Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An omne accidens possit esse sine subiecto

IN duodecima distinctione magister loquitur de subiecto accidentium in Euc haristia. Conformiter ad hoc quaeram aliquas. quaestiones. Prima erit. an omne accidens pos sit seruari sine V(subiecto. Secur da erit de quantitate. Quia enim est multorum opinio quod accidentia reliqua a quantitate: quantitati inhaereant: propterea secundo loco quaeretur, an quantitas distinguatur a re quanta: & an de facto alia accidentia sint extra subiectum. Tei tio quaeram de accidentium actiuitate tam in ordine accidentium quam substantiarum. Quarto in ram: quomodo accidentia separata pati possint. Et quia magister in vltimo capitulo huius distinctionis quaerit: an pluries in die celebrare contingat: quaeram quinto id idem. Sexto vtrum clericus quolibet die teneatur dicere horas. Septimo an sufficiat distracte dicere horas. Octauo an satisfaciat quis praecepto de dicendis horis audiendo missam quae est de praecepto.

⁋ Circa primum mouetur talis quaestionis titulus. an omne accidens possit esse sine subiecto. Pro solutione quaestionis pono hanc conclusionem. Deus potest ponere omne accidens sine subiecto. Probatur: pronunc praesupponendo quod accidentis solum subiectum sit substantia. accidens enim nec est pars substantiae: nec deus: ergo potest deus accidens conseruare sine subiecto. Secundo arguitur ad idemi deus potest conseruare posterius sine priori: sed accidens est posterius substantia. vii. Metaphysicae. Substantia est primum omnium caeterorum entium cognitio ne & tempore. Tertio sic arguitur. Aliquod accidens de facto deus conseruat sine substantia: vt patet de quantitate in Eucharistia secundum omnes fideles: ergo quod libet accidens potest conseruare sine subiecto. cosequan tia tenet: quia vnum est deo ita facile vt aliud: ergo si potest vnum accidens seruare sine subiecto: quidlibet adcidens seruare potest sine subiecto.

⁋ Contra hanc conclusionem arguitur Accidens definitur per subiectum. vii. Metaphysicae cap. iii. Sed impossibile est quod alicui conveniat de finitum nisi ei competat definitio.

⁋ Respondetur. accidens non definitur per subiectum cui actu inhaeret: sed cui aptitudine inhaeret: accidens enim est res apta nata inhaerere subiecto: & siue insit siue non, semper est apta nata inhaerere.

⁋ Secundo arguitur. substantia non potest esse quin per se existat: ergo accidens non potes esse quin inhaereat.

⁋ Respondetur. consequentia est nulla. quia essentiale est substantiae per se existere: sic quod nulli innitatur tamquam subiecto: & indem est de omnibus partibus substantiae: potest tamen quaelibet substantia creata a deo sus tentari: sed hoc non est inhaerere subiecto: non autem est essentiale accidenti subiecto inhaerere. patet manifeste de quantitate in Eucharistia.

⁋ Tertio arouitur. deus non potest: facere substantiam sine accidente: ergo nec facere potest accidens sine substantia. consequentia tenet convenienti similitudine. Antecedens patet: quia dato eius opposito erit homo sine quantitate / figura / calore / fri ore / & huiusmodi.

⁋ Respondetur negando antecedaens. & ad eius probationem dico quod argumentum assumit dubia: videlicet an quantitas sit res quanta. de quo inferius. Figura autem non distinguitur a re figurata. potest tamen deus si voluerit hominis omnes partes penetratiue ponere mutuo, cum hoc quod anima parteinformet: & iam pridem hoc patuit in distinctione decima. Potes tamen dicere si partes sic se habeant: non sunt amplius figura: quia terminus figura partium ordinem in ordine ad totum vel locum verum vel imaginarium connotat.

⁋ Quarto arguitur. simitas nasi est accidens quod non potest fieri sine naso: ergo aliquod est accides quod non potest fieri sine subiecto. hoc patet de aquilinitate nasi & crispitudine pilorum.

⁋ Respodetur distinguendo antecedens: vel capiendo prime intentionaliter accidens pro illo quod nec per se naturaliter existit, nec est pars rei naturaliter per se existentis: & sic nego: vel capiendo accidens secunde, in tentionaliter & logice: & sic concedo. Sed concessio huius membri non obuiat conclusioni, in qua de acci dente reali loquimur: sed solum prout est aliquod accidens logice loquendo: quod vni determinatae substantiae competit, scilicet naso, & ex consequente toti composito. Et licet simitas sit nasus simus realiter: tamen ac cidentaliter naso convenit: siue transmutabiliter siue intransmutabiliter naturaliter loquendo: non refert. Sed dico quod naturaliter per tumorem partis mediae in naso: vel depressionem partium extremarum ne me dium transcendant: erit non simitas. vnde simitas est ter minus connotatiuus pro naso primo supponens: & ex consequenti pro illo quod est totum respectu nasi, quem admodum est facies & homo: connotando quod partes mediae nasi sint depressae & decliues respectu partium extremarum eius. ergo vides quod simitas realiter est substantia Metaphysice: & accidens solum logice loquendo.

