis est corpus Christi. transubstam tiatio enim proprie est successio alicuius primo & pri cipaliter intenti a convertente: quod etiam succederet substantiae desinenti esse quamuis nulli alteri iungatur: & est terminus immediatus. Alio modo capitur prout iam definiuimus. & sic istius conuersionis sunt multi termini. omnes enim qui concomitantur succedunt: vt anima & accidentia eius: corpus & eius accidentia: filius pater & spiritus sanctus: qui secum identificantur. & si per possibile vel impossibile deitas non esset vbique cum filius est, cui pater & spiritus sanctus identifica tur, sunt etiam hic sicut filius. Ex quo sequitur quod si Petrus dixisset in triduo, hoc est corpus meum, non fuisset illic anima concomitanter: quia tunc non informabat cor pus: nec sanguis super terram effusus a corpore sepa ratus. bene autem diuinitas, quae nunquam corpris reliquit, nec oportet materiam panis in materiam corporis Christi: & formam in formam transubstantiari: sed totus panis intotum Christi corpus transubstantiatur. Totaliter autem in descriptione transubstantiationis capitur vt sit aduerbium de totus syncategorematice: hoc est secundum quamlibet partem eius si habeat partes. Loco capitur pro loco vero vel imaginario: quia si vna substantia desinat totaliter esse Parisiis: & alia incipiat esse Romae, non est transubstantiatio. Et dicitur sime diate) quia si mediat tempus magnum, non est transub stantiatio. & hoc satis sonat vis vocabuli transub tantiatio, quasi vna substantia in aliam transiens. sed ad quem sensum transeat, ex dicendis infra patebit. ita quod in effectu est dicere. terminus transubstantiatio pro substantia supponit, connotando illa quae ponuntur in definitione eius: puta quod desinat esse, & loco eius alia succedat.
⁋ Ex hac definitione infero corollaria. Primum est, quaelibet substantia creata in quamlibet substantiam creata non communicantem secum in parte, transubstantiari potest. lstud patet. nam ad hoc nil aliud requiritur: nisi quod prior substantia totaliter desinat: & alia iuccedat vice eius: & ita potest esse in omnibus. Re stringebatur dictum nisi secu communicet in parte. For ma enim substantialis non potest transubstantiari in totum compositum, quod patet: quia alioquin forma desinente esse, totum compositum esse esset possibile: quod est falsum. Si dicas. Augustini lib. vii. super Genesim dicit, Omne corpus in omne corpus posse mutari non defuerunt qui assererent. corpus autem aliquod converti in animam, ferique naturam incorpoream, nec quemquam sen sisse scio: nec fides habet. Similem sententiam Boetius habet in libro de duabus naturis. Respondetur. loquum tur de mutatione proprie dicta vbi manet subicctum commune: vt in generatione.
⁋ Secundum corollarium deus non potest transubstantiari. patet, quia non potest desinere esse. igitur.
⁋ Tertium corollarium, si albedine desinente esse sequatur loco eius nigredo non est transubstantiatio. patet, quia hic non mutatur substantia in substantiam: sed potius esset trans accidentatio. etiam si accidens in substantiam mutetur vel econverso: transubstantiatio non est: quia deficiente connotatione termini positiui, deficit & eius super positio.
⁋ Quartum corollarium. quando aer mutatur in aquam non est transubstantiatio. patet, quia non desinit aer secundum se & quidlibet sui, nam materia eadem numero manet sub forma aquae. Inter dum enim substantia in substantiam mutatur, & accidens in accidens mutari potest: & substantia in accidens & econverso. Ista autem mutatio sub nulla specie motus tacta a philosophis includitur. Non enim est generatio: licet in ea sit mutatio huius totius in hoc totum, hoc est categorematice totius. propterea non est transubstantiatio: quia forma generatur & totum compositum generatur: vt patet per eius definitionem, nec est corruptio: cum in ea in vtroque termino conuerti bilium maneat eadem materia. & ita currendo per alias species motus. Ex his cum notissimis pats deum posse transmutare sortis totam substantiam in Platonem: sic scilicet quod Plato sit definitiue sub speciebus sortis: hoc est sub colore, vel circumscriptiue.
⁋ lstis notatis pono tres conclusiones. Prima est. possibile est substantiam transmuta ri in substantiam.
⁋ Prima conclusio probatur. nam deus potest destruere substantiam secundum se & quidlibet sui: & aliam producere loco illius. igitur.