⁋ Quinto arguitur. deus non potest facere notitiam sine subiecto: ergo non pot facere omne accidens sine subiecto. Antecedens patet. si ponatur extra subiectum: iam non est notitia: cum nullus per talem quaelitatem noscat. eodem modo argumentari potes de volitione, odio, vel huiusmodi.

⁋ Ad quin tum concedo antecedens: & nego consequentiam. nam ad bene arguendum oportet praeponere notitiam) copulae. propositionis: quia dico quod licet deus non possit facere notitiam sine subiecto, tamen notitiam potest facere esse sine subiecto: quia hanc qualitatem potest facere esse sine subiecto: haec qualitas est vel potest esse notitia: ergo notitiam potest facere sine subiecto. & sic dico quod nihil est notitia nisi fuerit in subiecto apto nato cognoscere ex communi modo vtem do vocabulo. modo quando est extra subiectum non conuenit ei haec proprietas. Proportionabiliter de volitione dicere potes: quod volitionem deus facere pons sine subiecto: sed no potest facere volitionem si ne subiecto. & sic odium dei deus potest ponere extra subiectum: sed tunc non erit odium: nec actus malus moraliter: nec bonus moraliter. sed quamquam non potest fieri bonus moraliter, erit tamen entitatiue bonus.

⁋ Sexto arguitur. deus non, potest facere paternitatem sine subiecto: & tamen paternitas est accidens. ergo aliquod accidens deus non potest facere sine subiecto. maior probatur: quia paternitas est subiectum: puta substantia quae est pater: paternitas autem & pater sunt termini synonymi.

⁋ Ad minorem dico: licet parternitas sit accidens secunde intentionaliter & logice loquendo: non tamen est accidens prime intentionaliter. & hoc tenendo positionem nominalium quae vtrobique Parisiis tenes tur. Realisando namque aliter dicendum foret: videlicet quod accidens respectiuum deus non possit facere sine subiecto de potentia sua absoluta. quia de eius essentia est fundamento suo inhaerere: & terminum respondentem habere & relationem mutuam, nisi aliud extremum non sit susceptiuum accidentis: vt est in vnione hypostatica humanitati Christi inhaerente, cui nulla in verbo respondet.

⁋ Sed dicis, quid quid deus potest producere mediante quacunque causa secunda: deus potest producere se solo: sed paternitatem potest producere mediante causa secunda: scilicet mediante fundamento & termino ergo paternitatem potest producere se solo.

⁋ Respondetur concedendo praemissas cum conclusione: quod paternitatem deus se solo potest producere. hoc est potest supplere actiuitatem fundamenti vel termini: vel cuiuscumque creaturae ad illam relationem effectiue concurrentis: sed non potest producere paternitatem qualitercumque: quia non in subiecto quod non genuit: esto sit eiusdem speciei specialissimae cum illo qui genuit: licet illud puro nominali videatur extraneum. Coloratur sic: sicut nominalis dicit nullum posse esse patrem nisi genuerit & taliter se habuerit: sic dicetur secundum hac positionem quod in quocunque est paternitas ille est pater & contra: sed forte potest paternitatem producere extra subiectum. Realium vero tenendo principia cum omnipotentia dei dicerem quod deus non potest producere paternitatem in eo qui non genuit nec ab eo qui genuit potest tollere paternitatem manente fundamento & termino relationis: bene tamen potest producere relationem extra subiectum. Ad hoc enim habetur illaesa potentia dei: nec aliquid positionis destructiuum, non enim concluditur ex illo quod aliquis est pater sine paternitate: nec quod paternitas alicui inhaeret qui non est pater. Quid multi alii realisantes super hoc sentiant, mea non interest.

⁋ Epilogando dico: quod quodlibet accidens deus potest conseruare sine dependentia ad vllum subiectum eius: & per consequens quodlibet tale potest conseruare extra subiectum ta in corporalibus quam in spiritualibus: nec instantia est aliqua de relatione intrinsecus vel extrinsecus adueniem te. satius enim est nullas tales ponere: cum omnia sine eis tam in theologia quam philosophia optime & facil lime a logico & ingenioso defendantur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1