⁋ Secunda conclusio probatur. Panis & corpus Christi specie distinguuntur. ergo panis non potest esse corpus Christi. tenet consequentia: quia res de specie essentiali in essentialem mutari non potest. Praeterea dato opposito, panis potest esse corpus Christi: illa est mo dalis diuisa: ergo eius de inesse est possibilis. puta haec, panis est corpus Christi: & sic oportet quod idem numero sit panis & corpus Christi. Fortasse dicis. illa non est eius de inesse, sed ista, hoc est corpus Chri sti. Quaero quid demonstras quando dicis, hoc est corpus Christi? vel illud erat panis: & sic habetur quipanis est homo. si demonstres corpus Christi quod nunqui erat panis: notum est intelligenti quod non das iuam de inesse. Fodem modo de inesse ostedit hanc de futuro falsam de virtute sermonis. panis erii materia eucharistiae: sed ad hunc sensum admittitui panis est materia eucharistae. hoc est panis praesupe ponitur ad hoc vt fiat hoc modo eucharistia. Prae ter rationem autem est opinio Durandi quod panis materia mutetur in corpus Christi sicut alimentum in alitum vir tute diuina. iam enim corpus Christi immoderatum corpus haberet, quod est absurdum: quia nihil conuertitur in corpus gloriosum. & licet Christus realiter comederit post resurrectionem: illud resoluebat in aliam materiam. nutritio autem non est de ratio ne comestionis: sed in os intrare & descendere in stomachum, ler statin eijciatur. male coaptat dicta Damasceni libro quaerto capite. xiiii. licet falso alleget vbi dicit: quomodo naturaliter per comestione panis: & vinum & aqua per potum in corpus & sanguinem bibentis & credentis transmutatur. ex verbis illis vult solum quod ibi est transmutatio panis & vini in corpus & sanguinem: vt patet intelligenti Damasce. Deficit in alio quod non mutetur corpus per alimentum conversum in alitum. Constat enim quod non manet idem corpus metaphysice: & per consequens non conuertitur in corpus gloriosum. Vbi pterea dicit modum ommunem non intelligibilem: oppositum est verum: & eius dicendi modus multas absurditates inuoluit: & a sapientum coetu explodendus est.
⁋ Tertia conclusio patet de summa trinitate & fide catholica. c. Firmiter. & de celebr. mis. Cum Marthae. Et quia prima com clusio est perspicua
⁋ Contra secundam arguo. ipsa est contra beatum Ambrosium in libro de sacramentis: qui multis argumentis astruere nititur: quod haec est pos sibilis, panis est corpus Christ: quod probat: quia ex virga Moysi factus est coluber, quae specie essentiali differunt. Confirmo illud. vxor Loth vt dicitur Gene sis. xix. ca. conversa est in effigiem salis: & rex Assyriorum Nabuchodonosor in bouem. Danielis. iiii
⁋ Praeterea corpus Christi potest assumere panem in vnionem hypostaticam sicut deus vniuit naturam humanam: & tunc illa erit vera, aliquis panis est corpr Christi.
⁋ Respondetur. supponamus cum Aristotele modum illorum philosophorum falsum tenentium, materiam esse totam substantiam rei: licet naturaliter difficile esset illum improbare: quia concederent istas / asi nus potest esse bos: ignis potest esse aqua. sed quia accidentia alia requiruntur ad esse asini quam bouis: hac negarent, asinus est bos. lste enim modus est haera ticus de homine vt fide constat: & praeter rationem in aliis Propterea quo ad hoc supponamus modum Ari stotelis. quo supposito dico: quod beatus Ambrosius vult ostendere: quonam pacto virtute diuina vna substantia possit in aliam mutari: non sicut album potest esse nigrum: quia eadem res numero quae est alba, est vel potest esse nigra. secus est de serpente & virga Et pro modo loquendi idem est apud Aristotelem in Meteoris: & in de generatione: vbi concedit vnam substantiam in alia corrumpi & generari: vt aer in aquam convertitur: non quod eadem res quae est aer possit esse aqua: sed quod aqua aeri succedit. sic corpus Christi substantiae panis succedit. Sed discrime est de are & aqua & in proposito: quia in primis manet materia comunis: hic autem non: sed desinit esse secundum se & quodlibet sui panis. sic de virga Moysi eadem materia numero qui informabatur forma virgae informatur forma serpentis, & econverso: & hoc miraculose. an autem caute virga a magis fuerit ablata& loco eius serpens callide appositus / non refert nec est idem in proposito. Et pari forma negatur quod Nabuchodonosor erat bos: vel vxor Loth effigies salis / in sensu quem praetendit argumentum: nec est literalis: sed mortua est, quia retro aspexit ad So domam. & conversa est in statuam salis, id e ipsa est imago sapientiae. & illud quadrat verbis Christi Lucae. xvii. Memores estote vxoris Loth. & astipulatur conterraneus Sedulius. Loth Sodomis fugiente chaos dum respicit vxor In statuam mutata salis stupefacta remansit Ad poenam conversa suam: quod nemo retrorsum Noxia cotenti vitans discrimia mundi Aspiciens saluandus erit, nec debet arator Dignum opus exercens vultum in sua terga referre. Nabuchodonosor autem conversus est in bouem / id est in bouinam mentem. xxiii. quaestione quarta. Nabuchodonosor. vt alias dicetur. Ex illo patet omnes tales esse impossibiles: panis erit corpus Christi, panis potest esse corpus Christi: & quamlibet talem in recto, panis incipit esse corpus Christi. sed istae sunt concedendae, panis mutatur in corpus Christi: vbi praedicatum est hoc totum, mutatum in corpus Christi. panis tran substantiatur in corpus Christi. Haec aut est multiplex, ex pane fit corpus Christi. vel enim ex dicit circumstantiam causae materialis: quemadmodum dicimus, ex ferro fit cultellus: & sic est falsa. vel dicit circumstantiam termini a quo: & sic est vera: quia pane desinente esse, incipit esse corpus Christi.
⁋ Ad secundum vbi arguis, Christus potest assume re hypostatice panem, iam illa est concedenda. Respondetur dupliciter. primo quod illa tunc concede retur / quemadmodum si deus vniret hypostatice asinum: iam concederetur haec. homo est asinus sic captis terminis. Secundo dico quod si deus dimitteret humanitatem sicut potest de potentia sua ab soluta: & assumeret panem: tunc concedendum foret quod panis realiter est corpus Christi, puta assumptum a Christo: & Christus panis, saltem in concre- to per communicationem idiomatum: sed non est sic in proposito.
⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur probando quod panis non transubstantiatu in corpus Christi. si hoc esset verum, sequeretu quod panis annihilaretur. consequens est contra communem modum loquendi: ergo & antecedens. & quod si quatur patet: quia nihil eius manet. Respondetur. an panis annihilet nec ne: difficultas est in terminis, n hil eius manet: sed hoc secundum communem modum loquendi non sufficit: sed cum hoc oportet quod nihil illi sic destructo succedat: & sic nego quod panis annihiletur: sed in meliorem substantiam comutatur. bene tamen desinit esse secundum se & quidlibet sui: sed transubstantiatur. Quo fit si panis desinat esse totaliter & nihil succedat: est annihilatio: non tamen si aliquid succedit. Potes dicere si volueris: quod ad annihilandum sufficit quod destruatur res ab agente non praesupponente passum: & sic quaelibet res quae est destructa annihilatur a deo: licet corrumpatur a creatura: consequenter ad illa quae diximus de creare in prima distinctione huius: quaestione prima Secundo patet quod productio materiae est creatio: & non omnis destructio formae respectu cuiussibus est annihilatio. Tertio sequitur quod forma substantialis in corrupto non annihilatur: quia terminus annihilatio connotat vel importat quod nihil vice de structi succedat. Si cuipiam tamen placeat dicere sufficere ad annihilationem quod totaliter desinat esse siue aliquo sequatur siue non: cum illo non est contendendum. contentiosa enim verba secundum apostolum (& potissimum ad nomen) and nihil valent. sed is non loquitur philosophice.
⁋ Secundo arguitur probando quo panis & corpus Christi sint simul in prolatione verborum. cum dico, hoc est corpus meum: ista verba successiue proferuntur. ergo in primo instanti non esse verborum incipit sub illis speciebus esse corpus Christi: & in eodem instanti est panis: vel dabis tempus medium in quo nec erit ibidem panis nec corpus Christi. Secundu non est dicendum: ergo primum. Et quod sequatur probo. panis desinit esse instantanee. ergo per vltimum instans eius esse.
⁋ Respondetur. illud quod instantanee corrumpitur potest per vltimum instans esse corrumpi: vt deus potest facere quod vnus angelus duret praecise per vnum instans: & tunc primum instans esse est vltimum instans esse: & imstantanee corrumpitur. Idem patet ponendo instantia imptibi lia in tempore. Interdum autem oppositum contingit & frequentius, quod illud quod instantanee corrumpitur, quando corrumpitur, corruptum est: & potissimum quando sequitur naturan rei successiuae: vt in proposito. primum instans non esse verborum consecrationis est primum instans non esse panis: & primum instans non esse panis primum instans esse corporis Christi sub istis speciebus. hoc patet in generatione & corruptione. Instans ei transmutationis debet attribui posteriori passioni. viii. Physicorum. ergo panis non habet vltimum in stans sui esse quando transubstantiatur.
⁋ Tertio arguitur probando quod vinum non convertatur in sanguinem. tempore Caroli magni sanguis fuit miraculose Mantuae: & Leo secundus definiuit illum esse sanguinem Christi ob crebra miracula: vt Bergomensis libro. vi. dicit. & Eugenius quartus idem de sanguine qui habetur in ecclesia la riensi in Pannonia: vt intellexi a Pannone quodam & vinum non convertitur in illum sanguinem. igitur.
⁋ Raspon detur concedendo: si sit sanguis. Christi initerris extem sus, vinum non convertitur in illum: sed solum in sanguinem qui est in corpore Christi: secus est de sanguine effuso super terram tempore tridui: quia ibi erat totus sanguis vel maior pars eius / & reassumendus. Corpus autem gloriosum minore sanguine eget quam corpus non gloriosum. cuius ratio est / quia sanguis in corpore non glorioso debet conuerti in substatiam aliti: sicut cibus & alimentum prius in sanguinem conuertitur quam in carnem. & quia aliquam partes resoluutur in augmento: & in nutritione: propterea tunc opus est maiore sanguine. se quia corpus gloriosum nullo modo resoluitur: sed in eodem statu semper permanet: propterea non eget tamto sanguine. & ideo probabile e quod aliqua pars eius mansit in terra. Vinum ergo sicut dicit Innocentius de offi cio missae: convertitur in sanguinem qui habet rationem totius vel est pars illius. Ex illo sequitur: si aliqua pars sanguinis Christi effusa super terram non fuit assumpta a verbo (quod probabile putatur ) vt sanguis miraculo se conseruatus Mantuae: vel ad percussionem hostiarum a ludaeis & incredulis effusus: fuit idem sanguis nunero quid est in corpore Christi: & tunc vinum in consecratione conuertitur in sanguinem secundum, & non in pri mun. Potest enim deus facere quod sanguis apparens in percussione eucharistiae sit idem cum sanguine alio suo qui non est in corpore Christi: vel sit idem cum sanguine existente iam in suo corpore: & quod eorum faciat me fugit. Sanguis super terram est sanguis Christi: non quia ei inhaerens, si identificaretur cum sanguine non reassumpro: sed quia interdum erat sanguis Christi. Et non modo vinum transubstantiatur in sanguinem: sed in corpus / animam / deitatem / beatitudinem, & caetera accidentia omnia corpori vel animae eius inhaerentia: sed sanguis est terminus formalis & primus terminus istius conuersionis. reliqua sunt termini concomitantes. Si quis vero in triduo consecrasset sub speciebus vini, non fuisset diuinitas vnita sanguini: nec corpus. nam sanguis totus vel pro maiore parte fuit in terram effusus: & a corpore & diuinitate separatus: sicut tunc consecrando panem non fuisset sanguis effusus, sub speciebus panis. si tamen aliquis mansit in triduo in corpore Christi, ille fuisset tunc sub speciebus panis. sed si esset nunc idem sanguis Christi in terra & in suo corpore: quod est deo possibile & forte verum, tunc sanguis ille super terram erit sub speciebus panis: sed non ea rati ne quae est super terram: sed quia identificatur cum sanguine in haerente corpori Christi. Cum autem dicitur, quod semel assumpsit num quam dereliquit: intelligitur de partibus essentialibus vt sunticorpus & anima. nunc mediate diuinitas vnil sanguini in corpore: quia est in corpore quod vnitur diuinitati. Et licet idem sit sub speciebus panis & vini: tamen ad distinctius passionem Christi representandam sanguis sepeatim in calice consecratur: quia in passione Christi sanguis fuit effusus a corpore: & expressior est repraesentatio passionis Christi per sanguinem quam corpus quia corpus potest esse sine passione: sanguis vero non. pterea in consecratione subiungitur. Haec quotienscumque feceritis in mei memoriam facietis.
On this page